Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata
1

SEcundo circa eandem distinctionem quaeritur: an illa qua in praecedenti quaestione dicta sunt, sint sufficienter posita. Responde tur affirmatiue. patet per proba tiones in ea positas.

2

⁋ Con cl tra dicta arguitur. Primo quod for ma posita non est necessaria. aliquando baptizabatur in nomine Christi: videlicet in primitiua ecclesia: vt pa tet in actibus apostolorum. & non legitur facta reuoca tio: ergo adhuc licet sic baptizare.

3

⁋ Et confirmatur. contra illud vbi dicebatur quod transpositio terminorum vel syllabarum sic scilicet quod sententia mutetur, variat formam. I bo quod nsi: capio hanc, ego te baptizo &c. Arguitur sic. lsti termini sic ordinati sunt forma verborum ego te baptizo &c. & isti termini sic ordiati sunt istae res sic transpositae. ergo istae res sic transpositae sunt for ma verborum. consequaintia tenet expositorie in tertia fi gura: & maior est clara. Probatur minor. quicquid est pars vnius est pars alterius & econverso: ergo hoc est illud. Item a, bec, sunt, c, bea.

4

⁋ Respondetur con cedendo quod aliquando baptizabatur in nomine Chri sti: sed hoc erat ex dispensatione dei vt nomen Christi amabile redderetur: quod apud iudaeos & gentiles erat odiosum. secundum illud. i. ad Corinth. i. Nos praedicamus Christum crucifixum: iudaeis quidem scandalum: gentibus autem stultitiam. Sed an nunc sufficeret ad essentiam baptismi: res vix est lucida: & aliqui dubitant. Alii dicunt nunc non esse causam dubitandi. de consecra. dist. iiii. in syno do Anglorum dicitur quod nominans vnam personam & non omnes, non baptizat: sed oportet dicere secundum formam tacta a Christo Matthaei vltimo. In nomine patris & filii & spiritus sancti. Idem dicit Gregorius Quirino episcopo Hiberniae: & recitat Gra tianus vbi supra. cap. Hi vero. Alexander, Bona uentura, & doctores passim hoc tenent. sed quia magister in litera dubitat dicens, tutius esse nominare expresse personas in diuinis: & Ioannes in appa ratu: & Bernardus in glossa de baptismo & eius es fectu. cap. i non praeter rationem dubitatur. tamen in istis vbi non possunt haberi rationes magnae, sequamur determinationes patrum: & vulgarem opi nionem. Alia tamen positio non penitus est extincta: esto quod Durandus illam penitus erroneam re putet.

5

⁋ Ad confirmationem pono propositiones. Prima est: ctisan. tus spiri. & sic ordine converso eundo per syllabas, sunt forma debita. hoc patet per syllogismum expositorium adductum. eadem res est sancti. & ctisan. Et eodem modo potes proba re ducendo ordine conuerso per literas, vel incipiendo a medio / postea a fine / vltimo a principio accipe analogiam. homo est homo omnis: est propositio vera: si scribatur omnis homo est homo. quia haecomnis homo est homo, est haec: homo est homo omnis. ergo.

6

⁋ Secunda propositio: si quis proferret ctisan: & sic antrorsum eundo: non vteretur debita forma: saltem debito modo: quia debitus modus prouenit a sensu in quo procedimus.

7

⁋ Tertia propositio. si esset vna lingua in qua syllabae ordine con uerso significarent synonyme cum hac latina sicui arabes faciunt: & in arithmetica contingit. Ego te baptizo &c. talis bene baptizaret quia ctisan & san cti essent termini synonymi.

8

⁋ Secundo arouitur. aliquis est baptizatus baptismo ssumminis ante prolationem illorum verborum: ergo illa forma non est necessaria. consequentia claret. probatur antecedens. Si inter proferendum ego te baptizo in nomine patris &c. puer moriatur, est baptizatus: postquam non est defectus ex parte pueri, parentum, vel ministri.

9

⁋ Et confir matur circa materiam. aqua non requiritur, quod probo. quia nec quarta aquae nec pinta: & sic de quacumque aqua. Si dicas. ista parua copina requiritur. Contra: per aliam copinam possum baptizare: ergo illa non requiritur: & sic de qualibet alia argumentabor.

10

⁋ Ad secundum dicit quidam in secunda parte compendii theologiae Creditur quod tanlis plene est baptizatus: quia tunc summus sacerdos supplet quod minister supplere non potuit. Contra illud arguo sic. Si prolato isto termino patris puer esset baptizatus, non esset opus residuum proferre quantum ad necessitatem sacramenti, consequens est contra dicta & contra omnes. Item pari ratione in prolatione solius primi termini esset baptismus. Ideo dico quod non est baptizatus: quia ibi est defectus ex parte pueri qui non est. Reperio Hugonem de sancto Victo re dubitare de illo qui vult baptizari: & non baptizatur: an sit saluus: & consuluisse super hoc sanctum Bernardum, qui ei profunde in hoc respondebat. Adultus qui vult baptizari & non potest habere aquan vel ministrum, sic decedens est saluatus. Ad auctoritatem Christi. Qui crediderit & baptizatus fuerit saluus erit. hoc concedit. ex quo non habes: quod nemo est saluatus nisi baptizatus: quod bene conuincit ex responsione Christi. Qui vero non cre diderit condemnabitur, non dicit baptizabitur: saltem baptismo aqua: quia tales baptizantur baptismo fia minis. De paruulis dicit. Damnantur in noua lege ni si baptizentur. vide beatum Bernardum in epistolis: in epistola ad Hugonem de sancto Victore. Sed tali non confertur tanta gratia quanta adulto bapti ato: cum ratione rei operatae nihil ei conferatur.

11

⁋ Circa confirmationem pono propositiones. Pri ma est. nulla aqua requiritur ad baptismum. patet per contradictionem & ascensum: & semper loquor le ge stante: de potentia dei absoluta non est quaestio.

12

⁋ Secunda propositio: non requiritur aqua ad baptismum. haec propofitio differt a priori. quia hic distribuitur aqua dist ributione opposita suppositioni con fuse tantum: in alia autem, distributione opposita sup positioni determinatae. probatur propositio. haec est falsa: requiritur aqua ad baptismum fiuminis. Nam est af firmatiua non praegnans cuius extrema non supponunt pro eodem: non de conditionato extremo: er go est falsa. consequentia tenet ex logica: probatur ante cedens: vnum extremum est ille terminus aqua alterum siue sit praedicatum siue subiectum (non est vis) est hoc totu requisitum ad baptismum fiuminis. quod illud non supponat probatur. vel pro qualibet aqua, vel nulla, vel aliqua & aliqua non. Tertium dari non potest: nec secundum. Si detur primum, tunc prima est vera. aqua requiritur ad baptismum fluminis: quod reprobatum est. Licet ergo prima de fendi possit: concedo illas duas falsas: & quicquid sit aequiualere: nec placet mihi illud quod auferre oportet requiritur, & capere conveniens est. quia iam non capiuntur extrema.

13

⁋ Tertia propositio. Requiritur tantum valet quantum necesse est: & hec conditionalis est ve ra, necesse est si quis baptizat illum baptizare in aqua intellige de baptismo fliuminis: ita quod necesse cadat in totam conditionalem: nec licet ascendere & descendere in conditionalibus & in consequentiis vt in caeteris propositionibus: nisi aliquem modum peculiarem effingere volueris: sed hoc relinquitur dicacibus artistis, quintum pedem ( primo relicto) in ariete quaerentibus.

14

⁋ Quarta propositio: non stando in virtute sermonis, quaecumque aqua quo ad magnitudinem sufficit: sed quo ad paruitate est du bium: sed sufficit quantuncunque modica, dummodo illa baptizatum irrigare possit: vbi est punctuale stabilimentum in paruitate: postquam debet esse signum sensibus le: da maximam aquam quae non sufficit ad baptismum vel minimam quae sufficit. & sic est aliqua aqua baptismus a qua quantuncunque modica auferatur, aqua desinit esse baptismus: cum desinit esse signum sensibile sed ad quem sensum eundum est inferius tangetur. Si detur maxima aqua quae non sufficit ad baptismum: tunc dabis vnam aquam quae per quodcumque additamentum erit ba ptismus: & per rarefactionem sine extrinseco apposi to. Circa minimam aquam potest esse difficultas. auferen do a tergo illius aquae vnam partem, adhuc potest videri: & cum hoc dabitur vltimum instans visionis secundum se totam syncategorematice.

15

⁋ Tertio arguitur. nomina & verba transposita idem significant. ii. peri hermenias. ergo quantuncumque intricate pronuncientur verba, est baptismi forma.

16

⁋ Et confirmatur. vel illa verba sunt forma vt propositio falsa: vel vt vera, non primum, quia in sa cramentis veritatis nihil falsi est immixtum, nec secun dum: quia quando ego dico. Ego te baptizo in nomine &c ille non est baptizatus: vt patet ex dictis contra loannem de Gersono.

17

⁋ Ad tertium respondetur quod argumen tum non est ad propositum: quia illa regula philosophi nihil aliud vult nisi quod datis duabus propositionibus quarum termini praeponuntur & postponuntur, seruatis proprietatibus logicalibus, illae aequiualent. modo sic non est hic: quia procedendo ordine converso non est propositio, saltem ratione illius ordinis. Ex illo patet quod quando conversa est forma debita: etiam converten quia manent termini synonymi: & convertens distincte significat sicut & conuersa, nec hoc est inconveniens quod sint plures formae: quia sunt mille tales vo cales quarum quaelibet est forma: sed quia sunt synonymae: pro eadem reputantur. Nec tamen nego quin praepositio vel postpositio interdum impediat termios esse syn onymos: quamuis qualibet pars vnius complexi sit syno nyma cum aliqua parte alterius: & econverso: vt ab ho mine differens / & differens ab homine. vbi vnum totale de aliquo verificatur, de quo aliud non verificatur: quaere non sunt synonyma. Etiam non omnis synonymitas suf ficit. patet de scriptura & conceptibus synonymis vocali, insufficientibus. impossibile est enim mutum bapti zare: sed accedit verbum ad elementum & fit sacramer tum.

18

⁋ Ad confirmationem dicitur quod non oportet neque vt sic neque sic. Graeci namque baptizant dicedo, baptizetur seruus Christi. & tamen sola oratio indicatiui modi dicitur esse propositio secundum logicos. Si enim deus inst tuisset has voces butu batu / ipsis prolatis fuisset adeo bona forma, sicut illa quam nunc habemus. Secundo dico quod forma nostra est propositio vera. Baptizo enim tantum valet graece, quantum lauare vel tingere. ludith. xii. Descendebat in vallem Bethuliae, & baptizauit se. id est lauit se. quando autem profero terminum baptizo, aspergo aquam. Tertio dico quod ibi est partrans cassio. Aliud enim est tempus in quo illud verbum baptizo profertur: & aliud est tempus pro quo profertur: profertur enim pro instanti terminate verba: quemadmodum si petas a tacente quid dicis: ipse respondet: nihil dico: quia loquitur pro tempore quo tacuit. Quarto dico: vtor tempore praesenti pro toto tempore prolationis verborum: & tuc in eodem tepore praesenti quaelibet syllaba illius orationis est secundum vnum modum dicendiDe quo vide in prima quaestione de Eucharistia.

19

⁋ Quarto arguitur. aspergendo aquan antequi proferantur verba, infans est baptizatus: ergo verba non requiruntur. consequentia est plana: antecedens probatur: quia non oportet simul aspergere aquam & proferre verba, quod probo: quia Petrus in die Pentecostes vt patet Actuum. ii. baptizauit circiter tria milia: & tamen non est verisimile quod quemlibet tetigerit aqua quando verba proferebat: sed dispergebat aquam super eos omnes: quae aliquos tetigit quando protulit verba: & aliquos non.

20

⁋ Et confirmatur. vel requiritur quod quaelibet pars baptizati aqua dispergatur: & hoc non: vel aliqua: & tunc sequitur quod si digitus paruuli ante quam totum egrediatur, ille possit baptizari.

21

⁋ Ad quartum respondetur, non requiritur quod baptizans tangat baptizatu immediate: sed sufficit quod aquam applicet immediate vel mediate. vt patet de baptizante per cribrum / situlam proiiciendo de ponte. cum enim aqua est super baptizandum si quis proferat verba sufficit. modo baptizati a beato Petro & aliis erant tacti aqua quae super eos mansit in prolatione verborum: vel tempore prolationis eos tetigit.

22

⁋ Ad confir mationem sunt opiniones: aliquibus dicetibus: si caput esset extra vterum, totum posse baptizari: si pars minus principalis, non. Teneo quod quaecunque parua pars extra vterum sufficit, postqui nec hoc nec llud ratione ostendi potest insolubiliter: nec ex sa ecris literis in foro dei. quia ergo sacris literis non obuiat, & non est in facultate paruuli: mitior pars tenenda videtur. & ratio est: quia anima est in qualibet par te tota, nec video apparentiam in dicto dicentium hoc esse verum de capite: & non de aliis menbris: cum eadem anima sit in quaelibet parte corporis aequaliter. & licet saepius caput praecedat reliquas partes in natiuitate: no tamen semper. vt patet de Iacob tenente plantam Esau. Gerson tamen videtur tenere oppositum dicens. Nemo potest renasci antequam nascatur. modo ille tunc non est natus. hoc parum valet. vel enim loquitur de renato secundum se & quamlibet sui partem: & hoc non oportet. si vero de parte illa, quae est nata extra vterum: quare non potest renasci? Si petas an paruulus in vtero possit baptizari: dicitur quod sic vt iacet quaestio. sicut paruulus in vtero est baptizatus: sed nemo baptizatur in vtero. Nec sufficit baptizare matrem ad baptizationem paruuli: cum sint duo supposita, nec duo baptismi sufficiunt. quia non sufficit mediate paruulum abluere. & quando ita fieret: quod posset aliquis aqua tangere paruulum in matrice: hoc no sufficeret ad baptismum: quia nondum est natus extra vterum in parte vel in toto: licet bene sit natus in rerum natura: hoc est, philosophice natus: cum sit progressio de non ess in esse: & mutatio huius totius in hoc totum nullo sen sibili manente eodem. Paruulorum autem baptismus non est differendus propter teneritatem: licet sint in periculo viuendi. Teste philosopho. vii. de animalibus. foetor extin ctae candelae in muliere praegnante causat abortum.

23

⁋ Quinto arguitur probando quod con ditio conditionalis repugnet intentioni baptismi. baptizet Sortes Platone sub hac conditione, ego te baptizo si placet patri tuo: quaeritur antequam illud pue nit ad patre: an ille sit baptizatus. si sic: Cotra, non ba ptizauit eum nisi ex conditione, ita quod si pater non fuil set contentus: non esset baptizatus. ponatur interim mor tuus antequam patri constiterit. Si dicas. tunc primum quando pater incipit esse contentus / est baptizatus: Contra verba & aqua simul applicabantur: & tunc quo ad consensum patris non erat baptizatus: & per eius so lum consensum est baptizatus. ergo verba & aqua nihil faciunt. Forte dicis: omnis conditio repugnat. Contra est quod dicitur extra de baptismo & eius effe ctu. c. De quibus dubium est. & allegatur supra. Item pa tet de sponsalibus.

24

⁋ Et confirmatur. presbyter sic ba ptizans: in nomine patria & filia &c. baptizat. vt supra patuit. sed patria & filia non sunt termini synonymi cum patris & filii: ergo si loco (nomine), dicatur nominibus, vel loco patris dicatur patrum, baptizabit: cum forte numerus non mutet synonymitatem. Idem patet de trallo & balbutiente proferente l. locor. qui proferi in nomine patlis. vt temulenti edentuli & adusti melan cholici solent.

25

⁋ Ad quintum respondetur quod Sortes nihil facit in casu, quia talis conditio repugnat for mae baptismi, quae dependet ex euentu futuro patris vel alterius. Alia est conditio nunc inexistens: secus est de illa. vt dicens, si non es baptizatus ego te baptizo, certitudinaliter nunc baptizat si alter non est baptizat propter existentiam conditionis. Sed contra istam conditiona iem baptizationem sic arguitur. sufficit in casu dubio dicere categorice. Ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti, quia si non est baptizatus iam bapti zatus euadit: si est baptizatus antea: iam postquam est homo regeneatus, nihil suscipit. Respondetur sicut argumentum arguit quando categorice aliquis baptizaret si talis de quo dubitatur non fuerit ante baptizatus: iam baptizatur de nouo: si fuit baptizatus iam nihil fit. sed ecclesia vt opinor) videns aliquos euntes bis ad baptismum hoc prohibet. & ne daret occasionem scandali pusillis qui facile in casu existimarent talem de quo est suspitio esse bis baptizatum, imposuit ecclesia talem modum lon quendi suis filiis. De coditione in matrimonio dicatur: licet sint conditiones in sponsalibus: non tamen in matrimo nio quod est sacramentum: sponsalia autem non sunt sacra mentum: categorice enim contrahitur sacramentum matrimo nii. Si dicas: ponamus quod pater consentiat me proferente verba conditionaliter: vel quam primum meus casus au ribus eius increbuit. Respondetur: si consentiat in fine, non est paruulus baptizatus: quia ante non erat baptiza tus. si nunc sit baptizatus, solus patris consensus fa cit hunc esse baptizatum. Sed haec ratio non est perempto ria: quia dicetur quod non solus consensus patris hoc facit sed assensus cum forma praeuia. Quo non obstante opi nor sacramenta debere habere coditionem extantem: & sic si aliquis baptizaret paruulum Platonis hac lege si pater consentiret: & interea mortuo filio / pater com sentit: puer decessit non baptizatus. Si vero pater con sentit dum verba proferuntur, vel puero existente: res non est ita lucida propter existentiam conditionis. Dico quod conditio praesens vel praeterita quae est certa non impedi formam baptismi. quia illa iam iexistit: vt te baptizo si non sis baptizatus: hoc non dependet a conditione extriseca, sed a baptizante & baptizato: & ita certa est haec forma, ac si categorice applicaretur baptismus: & talem formam deus suscipit: non aut conditionem dependen tem ab extrinseco. Probabilius est etiam quod talis est baptizatus: modo picitur assensum praebeat tempore prolationis: cum conditio iam inexistat siue ab extriseco siue ab intrir seco conditio dependeat: nec incertitudo impedimentum praestat. vt patet in multis conditionibus de praeterito: & mitior pars vbi non constat de opposito, est tenenda. Sed cotra: sequitur quod paruulus est baptizatus per hoc quod sortes est in templo cum baptizo paruulum ea conditione: & sic latebit an sit baptizatus, sicut potest latere conditio, vtputa de aliquo aspectu planetarum in cae lo. Illa ratio non vincit. vbi enim est dubium an paruu lus sit baptizatus: est remedium sufficiens propter ambus guitatem quae potest emergere in istis conditionibus, quia cauendum est a tali modo baptizandi: & potissimum quando est dubium de conditione, vt ego te baptizo si sol sit in primo gradu cancri: vel in primo minuto illius gradus. hic erit dubium an puer est baptizatus propte dubitationem in quo minuto primi gradus cancri nunc sit sol. secus est hic, ego te baptizo si non sis baptizatus: licet enim dubitauerim ante prolationem verbo rum an is sit baptizatus, in fine non dubito: secus erat in aliis.

26

⁋ Ad confirmationem conceditur antecedens & negatur consequentia. quia nec audiens iudicat nec modus loquendi innuit quod ille simplex praesbyter volebat non minatiuum vocatiuum vel ablatiuum huius nominis patria vel filia proferre. sed solum corrupte protulit. sed circa eum dem casum & numerum maior est dissonantia conci ptus mutando in plurale. Sed contra dicis: tantum est mutare literam a tergo quantum a fronte: sed dicendo, baptizo te in nomine matris & filii, non est ba- ptismus: ergo dicendo patria vel matria non est baptismus. Dicatur quod idem est mutare in calce & in capie caeteris paribus: modo praesbyter eo modo quo pronunciare poterat dicebat patris, & ex modo loquendi & concipiendi hoc dedit aliis intelligere, licet corrupte pro tulerit. Sicut vetulae plebeiae obligatae dicere Eicitur ntr-, vel Aue maria, satis corrupte proferunt: similiter & pere grini in gallia orones corruptas. tamen non obstante modo loquendi constat aliis quid dicere velint. Ex dictis in fero corollarium quod curatus & episcopus debent sollicite admonere praesbyteros vt distincte proferant formam verborum, & habentes infantes baptizandos debent super hoc esse vigilantes: & presbyteri, vt satisfaciant propriis conscientiis coram deo.

27

⁋ Sexto arguitur. ponatur quod aliquis moriatur in primo instanti terminante prolatione verborum. Arguitur sic. ille est baptizatus: & tamen num quam susce pit sacramentum, quod patet. quia aqua non est sacramentum nisi per illud instas solum secundum aliquos: saltem illud est probabile. quod sit baptizatus: probatur sic. Si duo successiue mereantur per vnam horam, & vnus primo moriatur in instanti terminate horam & alter viuat in illo & non mereatur: tales aeque merentur: quod patet: quia habebunt aequales btintudines: suppono caetera esse paria. Si dicas quod ille qui est in illo instanti plus btintudinis ha bebit qui alter: signetur: & non potes dare: ergo per simi le si duo sic se habeant quod vnus manet in illo instanti & alter moritur: aequaliter se habebunt ad baptismum.

28

⁋ Confirmatur. in casu extremae necessitatis licet Car thusiensi comedere carnes contra votum suum: etiam papa dispensat contra votum continentiae cum filio vel filia re gis pro rationabili causa. vt patebit inferius distin. xxxviii. & tamen illa sunt de iure diuino. Fodem modo de ieiunio. ergo vbi deficit aqua vt in plerisque par tibus Aphricae, & in Arabia deserta, & oris Aegypti a Nilio remotis: & habetur vinum & nullus alius liquor licet baptizare saltem papa dispensante in vino: ergo non sola aqua est materia.

29

⁋ Ad sextum respondetur, & non omnino improbabiliter: quod talis non est baptizatus: cum non sit in instanti terminante verba. Potes etiam dicere quod talis est baptizatus: quia sufficit existen tia pueri in tempore terminato ad illud instans. Simile frequenter habes de sorte qui continue albefit per vnam horam: & non est in instanti terminante illam horam: & de Platone in illo instanti existente. Melior analogia est de duobus continuo merentibus per vnam horam vniformi ter, quorum alter primo non est in instanti terminante illam horam: & alter est, caeteris ante horam paribus: & post aequalem gloriam & gratiam habebunt.

30

⁋ Sed contra hoc arguitur. capiatur vltima syllaba scilicet cti. illa proferi success iue secundum intensionem: ergo ante quamlibet partem secundum intensionem vltimae syllabae vel literae dabatur pars ante. sicut ante quamlibet partem caloris partibiliter geniti fuit prius calor. ergo in aliquo instanti ante primum non esse verborum fuit forma sufficiens: ergo ille erat baptizatus. Forte dicis, non erat sufficiens. Contra hoc arguo proferant duo illas formas, & ambo veniant ad vltimam literam, sortes & Plato. desinat Sortes ante Platonem per millesimam partem horae gratia exempli: tunc illa forma prolata a sorte sufficit: & tantum Plato protulit: ergo prolata a Platone sufficit. Forte dicis: no est simile: quia vnus quieuit a prolatione verborum: alter vero non. & quiescens vtitur forma: alter vero non. Contra. si vnus proferret vltimam literam per vnam horam ad imaginationem, non ante instans terminatiuum baptizaret. & sic per suam longam prolationem infans maneret non baptizatus. Forte dicis & be ne, quando profertur aliquid quod circumstantes possunt intelligere: tunc ille est paptizatus: vel immediate post vitimum instans non esse vltimae syllabae huius dictio nis sancti, iste est baptizatus: & hoc si sit intelligen tia termini. Si quis autem celeriter pronunciet: stat liquem esse baptizatum nec per primum instans esse, nec vltimum instans non esse: vt patet de tempore terminato ad primum instans non esse verborum. & sic si non sit in illo primo instanti, est vere baptizatus: & talis decedit cum charactere: & habuit in vita: sed non dabatur vnum instans quo habuit characterem in vita sed tempus: & sic ille character incipit esse in rerum natura nec per primum instans esse: nec per vltimum instans non esse. sicut si angelus crearetur imnediate ante hoc instans: vt patet in distinctione xlvi. inferius. Contra, ponamus aliquos bene do ctos scientes quid homo velit dicere antequam proferat: tunc per te illa forma sufficeret antequam esset: id diceret nemo. sed consequentia est nulla: quia re nuiritur forma sufficiens.

31

⁋ Ad confirmationem dicitur quod papa non potest dispensare id est reuoca re: nec dispensare id est interpretari contra expressam sententiam Christi. aliqua enim sunt de iure diui no non ambigua: & illa seruanda sunt vt iacent: quemadmodum est materia baptismi. de qua dicitur lo an. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu ancto. Potest tamen pontifex interpretari quod votum quod a principio erat spontaneum, in aliquo casu non obliget vouentem: & ipsum absoluere seu deobli gare a voto: & quoduis diuinum ambiguum potest interpretari. Et sic potest doctus quisque interpretari quod aliqua constitutio regulae in casu non obliget, doctrinaliter: papa autem iudicialiter.

32

⁋ Dubitatur. si deus capiat animam sortis baptizati: & ponat informatiue in materiam in ventre Berthae: & vocetur illud suppositum Titius: an Titius sit baptizatus. Dicitur quod sic. quia sufficit animam eius habere characterem baptismalem. Potes dubitare si duo vnam linguam fabricent, quae non est authentica, sed solum ab illis duobus cognita, an ad baptismum illa sufficiat. Sed hoc discutiendum tibi relinquitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2