Quaestio 11
Quaestio 11
An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest
⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Vndecima. Ndecio circa hanc distinctionem prosequendo illa quae beneficiatos concermunt/ quaeritur. Ar eneficiatus teneatur sub Foena peccati in suo beneficio continuo residere. Vulgariter continuo intelligo pro multo maiore parte temporis.
⁋ Responde, tur affirmatiue. nisi habuerit rationabilem causam se excusantem. probatur. propter officium datur bi neficium. ergo si in nullo officium exequatur, iniuste colligit fructus bono pastori relictos: quos restituere tenetur. Secundo probatur idem. Dicit Apostolus. ii. ad Thessal. iii. Si quis non vult operari nec manducet. ergo si nullo modo laboret in beneficio: nihil debet accipere de illo. Praeterea non veniens ad distributiones non facit fructus suos vt dicit pontifex in cap. vnico de cle, non residem libro sexto. & causa est: quia vt vulgo dicitur, non officiat. Rursus. intentio fundatoris erat quod beneficiatus in hac ecclesia deo & patrono illius inseruiret: ergo beneficium accipiens & officium non adimplens / defraudat fundatorem. sicut agricola capiens pecuniam vt laboret, non laborans tenetu pecuniam restituere. Propositum autem de residem tia habetur in variis capitibus de cleri, non resi. Porro in cap. Quia non nulli. in. S. Cum igitur. ex conci. Late ra. sic dicitur. Cum igitur ecclesia vel ecclesiasticum ministerium committi debuerit: talis ad hoc persona quaeratur quae residere in loco, & curam eius per seipsam valeat exercere. Quia si aliter actum fuerit i & qui receperit quod contra sacros canones accepit.- amittat: & qui dederit / largiendi potestate priuetur. ldem habetur. xxi. q. i. ca. i. &. lxx. distin. Sanctorum. crebro enim beneficium datur intuitu personae. modo frequenter vna persona valet tres alias: ergo non sufficit aliam habere. Alia pars, scilicet nisi legitime excusetur / manifesta est.
⁋ Sed quod aliqua excusatio non residendi sit legitima: probatur ratione sic. ponatur aliquis praelatus alicuius ecclesiae multum idoneus: cuius forte non est similis in sua regione: pro tali officio quatenus ad hostem regem mittatur orator pro pace componenda inter duo hostilia regna. nam bonum commune bono particulari est praeferendum. primo Ethicorum. potissimum quando particulare in bono communi includitur. & licet aliquam iacturam habeat haec parua collectio seu communitas particularis: est recompensatio in com munitate. Secundo hoc idem suadeo aliter. vnum membrum in corpore vero iacturam aliquam patitur, & se discrimini exponit pro reliqua parte principali. vt brachium pro capite conseruando. & feriendus serpens partes posteriores ad caput protegendum inuoluit. Sed dicis. pars principalior vel totum partem minus principalem periculo exponit vt conseruetur totum sine quo etiam pars mi nus principalis nequit esse. Ex hoc habetur propositum: quod scilicet rectores politiae possunt ecclesiae praelatum a cura sui gregis licite euocare: & alter parere tenetur. Tertio probatur. Contingit regem egere consilio alicuius praelati quod est pro republica vti le. ergo tunc praelatus non peccata sua cura decedendo secundum exigentiam temporis consilii dam di. Non loquor de ambitiosis praelatis iam sufficienter prouisis: vltro se ad principum curias conferentibus: vt maiores honores habeant. notum est enim tales peccare: & ambitione, & non residendo. Quarto ostenditur idem. canonicus potest licite abesse a beneficio quando est in officio episcopi sui: quia tunc ecclesiae seruit. vii. qui. i. Scire. & de cleri, non resi. ca. De caetero & ca. Ad audientiam. & potissimum quando episcopus rationabiliter ab ecclesia abest: quia in rebus ambiguis consulere debet canonicus episcopo. Praeterea si in rationabili causa habeat duo beneficia quae potest habere in casu iuxta dicenda in quaestione sequente: non potest in vtroque continuo residere: sed sufficit nunc in vno, nunc in altero: quia non potest naturaliter esse in duobus locis. Patet hoc idem in debilitate vel aegritudine chronica / vel in morbo perpetuo: quia licet tali morbo laboret, alioquin bene meritus: non est beneficio priuandus. Ratione peregrinationis terrae sanctae de voto. ca. finali. Ratione item studii. de magist. caSuper specula. vbi praecipitur vt statutum in conci lio generali de magistris theologis per singulas metropoles statuendis inuiolabiliter obseruetur: vt ali qui ad studium theologicae professionis destinentur. quibus etiam si proprii prouentus ecclesiastici non sufficiant: praelatus & capitulum necessaria subministrent Docentes vero in theologica facultatae, dum in scholis docuerint: & studentes in ipsa integre per annos quinque: percipiant de licentia sedis apostolicae pro uentus praebendarum & beneficiorum suorum: non obstante aliqua contraria consuetudinem vel statuto: cum denario fraudari non debeant in vinea domini operantes. Ecce summam totius cap. Et ex isto sequitur quod non est tempus praefixum lectori in theologia. & propterea in hoc cap. bene dicit Panor. magis amplum priuilegium habere docentes quam addiscentes: quia docentes quamdiu docuerint percipiunt in absentia fructus suorum beneficiorum: sed addiscentes per quinquemnium tamtnm. & est ratio inquit: quia infra quinquemnium bene studendo praesumitur quod quis debet esse prouectus. vltra ergo illud tempus non videtur excusandus propter studium. sed doctor docendo semper promouet vtilitatem ecclesiae vniuersa lis. Secundo sequitur, sicut glossa ordinaria recte infert, quod non est opus impetrare aliam indulgentiam: cum hic concedatur licentia generalis a Romano pontifice in concilio. Et licet Archidiaconus in cap. secundo de priui. in. vi. & in cap. De quibusdam. xxxvii. dist. & Panor. hoc etiam intelligant in iure pontificio, quia est par ratio (inquiunt) nam promouetur honor ecclesiae vniuersalis per ius pontificium: hoc tamen non valet. Primo. canonistae passim legibus ciuilibus incumbunt: quae homines nego ciis saecularibus implicant: & a theologia auocant: c ad curam animarum maxime conducit. Non alia ob causam prohibetur in cap. Super specula. de priuile, ne leges legantur vel audiantur Parisiis vel in locis circuuicinis: nisi vt theologia tricis saecularibus non impediatur. vbi dicitur. Vt plenius sacrae paginae insistatur: firmiter interdicimus & districtius inhibemus, ne Parisius vel in ciuitatibus seu aliis locis vicinis quisquam docere vel audire ius ciuile pri sumat. Et qui contra fecerit: non solum a causarum patrociniis interim excludatur: verunetiam per episcopum loci excommunicationis vinculo innodetur. Sed dicis & tecum assentior) totum ius canonicum dempta illa parte quae immediate causas forenses contingit, ad theologiam valet. Secundo argumentor. argumentum a simili in istis exceptionibus & priuilegiis non habet locum. Etiam vnum concedens aliud negare videtur: dato etiam quod sit simi lis ratio.
⁋ Contra secundam partem conclu- sionis arguitur. legens in studio continuo theologiam capit pecuniam ab his quibus non proficit: & non laborat pro eis sed pro aliis: ergo iniuste pecuniam accipit. nam si ego pro Petro laborem: non possum propterea pecuniam a Paulo recipere. Eodem. modo de viro multum idoneo argumentabor qui a cura pastorali euocatur, vt orator pro rege & republica in exteras regiones mittatur. & ita de quo libet quancumque excusationem de non residendo habente.
⁋ Respondetur pro omnibus rationabilem causam de non residendo habentibus, negando quod acci piant pecuniam ab his pro quibus nihil operantur. ham omnes in christianitate contenti / sunt vnum corpus Christi mysticum & eius menbra mystica: quae deberent se inuicem supplere: quo modo dicit Apo stolus ad Gala. vi. Alter alterius onera portate: & sic adimplebitis legem Christi. & primae ad Corithios. xii. Non potest autem oculus dicere manui: opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus, non estis mihi necessarii. Et illi qui sunt eiusdem regionis magis faciunt inter se vnum quam christiani in multitudine. ergo laborans pro reipublicae vtilitate non colligit indebitum. iustitia enim communis est iustitia particulari nobilior. sicut euntes ad bellum iustum hostem alterius regni inuadendo extra regnum, non minus vtiliter creberrime pro republica laborant, quam agricola in sudore vultus agros colens.
⁋ Secundo arguitur. aliqui possunt vacare lite ris quinquennio. vt dicitur in cap. Super specunla. de magist. qui licet sint illiterati & latine nescientes in primo congressu: possunt doctrinam sufficientem addiscere quinquemnio & euadere idonei: ergo non requiritur idoneitas primo die quo quis beneficium suscipit contra praedicta.
⁋ Respondetur concedendo quod aliqui possunt se ad literas confer re / in quinquennio docti euadentes: sed requiritur quod sint idonei primo die quo munus beneficii suscipiunt: & mittendi sunt valde ingeniosi ad vniuer sitates vt bases & colunnae sint in ecclesia, literis & moribus coruscantes. Et hoc est quod dicitur in cap. Super specula. praeallegato. in. S. Statuentes. hoc modo. Statuentes vt quia super hoc propter raritatem magistrorum se possent forsitan aliqui excusare: ab ecclesiarum praelatis & capitulis ad theologicae professionis studium aliqui docibiles destinentur: qui cum docti fuerint, in dei ecclesia velut splendor fulgeant firmamenti: ex quibus post modum copia possit haberi doctorum, qui velut stellae in perpetuas aeternitates mansuri / ad iustitiam valeant plurimos erudire. Licet glossa ordinaria illic dicat: legem illam nullius esse effectus: ac i verbis & non in rebus consistere. sed frequenter glossa non ponderat illa quae sunt magni ponderis in foro animae. intentio erat concilii illic, viros debere eligi ingeniosos a toto capitulo ad aliquam vniuersitatem famatam mittendos, quatenus theologiae incumberent: & onusti opibus spiritualibus ad lares patrios redirent: non modo simplices sed eruditos illuminaturi: a quibus in materia conscientiae ancipiti omne ambiguum posset enodari. Notum est autem quod vnus tantum potest laborare in septemnio quantum alter in tempore duplo. si ergo curatus studens in bona vniuersitate pro tempore bonas adipiscatur artes: in breui tempore potest tantum proficere quantum ante in magno profecisset. & si inter ea moriatur: sufficit ei bonu propositum. vbi autem ad lares patrios vel beneficium redibit: erit maioris famae quam antea: & potius ei credent subditi: & aduertent libentius qui erunt vtilia.
⁋ Ex omnibus patequod beneficiatus tenetur in suo beneficio residere nisi habeat rationabilem causam non residendi: vt quando obsequium praestat reipublicae tam commodum vel commodius: quam praestaret manendo in sua cura: habendo semper animum ad suum gregem redeundi pro loco & tempore. nam verbum eius in reditu popule erit multo gratius: & gaudebunt tali pastore se dignos esse: dummodo (quod est ei necessarium) virum idoneum: licet se inferiorem loco suo relinquat. Si vero sine rationabili cam iudicio prudentum suum gregem reliquant peccat. Rationabilis autem causa non est, conferre se ad principum curias vt honoretur: vel sub vmbra protectionis bonorum ecclesiae. sed sicut opes deuotio peperit: ita eas tuetur & seruat. vt videre licet in Carthusiensibus: & in capitulis saecularium bene gubernatis. Nec est rationabilis causa: visere vniuersitates nisi quate nus homo addiscat / lectiones adeundo: vt ad gregem doctior redeat. Si vero sufficienter institutus sit vt a solis libris doctrinam haurire possit: id in grege sibi commisso, & in mote Caucaso, vel rupe Par menidis facere potest. Qui autem in vniuersitate theologiam continue legit: & ita aequiualenter praedicati immo praedicatores facit, quod plus est quam praedicare: ex cusatur, potissimum si animarum curam non habeat & si sacerdotio simplici donatus fuerit. Et forte circa animarum curam, quod alioquin esset praeceptum ob circumstantiam superuenientem desinit esse praeceptum. sicut vtili praedicationi insudans, quod aegre cum ieiunio quadragesimae complere potest: a quadragesimae ieiunio absoluitur. Si quis autem in vniuersi tate residens curam habeat vniuersitati vicinam residere in pago non est necessarium: sed suffici ei probum habere vicarium ad ministranda sacra menta: dummodo in festis diebus pabulum vita gregi suo ministret: & confessiones ac casus ambiguos audiat. Durum namque est dicere virum eru ditum doctis conuiuere & conferre assuetum: debere manere continuo in pago rusticano. Videtur sane ei sufficere in oppido vel vrbe proxima morari: plerunque suos visitando: modo non absit in festis nisi ob rationabilem causam superuenientem Vbitatur: an suscipiens beneficium animo non residendi sed fructus colligendi & postea relinquendi beneficium: teneatur ad restitutionem. Respondetur. is tenetur restituere nisi mutet postea voluntatem vtputa si postea proponat beneficium seruare: & in officio ad quod beneficium institutum est fideliter laborare. quod si alio animo collator ei beneficium, contulerit: peccat. Et habetur istud in ca. Commissa. de elect. libro. vi. S. Caeterum. Et hoc intelligo nisi esset aliquis pro republica militans: cui non sit prouisum. nam potest esse quod in vniuersitate legat sine stipendiis aliis a beneficio
⁋ Dubitatur secundo: an melius faciat theologus legens in vniuersitate quam circa praedicar tionem se occupans. Respondetur per duas conclusiones. Prior est. Si vterque est non beneficiatus: melius facit lector quam praedicator. ratio est: quia praedicatores facit: & eos ad praedicandum dirigit. nam sine theologia praedicare nequeunt: nisi aliqua memoriter pronuncient more eorum qui comoedias recitant. Secundo probatur idem. lector etsi pauciores habens in numero auditores, eos lectores & praedicatores facit: ergo doctrina eius plus diuulgatur in populum quam vnius praedicatio qui vnam curam determinatam habet. Insuper architectus de domo extruenda disponens / plus facit ad domus compositionem: & plus praemii acquirit quam lapidum caelator: vel faber lignarius. sed lector est architectus in domo spirituali dei & director domus spiritualis aedificandae: praedicator autem est manuarius operator. Item docens doctos docturos / quodam modo simplices & indoctos docet. de doctis enim d ab eo audiunt / non est dubium. de simplicibus etiam patet: quia quicquid est causa causae / est causa cau sati.
⁋ Secunda conclusio. Stat lectorem curam animarum habentem quae residentiam requirit per legem communem: excusari a residentia per lectionem vtilem in vniuersitate: quamuis legere sit de consilio. probatur sic. possibile est lectionem ei se reipublicae vtiliorem qui residentiam eius in beneficio: & prudens ita iudicat: ergo non residens sed legens non peccat sed meretur. Secundo patet idem. nisi hoc esset verum: hoc foret propter ea quia consilium non absoluit seu deobligat a praecepto. sed hoc est falsum quando consilium est de maiore bono. quemadmodum praedicator deobligatur a ieiunio praeceptiuo quadragesimae propter opus consilii in praedicando: quando eius praedicatio est reipublicae multum vtilis. illic enim seruatur intentio legis de ieiunio. nam per studium & sollicitudinem caro eius satis domatur: & ita a ieiunio ecclesiae absoluitur propter maius bonum. Idem patet in materia martyrii multi nanque martyres pro opere consilii passi sunt: quibus alioquin seruare vitam fuisset de praecepto. sed de hoc copiosior futurus est sermo distinctio ne. xlix. huius.
On this page