Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineanturCIrca hanc de cimam distinctionem conformiter ad literam magistri quaeram septe. Pri mo an corpus Christi & sanguis realiter in Eucha ristia contineantur Secunda & tertia quaestio erunt de modo quo est in DEucharistia secun dum duas varias vias. Et quia aliquibus difficile captu apparet, quomodo idem corpus potest simu esse in pluribus locis: Quarto quaeram an deus possit ponere idem corpus circumscriptiue in pluribus locis to talibus: vel angelum in pluribus locis. Et cum fide constet corpus Christi esse in caelo & in Eucharistia. quaeram quinto an conueniant eaedem proprie tates corpori Christi in Eucharistia, quae eius cor pori in caelo conueniunt. Sexto de motu locali illius corporis. Septimo & vltimo, an sit essentilis dependentia inter modum essendi corporis Chri sti sub modo sacramentali / & naturali.
⁋ Pro pri mi expeditione quaeritur, an corpus Christi & eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur Pro solutione quaestionis pono hanc conclusio nem. Corpus Christi realiter in Eucharistia continetur: & non solum figuratiue prout haeretici de xerunt. Probatur haec conclusio auctoritate irrefragabili. primo auctoritate sacri Canonis. Matthaei. xxvi. scribitur. Accepit panem & benedixit & fregit, deditque discipulis suis & ait. Accipite & comedite: hoc est corpus meum. Et Lucae. xxii. Accepto pane gratias egit & fregit & dedit eis di cens, hoc est corpus meum quod pro vobis dat hoc facite in meam commemorationem. Et lo- annis. vi. Nisi manducaueritis carnem filii homi nis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vi tam in vobis. Idem habetur apud Marcum. Hoc denique habet Paulus primae ad Corithios vndecimo. Fortasse dicis. ista verba capiuntur figura tiue sicut illic. Ego sum vitis vera. aut. Petra autem erat Christus. hoc est, sum similis viti & petrae: & propterea dicor vitis & petra. Contra hoc arguitur, supposita regula Augustini in libro lxxxiii. quaestionum. quaestione. lxix. In sacra scriptura notanda solent (inquit) circumstantiae scripturae illuminare sententiam. Cum ea quae circa scripturam sunt praesentem quaestionem contingem tia diligenti discussione tractantur: quando Chri stus loquitur figuratiue, vel in propria significa tione, potest colligi ex praecedentibus & sequent bus. Vnde cum Christus dixisset, ego sum vitis ve ra / subiunxit, & vos palmites: palam est autem quod apostoli non erant palmites vitis naturalis: ergo solum figuratiue erant palmites spiritualem vitam ab eo capientes / sicut palmites naturalem a vite. Sed vbi dixit. hoc est corpus meum: subium xit, quod pro vobis tradetur. Et postquam dixit, hic est sanguis meus. addidit Qui pro multis effunde tur. quod figuratiue intelligi non potest. Et quod ita reali ter de suo corpore loquutus fuerit: colligere potes ex sanctorum variis expositionibus: quas late recitat Gratianus de consecratione. distincti one secunda. Oppositum autem erat haeresis Beren garii. vt patet de consecratione distinctione. ii. c. Ego Berengarius. vbi sic scribitur. Consentio autem sanctae Romanae ecclesiae / & apostolicae sedi & ore & corde profiteor de sacramentis domini cae mensae eandem fidem me tenere quam dominus & venerabilis papa Nicohus, & haec sancta synodus auctoritate euangelica & apostolica tenendam tradidit, mihique firmauit: scilicet panem & vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum: sed etiam verum corpus & san guinem domini nostri Iesu Christi esse &c. Praeter ea hoc patet per concilium Lateranense sub Innocentio tertio celebratum: prout recitatur de summa trinirate & fide catholica. cap. Firmiter. vbi dicitur. Vna est vero fidelium vniuersalis ecclesia extra quam nullus omnino saluatur: in qua indem ipse sacerdos est & sa crificium Iesus Christus, cuius corpus & sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis & vini vi raciter continetur. modo concilium in fide & mori bus errare non potest: cum eodem spiritu regatui & scripturam exponat quo reuelata est. Vlterius num quam patres sola credenda tradere volentes hanc parte conclusissent, nisi eam in serie sacri canonis sancto spiritu illuminante squi concilio praeest) habuissent. Quoniam autem haec veritas est difficilis intellectu, vt quaestione sequenti patebit, doctor se raphicus quaestione prima huius distinctionis apponit vnam rationem quid est haec. Ars & virtus est circa diffici le: & quanto difficilius est credere, tanto est magis meritorium, sed quod Christus sit in sacramento sicut in signo tamtenm, nullam habet difficultatem. Quia autem sit in sacramento veraciter sicut in caelo: hoc maximam ha bet difficultatem. ergo hoc maxine meritorium est credere. si ergo debuit deus facere illud quod est magis meritorium: debuit facere quod realiter contineretur in Eu charistia. Haec ratio peccat. nam pari ratione concluderet, si aliquid valeret, quod sper difficilius captu esset factum cre dendum in fide, quod est falsum. fateor quod credere difficili ori est magis meritorium quam minus difficili caeteris pa ribus. Sed cum multis aliis modis mereri possimus noluit deus multa difficillima captu in lege dare rie homines retrocederent nullum habendo meritum. Restat ergo quod sola fide credendum sit huic propositioni, Corpus Christi & eius sanguis realiter in Eucharistia continentur.
⁋ Contra hanc conclusionem de necessitate fidei credendam arguitur per illud quod scribitur Matthaei. xxvi. Pauperes semper habebitis vobis cum: me autem non semper habebitis.
⁋ Respondetur verum est dimensiue & corporaliter: quod patet Matthaei vltimo. Ego vobiscum sum vsque ad consummationem saeculi. sed sic non mansit nobiscum corporaliter: nec alio modo nisi sacramentaliter, realiter existens in Eucharistia. & non intellexit de apostolis & discipulis solum pro eorum tempo re, cum ipsi mortui sint, sed adiecit: vsque ad consum mationem saeculi.
⁋ Secundo arguitur. Cum Christus diceret Ioannis vi. Nisi quis manducauerit carnem meam & biberit sanguinem meum non habebit vitam aenternam. et multi dicerent: durus est hic sermo, quis potest eum audire? & abirent retro: illis discedentibus instruxit duodecim remanentes dicens. Spiritus est qui viuificat, caro non prodest quicquam. sed nihil est in hoc sacramento quod non prosit: ergo caro Christi non est in hoc sacramento. Et Augustinus similiter hoc exponit psalmo. iiii.
⁋ Respondetur. Christus non negauit carnem suam futuram realiter in Eucharistia, sed non debuit capi prout illi alii intellexerunt qui rati sunt manducare frustatim partes carnis eius sicut aliam carnem communem.
⁋ Tertio arguitur. de consecratiotione. distin. ii. c. Prima quidem. in fine capituli scribitur. ltem donec saeculum finiatur sursum est dominus sed tamen etiam hic nobiscum est veritas domini Corpus enim in quo resurrexit: in vno loco esse opor tet: veritas autem eius vbique diffusa est. Item vna persona deus & homo est. vbique per illud / quo deus est in caelo per illud quo homo est. haec auctoritas est Augustini psalmo. iiii.
⁋ Respondetur. donec finiatur saeculum sursum est dominus secundum dimensionem in loco. Secundo dico: cum hoc quod est in Eucharistia / sursum est dominus: quia simul est sursum & deorsum: quenadmodum si idem corpus esset in pluribus locis: vt quaestione quarta huius distinctionis dicemus: tamen nobiscum est veritas domini, hoc est verum corpus Christi. Quando dicit: in vno loco esse opor tet: loquitur de esse in loco circumscriptiue: & oportet non valet tantum quantum necessarium est: sed tantum quantum opportunum est: vt latius quaestione quarta patebit. Quod dicitur in fine auctoritatis intelligitur sic: diuinitas est vbique: humanitas autem est in caeio localiter & circumscriptiue. Et ne illa Augustinu auctoritas tibi scrupulum ingerat, psalmo. xxxii. Homilia secunda dicit. Accesserunt ad Iesum ludaei vt crucifigerent: nos accedamus vt corpus eius & sar guinem accipiamus. & Psal. xxvii. De carne Ma riae carnem accepit: & ipsam carnem ad manducandum ad salutem dedit. & psalmo. xxviii. ad ludaeos loquens dicit. lam & securi bibite sanguinem quem fudistis. & alias varias eius auctoritates magister in litera ad illud propositum adducit.
⁋ Quarto arguitur. Si corpus Christi realiter est in Eucharistia: vel totu Christi cor pus est in tota Eucharistia: vel totum sub qualibet parte, non secundum / quia tunc Eucharistia sumens in infinitis partibus specierum panis sumeret corpus Christi: quia hostia est diuisibilis in infinitum: & sic finities corpus Christi sumeret: quod est inconveniens Non primum: quod patet / quia fracta hostia / bipartita vel tripartita / vt contingit in sacrificio super calicem corpus Christi est in qualibet illarum partiu: hoc est in quolibet frusto quod ante erat pars: & non per consecrationem: ergo prius erat sub qualibent illarum par tium.
⁋ Respondetur. hic est geminus modus dicendi vnus est cuiusdam antiqui doctoris tenentis primum membrum: quod totale corpus Christi est sub totali hostia & sub nulla eius parte. Alius est modus oppositus quem solum iudico verum & tenendum. Ratio est. cum hostia triticea sit vnum homoge neum: eadem est ratio quod sit corpus Christi sub parte / & toto. Item est ita difficile intellectu quomodo corpus Christi longum septem pedibus sit cum parua hostia digitali: sicut cum qualibet parte illius: ergo cum non sit maior ratio de toto qui de par te: vnum est aeque tenendum ac aliud. Tertio. tango sty lo vnam partem hostiae quantulancumque volueris: & quirtio abs te an sub illa sit totum corpus Christi / an pars corporis Christi solum: an nihil corporis Christi. Non tertium, vt notum est. Nec secundum / quia sic aliis parti bus hostiae ablatis & illa parte remanente / manebit solum pars corporis Christi: & tamen manebit Eucha ristia: quod est inconueniens: ergo oportet dare pri mun. Quarto arguitur ad idem, consecretur panis decem pedibus longus, sub qualibet parte illius ho stiae est corpus Christi totum: ergo & in qualibet alia hostia. Quinto arguitur auctoritate Hilarii Papae: & recitatur de consecratione / distinctione secunda. Vbi pars est corporis, ibi & totum. Exemplificat de colligente mana in magna quantitate vel parua. Sexto arguitur. illud est facilius intellectu qui se quendo imaginationem aliam: & aliud non habemus tide credendum: ergo solus hic modus est tenendus Doctor autem Seraphicus ad argumentum dicit quod hostia non est diuisibilis in partes infinitas: quia in diuisione continui est status naturalis quantum ad partem secundum formam. Contra, non est status par tium in suo toto: quicodsit de minimo naturali. Propterea concedo quod est in infinitis partibus hostiae: sed solum semel est corpus Christi in Euchari stia: quia si bis vel ter illic esset: oporteret dare in terruptionem illic essendi: sicut ad veritatem istius Sortes bis fuit Parisiis. & concedo quod in infinitis tem poribus partialibus sumitur corpus Christi in Eucharistia.
⁋ Sed contra hanc conclusionem quam solam veram censeo, arguitur sic, non est inten tio sacerdotis quamlibet partem illius hostiae consecra re: sed ad veram consecrationem requiritur intentio ministri. igitur.
⁋ Secundo arguitur ad idem. in specu lo est solum vna imago: quod si frangatur in duas vel tres partes, in qualibet illarum partium incipit esse imago de nouo, praesente obiecto illius imaginis productiuo ergo licet sit totale corpus Christi in totali hostia non inconvenit corpus Christi incipere esse sub qua libet illarum partium, vi prioris consecrationis: ergo argumentum in oppositum neminem debes terrere.
⁋ Ad primam istarum rationum respondetur: quod intentio presbuy teri est consecrare pane triticeum ante se positum: & ni hil illius excipit: ergo quicquid triticei est ante illum vere consecrat: queadmodum si ponantur centum hostiae ante me: & intendam illas consecrare non ferens intentionem distincte in numerum hostiarum: om nes consecro, siue eas videam, siue non, sicut fecii caecus ille sacerdos de Vorda Mechlinianus.
⁋ Ad secundam dicitur quod non est simile / quia illic est agens naturale. nam cum est obiectum & speculum separatum sufficiens: produ citur naturaliter nouum simulacrum, non sic autem in partibus spo culi contingit ex natura rei specularis: quod experientia in notescit. sed voluntas dei hic facit corpus Christi esse sub speciebus panis post verborum prolationem: quae no bis ex ratione innotescit.
⁋ Tertio arguitur contra solu tionem. Est dare minimum naturale tritici: ergo sub parte illius non erit corpus Christi. ergo nec in quae cuque par te hostiae. Forte dicis & sic dicedum est, quod illud Enthymema est mala consequentia: quia pars illius minimi naturalis est in suo toto: & in qualibet parte illius erit corpus Christi totaliter. Contra. saltem capia tur pars illius minimi naturalis: sub illa non erit corpus Christi.
⁋ Respondetur. pars illius minimi naturalis non potest separari a suo toto naturasti & quamuis ponatur separata de potentia dei: est diffi cultas an illa sit sensibilis aliquo sensu, an non. Si secundum / non sufficit ad sacramentum. Si enim minimum naturale non fuerit sensibile aliquo sen su: non sufficit ad sacramentum Eucharistiae: quia sa cramentum est inuisibilis gratiae sensibile signum. Status au tem est in minimo sensibili, vel maximo non sensibili: quod extraneum est a minimo naturali: nec oportet cum illo coincidere. tunc consecrato minimo sensibili: sub illo & qualibet eius parte erit corpus ChristiSi vero detur maximum non sensibile, nec corpus Chri sti erit sub illo, nec aliqua eius parte: quia non est sen sibile signum. Contra hoc arguitur. signum quod non potest sentiri a lusco vel lippo, potest a lynceo sentiri. Et forte Adam vidit melius in statu innocentiae quam lynceus. & potest dari melius videns quam Adam ergo non est dandus status quo ad hostia consecrandam: quia omne triticeum quod a quocumque sensu potest appraehendi est sensibile in potentia propinqua: & per consequens consecrabile. Respondetur. il ud non directe impugnat solutionem datam, sed potius de sensibili signo. Ad solutionem nostram sat est: si corpus Christi sit sub aliqua hostia quantumlibet parua: erit sub qualibet parte illius homogenea. Sead quia hoc quod argumentu quaerit non est extraneum a solutione & materia sacramenti: ad ipsum respon debo. Probabile est quod Adam in statu innocentiae vi dit ita clare sicut aliquis viator purus vnquam videbat vel videbit. Et sic de tactu, gustu, & alio sensu. & illud quod est minimum sensibile ab eo, pro illo tempore ad Eucharistiam sufficit: & minus non sufficit: quia non sufficit immutare potentiam visiuam eius. Videmus. enim quod magnum visibile cum oculo sufficit producere visionem, quam paruum visibile & potentia eadem producere nequeunt. & licet minus visibili cum Adam sufficiebat magis quam cum lynceo: illo non obstante est status: & tamen minus minimo sensibili est ab eo intelligibile etiam intuitiue: quia quaelibet res cadit sub obiecto intellectus creati pro statu patriae: & forte innocentiae antequam Adam peccauit. Corpus enim quod corrumpitur aggrauat animam.
⁋ Sed contra illud arguitur. sequeretur quod laicus in sensu composito posset consecrare cor pus Christi: & facere ipsum esse sub speciebus pa nis vel vini: quod est inconveniens. Secundo sequeretur quod corpus Christi erit in multitudine hostia rum & in nulla illarum, quod est inconueniens. Declaro vtramque sequelam: diuidatur species vini consecrati in partes insensibiles: tunc in nulla erit corpus Chri sti: cum nulla illarum sit sensibilis, nec sufficiens ad sacramentum. reuniat illas laicus: sub illis erit sanguis Christi & corpus: cum prius esset sub eis: & psae species remaneant. Secunda sequala patet. di uidatur hostia consecrata in partes: quarum qua libet est insensibilis extra suum totum: & ponantur partes iuxta seinuicem: iam tota multitudo videtur & est sensibile signum: ergo ad sacramentum sufficit. & tamen ntilla pars est sensibile signum. quod tota multitudo videri possit cuius nulla pars quae est hoc aliquid vide ri potest: patet de cumulo pisorum vel arenae.
⁋ Ad primum istorum respondetur negando sequalam. Primo dicetur hoc esse virtute prioris consecrationis a sacerdote factae sub illis speciebus sub quibus deter minat deus quod semper erit corpus Christi quamdiu species illae erunt sensibile signum. Secundo & melius / cum pars separata est insensibile signum: sub illa non manet corpus Christi: quia non est sacramentum: & deus non conseruat accidens sine subiecto nisi in hoc sacramento. creat ergo deus nouam substantiam: scilicet substantiam panis vel vini: & illa nec sic adhuc est consecrabilis quousque reddatur aliquod vnum sensibile signum coniun gendo illas species paruas: & requiritur sacerdos ad harum consecrationem.
⁋ Ad secundum dico quod corpus Christi non erit in tota multitudine: cum non sit in vna parte illius: nec sufficit ad sacramentum quod quatuor partes reddantsensationem iuxta se positae: sed requiritur quod aliquod vnum conflent.
⁋ Sed contra istud ar guitur. Sortes prope parietem album quamlibet pertem proportionalem superficialem videt: ergo non datur mi nimum sensibile vel maximum non sensibile.
⁋ Secundo arguitur. totum est suae partes simul sumptae: vt distin ctione. xliii. huius dicemus: ergo est eadem visio to tius & omnium partium eius: ergo quatuncumque totum videlin pars etiam videbitur etiam eadem visione.
⁋ Respondetur ad primum: quod non datur minimum visibile in sudc toto. secus est extra suum totum: sicut non datur min mun naturale in suo toto: secus est extra suum totum
⁋ Secundum argumentum maioren affert difficultatem. Et propterea vtrinque argumen tabor. Et primo arguitur quod est vna visio totius non con flata ex visionibus partium illius totius: & hoc sic. Sat sortem a remotis videre cumulum granorum dist cte: & illa visione nullum granum videbit distincte: cum nullum granum virtute visionis sciat distinguere ab alio: & tamen scit cumulum granorum vel arenae distinguere a promontorio septentrionalis Beruici.
⁋ Secundo arguitur ad idem, notitia sortis representat sortem & nul lam partem eius: alioquin non esset notitia discreta. Potest fier simile argumentum de notitia termini collectiui vo calis, totam multitudinem & non partem represetantis.
⁋ Ter tio sic arguitur. Defendi potest quod totum integrale est vna tertia entitas a qualibet suarum partium & ab omni bus simul sumptis distincta: ergo habet notitia distincte repraesentatiuam sui no conflatam ex noti- tiis partium.
⁋ Ad partem affirmatiuam sic argumentor. si sit vna visio totius, nullam illarum partium reprae sentans, sed adaequate ipsum totum: sequitur haec conclusio: quod nunc actu datur vna notitia infinite intensa, consequens est falsum / & contra Aristo telem tertio Physicorum, & primo de caelo & mundo. Et quod sequatur probo sic. capio albedinem bipedalem cuius vna medietas sit a. altera vero b iam noti tia de a, non componitur ex visionibus partium. pari forma nec notitia b. medietatis. signo c. pedalita tem ex medietate a. & medietate be, conflatam, iam c. pedalitas communicat cum a. & b. sed visio eius non communicat cum visionibus a. & b. & visio e, ni hil representat nisi ipsum c. totale & adaequate. Et eodem modo dicendum est de visione cuiussibet al terius pedalitatis communicantis. Addo hanc propon nem in philosophia exercitato notissimam. In quoibet corpore bipedali sunt infinitae pedalitates di stinctae comunicantes. Lector in figura in pariete vl papyro si opus fuerit hoc tibi ostendet ad oculum Illarum autem notitiae non communicant, & sunt aequa liter intensae: hoc est quaelibet est aequaliter inten sa cum qualibet alia vnam pedalitatem repraesentante: ergo notitia ex his conflata est infinite inten sa: quod restabat probandum. Fortasse dicis, non consti tuunt aliquam vnam formam. Contra hoc arguitur quinto Metaphysicae dicitur. Impossibile est plu ra accidentia solo numero differentia inhaerere e dem. Et secundum rectiorem viam hoc intelligitur nisi vnam formam constituant: & non sicut ali intelligunt secundum sonum verborum Aristo telis, quod nunquam duo accidentia eiusdem speciei pos sint eidem subiecto inhaerere, erunt ergo plures gradus. Si dicas hoc esse verum in corporalibus & non in spiritualibus: mihi viam aperis negandi quod scui entia vel vlla qualitas mentis sit diuisibilis in plures partes vel gradus: ergo euadere nequis rationa biliter quin erit vna notitia infinite intensa, contra philosophum & communem scholam. In super patet illud inconvenire. Nam intellectus est finitae capacitatis actiuae: & ad eius notitiam concurrit: ergo ter minatur ad certum gradum intensionis notitiae exclusiue vel inclusiue. Experimur enim quod si intellectus mul tum immergatur in vna notitia finita: nihil capit notitiae alterius obiecti ob capacitatem actiuam fini tam ipsius intellectus. Dicis. le tota notitia sit infinite intensa: intellectus vel sensus non concurrit ad hanc notitiam in finite, sed finite. Licet enim sint infinita obiecta di stinctis notitiis cognita: tamen illa obiecta communicant. fa cilius autem est intensam notitiam haire circa idem obiectum quam circa varia. sensus enim vel intellectus circa idem ha bet notitiam alicuius intensionis sicut octo gra tia exempli: quae notitia habet infinitas notitias inaequales non comunicantes: & tamen non potest habere tot notitias quantuncumque remissas circa varia obiecta.
⁋ Respondetur. sicut totum est suae partes simul sumptae: ita visio totius ex visionibus partium conflatur. inconveniens autem maius vi detur concedere quod sit aliqua visio nunc infinite in tensa, quam concedere aliquod illatum ab aliqua ratio ne in oppositum.
⁋ Propterea deuenio ad ratio nes ad partem oppositam: quando sic primo ar guitur. Stat sortem a remotis videre cumulum gra norum distincte: & illa visione nullum granum videre distincte: ergo visio totius non componitur ex visionibus partium. Respondetur. Consequentia est nulla: quia visio totius cumuli componitur ex visionibus partium. Licet igitur nullum granum distin cte videatur in casu argumenti: quodlibet tamen granum quo ad partem propinquam cumulum videnti videtur. Sed contra hoc arguitur. nulli granum seorsum potest videri ad viginti pedes ergo nec producit species in toto multiplicatiuas sui vltra vigiti pedes: cum sit agens naturale aequaliter producens siue extra totum siue in toto. Si hoc concedas de quolibet grano: sed non de vna parte cumuli: Contra hoc argumentor. si nullum granum producat visionem sui vltra viginti pedes: nec duo grana producent visionem sui vltra vigiti pe des: & sic de tribus & consequenter ascendendo: vel da bitur vna visio totius & non visio partis secundum se vel aliquid sui. Respondetur concedendo quod nullum granum seorsum producit visionem su vltra viginti pedes: secus est in suo toto, in quo pro ducit visionem sui vltra mille pedes cum aliorum granorum ope. quod in simili patet de paruis partibus ignis simul iunctis, vel de multis vocibus sonum ad ma iorem distantiam producentibus quam esset vox stentorea.
⁋ Ad secundum dicitur quod notitia sortis pro isto statu sortem per accidens gratia albedinis vel soni representat. secus est de anima seperata vel pro statu patriae. Sed dico illam notitiam ex notitiis partium sortis componi. Et sic de notitia termini collectiui ad placitum significantis dicatur.
⁋ Ad tertium dico quod argumentum nihil aliquo probat nisi quod illud potest defendi: quod concedo. sed rationabilius est dicere totum esse suas partes simul sumptas.
⁋ Sed contra rationem in oppositum arguitur probando quod non inconveniat dare in finitam visionem intensiue vel notitiam secundum legem dei positam etiam in pura creatura: & per consequens propter rationem illam nullo modo relinquenda est pars quam relinquimus. Antecedens patet: si angelus sit in loco pedali & in qualibet per te eius, habebit notitiam infinitam intensiue. quod patet. in qualibet parte sui loci habebit notitiam ita in tensam sicut in alio loco. sed est in infinitis locis partialibus, nec iuuat dicere quod obiectum est propi quius angelo in vna parte sui loci, quam in alia parte sui loci. quia ponatur angelus simul esse cum obiecto intenso.
⁋ Respondetur: cum obiectum sit idem nume ratio: & intellectus idem: dato quod sit in pluribus locis partialibus: habetur solum vna notitia quae haberetur quando non esset in partibus loci, sicut est de notitia in anima sortis quae est in pluribus partibus corporis. nec vnum est magis ponderandum quam aliud.
⁋ Se cundo arguitur contra eandem rationem. Infinitae sunt partes proportionales non communicantes hac albedine pedali: quarum quaelibet superficia liter videtur: & cuiussibet partis visio est ita intensa sicut alia: cum albedo sit vniformiter intensa: ergo tota visio est infinite intensa.
⁋ Forte dicis: & sic di cendum est. visio totius pedalitatis est intensior quam visio alicuius partis proportionalis eius: quia co ponitur ex visionibus partium. Contra. ergo tota albedo deberet apparere intensior quam pars, cum inten siore visione videatur. Respondetur, non sequitur quod apparere debeat intensior. Vnde hic quaelibet pars albedinis ab alia distincta habet suam visionem sibi respondentem: & sic visio totius est intensior quaecunque visione partis: sed tota illa visio non repras sentat secundum se & quodlibet sui totam illam ab bedinem: sed vna pars visionis repraesentat vnam partem & alia aliam. Exemplum in simili. notitia sortis ob Platonem superuenientem intenditur a no titia Platonis. hoc est, vna notitia est intensior est videtur sortes quam antea, sed non intensius cogno scitur sortes: cum non per quamlibet partem illius notitiae cognoscatur Sortes.
⁋ Ecce quomodo verum Christi corpus de Christifera virgine natum: quod pro nobis pas sum est, & ascendit ad caelos, & sedet ad dexteram patris: est in hoc Eucharistiae sacramento: vt tam auctoritate euangelistarum quam conciliorum infallibilium iam patuit. Non tamen imagineris corpus Chri sti esse in concauitate hostiae: sed est vnitiue cum tota illa albedine tam secundum partes intrinsecas quam superficiales. Eucharistia tamen est circum scriptiue in loco: & per consequens aliter est Eucharistia in aere vel in alio loco: quam corpus Christi in eodem. & non solum est corpus Christi in hoc sacramento: sed in qualibet eius parte. potest tamen partium esse talis partitio, quod cum essent insensibiles corpus Christi desineret ee sub eis: licet non detur minimum intelligibile ab intellectu pro statu gloriae: cum an gelus sit intelligibilis ab eo intuitiue. Sic corpus quodlibet quantumcumque pusillum licet sit inferioris speciei quam angelus: hic obicem praestare non videtur: tamen fortasse est dabile aliquod insensibile vt aliquod non visibile a sensu visu etiam ipsius beati: & sic de aliis sensibus. Sensus enim sunt corporei: & determinata obiecta corporea habent. Dixi (fortasse) quia posset quis dicere. quod licet sit sta tus in sensibili pro hoc statu, sicut Aristoteles diciti de sersu & sensato, in fine: non tamen erit status in patria. Et si hoc esset verum, consequenter quis defendere posset: in quascumque paruas partes Eu charistia partiatur, sub qualibet fore corpus Christi. Notanter dico (defendere posset) quia adhuc non est consequens. quia enim verosimiliter Adae po tentia terminabatur / quem inter viatores optime sen satum putamus: & Eucharistia solis viatoribus tam quam viaticum sit danda, adhuc erit status. Et licet promiscue de minimo sensibili vel maximo non ensibili loquutus fuerim: potentia tamen ad maximum non sensibile terminatur: quia illo sensibili dato quod minimum putas, si a tergo illius nonnihil auferatur: adhuc ipsum videbitur. vlterius dabi tur vltimum instans esse completum visionis / con tra philosophum octauo Physicorum. Vtroque tamen modo loquendi vtar quando non occurrit specialis mentio. Si plura tamen insensibilia seorsum applicentur prope se in aliqua certa distantia: iuuant seinuicem ad productionem visionis Verbi gratia. Si esset equus albus & parua tibia muscae inter me & equum: a remotis equum viderem & non tibiam muscae. tot tamen tibiae possent simul colligi & poni inter me & equum vt iudica rem equum nigrum. & hoc esset quia illae tibiae pr ducerent visionem nigredinis: nullam tamen tibiam, vel quae sint tibiae / distincte videbo: quia nescirem discernere hanc ab illa, virtute illius visionis. Amplius diximus visionem totius vel intel lectionem a visionibus vel intellectionibus partium produci, si obiectum habeat partes. Hoc propter notitiam angeli, animae, & rerum impartibilium dicitur
On this page