Quaestio 12
Quaestio 12
An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest
⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Duodecima. ra Vodecimo in hac distinctione, & nono circa materiam benesiciorum quaeritur: an quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius inecua terest. In hac quaestione pri dmum / rationem nominis ( dispensatio, explicabimus: postea conclusiones ad quaestionis titulum responsiuas posituri.
⁋ Dispensare bifariam accipitur. vno modo proprie. & sic est aliquem absoluere ab alicuius legis obseruantia, vt est praeceptum de lpmicidio. hoc modo cum Sansone deus dispensauit de se occidendo. vt ludicum. xvi. legitur. pari forma rex dispensat: quia licet secundum communem legem / homicide vltimum supplicium inferendum sit: potest tamen rex hanc legem positiuam in sorte reuocare. hoc modo quaerunt theologi in xxxvii. distin. iii. sententiarum: An deus possit dispensare in praeceptis decalogi. Alio modo capitur dispensare extensius vt tantum valet quantum interpretari aliquem non esse obnoxium legi communi in casu. Et sic iudex inferior dispensat: id est interpretatur poenam legis conmunis de homicidio in illo qui occidit pro suae vit defensione, cum moderamine inculpatae tutelae. vel prudens interpretatur hac poena non esse mulctan dum iudicem & lictorem / homines occidentes pro meri tis. sed isti non possunt dispensare primo modo: quia hoc esset superioris legem in casu quo est lex i reuocare: quod non licet. Hoc secundo modo circa legen dei homo dispensare potest: locum ambiguum per rationem naturalem vel per alium locum in eadem lege contentum / exponendo & declarando. Hoc etiam secundo modo potest aliquis licite dispensare cum aliquo: vt plura habeat beneficia in casibus licitis: vt per sequentia intelligetur. in hac autem significatione vocabulum magis capimus.
⁋ Hoc praelibato pono conclusiones: quarum prima est. Aliquis sana conscientia per dispensationem plura tenet beneficia probatur. aliquis ante prohibitionem pontificis: hoc est, ante legem latam de non habendis pluribus beneficiis, licite plura tenere poterat. ergo vbi est eadem causa, pontifex dispensare potest: id est interpretari suam legem in illo casu non esse tenendam. hoc est vti epicaia: vel natura li aequitate: in isto etiam reuocando legem communem quam inferior reuocare non potest. & ita vtroque modo dispensat. ac per hoc si in hac lege non possit dispensare secundo modo, non potest de iure & licite primo modo: bene autem de facto in foro exteriore: quia dispensatio est iuris communis relaxatio pro causa licita / ab illo qui legem reuocandi habet potestatem vel interpretandi auctoritatem. Hoc declaro per simile. aliquis reipublicae admodum vtilis hominem occidit: in quo tales circumstantiae occurrunt: vt naturalis aequitas de claret hunc non esse poena capitis mulctandum: & tunc legem suam reuocat rex, quam inferior reuocare nequit.
⁋ Prosequendo propositum, quod in casu liceat plura habere beneficia / probatur sic. & capio hanc maximam. Si omnium beneficiorum fructus in vnius aerario essent, vtpote summi pontificis: & ipse per suos deberet dare stipendia cuilibet in politia ecclesiae militanti: inaequaliter laborantibus inaequalia deberet conferre praemia & stipendia more regis in bello. hoc patet. Na vnius labor duorum vel trium labores in valore exuperat. vnus enim erudite & deuote seminat verbum dei in vinea domini: & cum hoc celebrat. modo notum est quod haec opera est reipublicae multo vtilior opera vnius simplicis solum celebrantis vel in choro cantantis. ergo plus meretur in prae mio. Qui enim non laborat non manducet: & qui laborat manducet: & qui plus laborat / plus manducabit. vnus enim maiore cibo eget quam alter & quo ad se & suos, quibus est dignus. Sed non fit talis pecuniaria solutio ex pontificis aerario: nec expedit. sed beneficia sic laborantibus sunt partita pro praemiis temporalibus: quia nemo suis stipendiis militat vnquam. Quis namque pascit gregemn & de lacte gregis non maducatu primae ad Corinthios. ix. hoc est non tenetur etiam si patrimonium habeat aliunde. modo contingit virum habere exile beneficium: & pro suo praemio insufficiens: ergo licite talis potest aliud capere quousque habeat praemium sufficiens secundum sui operis valorem. ergo dispensatio super pluralitate beneficiorum in casu est licita: cum in aliquo sit ratio reuocandi legende non habendis pluribus: & auctoritas in dispensante. ergo conciusio vera.
⁋ Secundo probatur idem. Nam de prebendis. c. De multa prouidentia. S. vltimo dicitur. Circa sublimes tamen & literatas personas quae maioribus beneficiis sunt honorandae: cum ratio postulauerit per sedem apostolicam poterit dispensari. signanter (cum ratio postulauerit
⁋ Tertio a posteriore arguitur sic. nisi conclusio esset vera: filios principum eruditos & probos eminenter literatos, & moribus graues ad duo beneficia non admittes quantuncunque exilia, plusquam filium agricolae vel viticolae etiam mediocriter institutum, quod concedere / rationi no est consentaneum.
⁋ Quarto arguitur sic. duo mediocres duo tenent beneficia: ergo vnus illis duobus equiualens in vtilitate reipubl cae potest duo similia beneficia tenere. consequentia est nota: cum illos duos valeat. & patet per simile. Nam vnus spatiosus & grossus lapis tantum in pariete loci occupat quantum duo minores. & vnus in bello duplex praemium habet a rege in respectu ad alium, nec valet dicere: habeat ergo vnum in du plomaius. cum illud habere nequeat.
⁋ Quinto. ali quis est quem oportet secundum suum statum etiam temperate viuendo habere vnum famulum vel duos huic autem vnius beneficii parui prouentus non suffi ciunt. Nec valet dicere. cum omnem operam suam circa subditos applicet: tenentur subditi augere prae uentus, & maiores dare illi qui plus meretur qui da re soleant minus merentibus. Quia licet hoc sit verum quando quis non habet aliam prouisionem: tamen non soluit argumentum: quia forte est sacelli non habens subditos: vel ei aliud offertur beneficium.
⁋ Vltimo ad idem arguitur sic. plus alimenti magnum membrum, vt caput in corpore vero suscipit qui membrum paruum vt digitus vel articulus. ergo conformiter aequum est esse in corpore mystico
⁋ Secunda conclusio. Est contra ius naturae & aequitatem naturalem quod quis extra latitudinem sufficientiae sit pluralis in beneficiis: hoc est plura teneat quam ratio exigit vel patitur, probatur. imaginemur sicut in prima conclusione dictum est, quantum daretur viro pro labore suo in ecclesia, supposito quod omnes idonei & laborantes haberent portionem proportionabilem suis meritis, si omnes beneficiorum prouentus in vnam massam colligeentur: tunc praeter rationem esset quod duobus aequaliter laborantibus: vnus haberet plus quam tribus vel quatuor sufficeret: aliis aeque laborantibus & nihil praemii habentibus: & male ageret sic prouentus distribuens, & alter capiendo: & a fortiore auide petendo. Sed dicis: non est ita nunc de beneficiis: quia non prouidetur omnibus idoneis. sed si Petrus vno dignus non caperet plura: alia inidoneis conferrentur. Hoc non valet. nam contingit virum vno beneficio esse dignum, qui tamen transcendendo sit etiam inidoneus cum aliis. & haec est causa quare ple risque idoneis non prouidetur.
⁋ Secundo arguitur ad idem. monstrosum est in corpore vero quod vnum menbrum plus nutrimenti ad se notabiliter trahar quam illud membrum requirat: quia hoc est in reliquorum membrorum iacturam & attenuationem: & est dyscrasia seu disproportio in membris. ergo sic est in corpore mystico praeter omnem rationem quod vnus beneficiorum multitudine sit stipatus / alio idonec patiente famen: nedum necessaria non habente: sed vix paucula pro libris comparandis: qui tamen eius modi instrumentis pro suae artis exercitio eget. immo Apostolus qui scientiam infusam cum acquod sita habebat: & libros: & membranas sibi com parauit: vt patet secundae ad Timoth. iiii. vbi dicit Penulam quam reliqui Troade apud Carpum / veniens affer tecum & libros: maxime autem & menbranas. glossa interlinearis. vt ibi scribam epistolas meas. difficile est igitur pauperi sine necessariis in literis proficere. Quamuis enim non cuilibet studioso viro opus fuerit tata librorum congerie, quantam Pisistratus Atheniensis / Philadelphus / & Pam philus martyr habuerunt: tamen aliquibus opus est. Aut sic formo argumentum. Est contra aequitatem naturalem quod talis artificum dispositio in republica fiat vt ars vtilis in republica male exerceatur. sed sic est quando multi nimis abundant: & multi penuria premuntur. Nam circa temporalia diuites plus aequo occupantur: ita vt verbo & exemplo populum non aedificent nec instituant: & sic instrumenta suae artis negligunt. & si viros circa temporalia intentos, ad praedicationem & caetera officia consueta adhibeant: ii non poenitus praecordia mouent: quia auaritia notantur, & Iac aliis debitum sugunt: malum quoque exemplar sic faciendi multis ministrant, nec vnquam auaritiae peccatum & reliqua quibus infecti sunt, in sermone ae viuum tam gent. Nam si extremis forte digitis attingant (quod raro faciunt) verbo ipsa vita repugnat. propterea ex industria, Actuum primo, de saluatore nostro Lucas recitat. Quae coepit Iesus facere & docere. quod etiam satis apostolus Timotheo faciendum monuerat. ltaque theologus nimis multa capiens, suae artis instrumenta negligit, quemadmodum enim opulentus artifex quispiam non laborat: sed suae artis fastidiosus ad aliam sortem se transfert: sic iste factus diues qui solet esse canis contra vitia latrans, iam obmutescit: sub vmbra & praetextu impotentiae, & senectutis se protegens: & tamen in ea aetate optime hoc facere potest. Ex contrario autem: quia libros inops habere nequit: peius ob defectum instrumentorum operatur.
⁋ Tertio arguitur ad idem: quia dato opposito quod non est status in latitudine sufficientiae beneficli vel beneficiorum: sequitur haec conclusio: quod vnus capere potest licite omnia beneficia totius Europae: aliis nihil habentibus. hoc consequens nemo sanae mentis concedet: ergo nec antecedens quod est illius illati basis, admittere debet.
⁋ Quarto sic. per conformitatem rationis si aliquis hostis regem & renpublicam ferro & igne inuaderet: & rex non haberet magna stipendia suis militibus danda: nunquid milites omnes contenti esse debent vt diminuatur sibi stipendium: & ne pauci insufficientes contra hostem bellare omnem pecuniam regis habeant aliis idoneis relictis? igitur cum beneficia data sini deo & eius ministris, vt contra diabolum, mundum & carnem pugnent: licet non quilibet idoneus in beneficiorum partitione sufficientem prouisionem habere possit, secundum valorem operae suae: debet esse contentus pauciora. sumendo: vt plures contra daemonem & vitia militent. si enim deum & fratrem dili git, id iudicabit. & si illud est rationabile & aequum: oppositum est iniquum.
⁋ Quinto arguitur patenter. male agit ille qui promotionem honoris & diui ni cultus impedit: vitiorum extirpationi obicem praestat: & materiam virtutis exercendae bonis subtrahit: bona pauperibus debita colligit: domos pulchras in reipublicae dedecus caducas facit: & minantes ruinam: hospitalitatem pauperibus honestis superuenientibus debitam aufert: & submouet probum virum qui reliquis omnibus consuleret. sed sic est de quolibet inordinate plura beneficia detinente. igitur. Consequentia est nota cum maiore. & minor probatur: primo quod cultus diuinus diminuatur. nam subtrahuntur ministri ad colendum deum apti, & repelluntur idonei ad populum docendum. Quia isti plurales praepediant vitiorum extirpationem, probatur sic. aliquis laborans & exercens se circa vnam artem multum proficit: & discipulos peritos in illa facit. nam ingenium vbi intendis ibi valet: vbi si circa multas versaretur artes: in nulla fioreret. sed sic est de habente vnum beneficium, quia circa id laborat: qui vero multa habent: circa vnumquodque parum laborant: immo circa omnia parum laborant: nimirum vno inconvenienti dato multa contingunt. primo Physicorum. Aliae partes sunt perspicuae.
⁋ Ex hac conclusione sequitur quod male agunt qui sine ratione in beneficiis plurales. ambitiosi sunt: & auari: de se nimis praesumentes tot beneficia colligendo: sic satiati, vt aquam maris salsam / vel forte vinum aqua non dilutum potantes: aut carnes sale conditas comedentes: ad calendas graecas satiandi: semper ad finem vsque vitae mansuri sitibundi. sunt vero sicut pisa putrida & vermibus plena, quae supernatant: vbi meliora ad aquae profundum descendunt. ambitione namque & auaritia pleni volunt aliis praeminere: dum boni ad loca humilia descendunt. Isti more bubonum templa noctu ingrediuntur vt oleum sugant: quo exhausto candelae extinguuntur, & vt fructus colligant: lucrum spirituale quod alter subministraret, tollunt. Excessus regit hos. Praeterea sequitur quod quis potest tenere duo beneficia parua cum sana conscientia: qui non potest tenere duo magna vel vnum magnum cum paruo. nam tenens duo parua manet in latitudine sufficientiae: non autem in aliis.
⁋ Tertia conclusio. Licet hi plurales sine rationabili causa iure fori excusentur: non tamen iure poli. Prior pars probatur. nam cum circa egem in casu dispensationem habeant: permittitur quod beneficiis in hoc mundo gaudeant: & non tolluntur ab eis. & hoc est excusari iure fori. Altera pars patet ex conclusione praecedenti. & adhuc ali ter probatur. nam si excusarentur: hoc esset propter Romani pontificis dispensationem. sed hoc non: quia tenere plura beneficia sine rationabili causa est contra legem naturalem: contra quam dispensare nequit aliquis mortalis homo: sicut nullus est supra legem naturae. Praeterea ex capitulo De multa in prima conclusione allegato, valet dispensatio quando est rationabilis causa: ergo quando non est rationabilis causa non valet: per locum a contrario sensu. Insuper non valet dispensatio Romani pontificis: nisi sit conformis legi dei: & ab ea non discrepet. ipse enim legem limitatam habet ad praesidendum secundum aequitatem naturalem. propterea si quando ab ea discrepat: non est dispensatio: sed dissipatio, vt termini indicant. sed quod ab eo rationabiliter fit, in vtroque foro validum est. Hinc dicit apostolus primae ad Corinthios. iiii. Sic nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores ministeriorum dei. Et Bernardus ad Eugenium papam lib. iii. Non prohibeo dispensare sed dissipa re. Non sum tam rudis, vt ignorem vos dispensato res: sed in aedificationem non in destructione. Dein de quaeritur inter dispensatores quis fidelis inueniatur. vbi enim necessitas vrget / excusabilis dispensatio est: vbi vtilitas prouocat, laudabilis dispensatio est. vtilitas dico / coconis: non propria. nam cum nihil ho tum est: non est fidelis dispensatio: sed crudelis dissipatio. Et in epistola ad Robertum nepotem suum qui de licentia sedis apostolicae de Cistertio ad Cluniacum se transtulerat: sic dicit. Quid tibi frustra quispiam planditur de absolutione apostolica: cuius conscientiam diuina tenet sententia obligatam: nemo (in- quiens) manum mittens ad aratrum, & respiciens retro &c. Vbi vir dei nepotem remittit ad conscientiam: an transierit ad arctiorem religionem an mitio rem. Et in epistola ad Adam monachum. Conceperunt dolorem: sed non pepererunt iniquitatem: donec iniquus papa conceptui praebuisset assensum. Nunquid ideo aut malum esse desiit aut minoratum est: quia papa concessit? Quis vero malum esse neget assensum praebere malo? Quod tamen summu pontificem nequaquam fecisse crediderim, nisi aut circumuentum mendacio: aut importunitate victum. Et propterea dicit glossa in cap. Dudum. de lec. quod qui habet plura beneficia vbi vnum suae susten tiationi sufficit: reliqua cum peccato tenet. hoc idem tenet in cap. Non est. de voto & voti redemp. hoc tenet Hosti. in cap. dicto Dudum. Ioannes Andreas, & Panor. & breuiter canonistae omnes. & potiore ratione theologus quilibet rationi plus innitens. propterea ista pluralitas vocatur canonibus ininica. sane odiosa est & stricte interpretanda.
⁋ Quarta conclusio. tenens plura beneficia quando est aeque probabile vel paulominus probabile quod vltra latitudinem sufficientiae te- net, peccat. probatur. quilibet exponens se periculo confundenti peccati peccat: sic facit tenens plura &c. igitur. haec conclusio est clara ex dictis in quaestione secunda prologi. Et ex ea sequitur quod quito plura tenet extra latitudinem sufficientiae: tanto magis peccat. Secundo sequitur quod tenetur reinquere quod habet vltra latitudinem sufficientiae vel quod est multum probabiliter extra latitudinem sufficientiae. Tertio sequitur: si vir animae suae salutem diligat: tutum esse ei se a puncto terminatiuo illius latitudinis in ascendendo elongare. vnde non est hic sicut in virtute & vitio: quia virus habet duo extrema vitiosa, exuperando, & deficiendo: hic autem in deficiendo non est peccatum, videlicet nullum beneficium habendo, vel vnum quod sufficit alicui pro praemio: cum sit maiore dignus: immo isti bene agunt. Est tamen excessus in ascendendo. vt si centum franci viro idoneo sufficiant: iam manet in latitudine sufficientiae. & si quantuncunque parum vltra capiat / peccat: nisi per ignorantiam inuincibilem excusetur. sed crebro est hic ignorantia vincibilis: quia beneficia accipiens non confert cum prudentibus de latitudinem suae sufficientiae.
⁋ Ex his patet quinta conclusio: quod prudens & bonus manet contentus in beneficio vel beneficiis, suis meritis non aequiualentibus pro praemio. Dixi bonus, quia stat virum bene iudica re in intellectu & non conformiter agere in effectu: qui tunc erit prudens & non bonus. sed si solum bonum vere prudentem more beati Thomae appellaueris, de nominibus non certemus. Probatur conclusio. ista via est ei securior ad salutem: & transcendendo via est periculosa ex praecedentibus: ergo est acceptanda. semper intelligo quando viri neu tri prudentes qui eum cognouerunt iudicant eum dignum esse centum francis vel ducentis in vno: sed proba bile est eis quod si capiat a. summam, vel b. summam, male ageret: iudicant tamen quod si adhuc paulo plus haberet quam habeat: non peccaret.
⁋ Secundo arguitur ad idem. Si debet plura capere ad extremu vsque excessiue suae sufficientiae: hoc ideo est vt sit magis idoneus vel vt aliquam portionem det pauperibus: vel aliorum inidoneorum promotionem praepediat. sed nullum istorum expedit. multa enim licent quae non expediunt. secundum apostolum. i. ad Corinth. vi. Non primum. tum propter periculum. Et si obiicias a prudentibus conclusum, iam illic non esse periculum: est tamen honestius a foedo extremo se elongare: & a vulgaribus cum notabiliter distat ab extremo / cognoscetur esse in latitudinem suae sufficientiae: vbi si suam completam latitudinem haberet: dubitabit vulgus an plus aequo habeat: & per consequens subditos minus aedificabit. Tum secundo quod istos pauca habentes tam sapientes quam insipientes maxine laudant. & si conformiter ad hoc bn viuant, multum aedificant: quia non minus vita docet quam verba. vnde. x. Ethicorum. viii. Veritas tamen in iis quae in actionem eueniunt ex operibus iudicatur & vita. in his enim praecipue certitudo veritatis consistit. Si verba bona operibus sint consona: acceptanda sunt. sin vero discrepant, verba sunt tamen putanda. Hinc sapiens non quaesiuit magnas opes, Prouer. xxx. inquiens. Mendicitatem & diuitias ne dederis mihi: tribue tantenum victui meo necessaria. Et philosophorum princeps in capite praefato decimi: postquam conclusit felicem non egere multis bonis externis: nec in vita contemplatiua nec actiua: ad hoc duos sapientes introducit ad suum dictum corroborandum: dicens. Solon enim bene fortasse de felicibus sensit: qui quidem eos felices esse dixit, qui mediocriter res habuerint externas: & pulcherrimas res vt putabat, egere modesteque viuere. fieri enim potest vt mediocriter possidentes agant ea quae agere oportet. videtur autem & Anaxagoras non locupletem neque potentem / felicem ipsum existimasse. paulo post concludens quod rerum externarum pauca felici sufficiant. Consentanee igitur nostris sententiis & sapientum opiniones esse videntur, at enim habent quidem & talia quandam fidem. Non secundum: quia si vix habeat pro se: non tenetur dare pauperibus citra extremam necessitatem. Nec tertium. nam cum ei beneficium oblatum sit, vero simile est quod ad petitionem eius collator conferet ali cui idoneo nihil habenti: quia alioquin posset illud beneficium acceptare: alicui idoneo conferendo per resignationem.
⁋ Ex hac conclusione cum praedictis in eadem distinctione de caeco amore quem erga nosipsos habemus, iudicantes nos plus valere quid valeamus: sequitur quod non est salutis animae suae memor, beneficia sibi oblata quatenus ea retineat temere suscipiens, quando apud prudentes iudicatur totam latitudinem sufficientiae suae, & amplius iam transcendisse.
⁋ Ex omnibus in hac quaestione dictis & obiter occurrentibus haec colligenda veniunt. Licet habere plura beneficia frequentius sit malum: tamen non est per se peccatum. Nam stat aliquem plura habere sine peccato. vt patet ex conclusione prima. Sed hoc plerumque euenire solet: vt cum quis habet vnum beneficium plusquam oportet: citius acquirat plura quam a principio. iam enim excaecatus est vno oculo: & sine ratione ad beneficia anhelat more nauis sine ancora in pelago fluctuam tis. Praeterea sortes potest tenere plura licite: tamen plato minus idoneus non potest, hic enim fallitur putans idem esse de se & viro plurimum idoneo. Sed habens vltra latitudinem suae sufficientiae scienter, vel per non sufficientae inquisitionem cum viris neutris & deum timentibus per ignorantiam vincibilem, peccat: & quato magis latitudinem suae sufficientiae in beneficiorum pluralitate transcendit: tanto magis peccat. & cum hoc quito est doctior & melioris vitae putatus: tante grauius deum offendit: tum propter ingratitudinem, & talenta quibus est a deo donatus, & ab aliis peccatis maioris infamiae a deo praeseruatus. tum quod est potissimum, quia facto alios trahit & incitat per suam fictam bonitatem in castitate & modestia exteriore ad similia. sicut artifex non loquens sed operans coram volente addiscere.
⁋ Ex ista autem pluralitate in republica magna lues sequitur: videlicet diuini cultus diminutio: perit charitas erga deum: non relinquuntur debita nihil habentibus idoneis, & per consequens peruertitur ordo charitatis erga fratrem. prod ga & intemperata bonorum ecclesiae pauperibus debitorum dissipatio: cum illi fame pereant. peccatorum nutritio: quia non porrigitur beneficium illi qui peccata eli minaret & verbo & facto: ad quem minuta plebs in rebus ancipitibus recursum haberet vt ad oraculum Apollinis. edificiorum sumptuose extructorum in loci decorem collapsus & ruina: quae paruis sumptibus ab inhabitate domum poterant manuteneri hospitalitatis defectus. defraudatio defuncti fur datoris. fraudulenta expensio prouentuum huius loci praeter rationem, alibi extra locum. de restitutione denique nulla est mentio. Haec omnia incommoda & mala sequuntur ex duobus potissimum turpissimis monstris: scilicet auaritia: & superbia. nam vt dicit Apostolus. i. ad Timoth. vi. Radix omnium malorum est cupiditas. cui astipulatur illud Virgilii. Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Superbia item est initium omnis peccati. Ecclesiasti. x. nam lite ratos viros & multos inflatos magis ad beneficia coaceruanda superbia impellit quam auaritia: cum hos diuites in mundano honore & ingente fastu intuentur mu lis per vrbem inuehi: habentes clientes duos vel tres: in foro salutatos, & in aliis locis primos habentes accubitus: qui per virtutes se iudicant talia non possi consequi. Auari autem ad beneficiorum pluralitatem impelluntur instigantibus consanguineis vt sic huma nae gloriae partem accipiant: sperantes etiam opima spolia, nec inter haec vitia repugnantiam existimes. Nan auaritiam superbia creat: nonnunquam auaritia superbiam cum enim ex auaritia magnae colliguntur opes / occasit praebetur tam in vestibus quam in aliis reliquos ante cellendi. Et hoc tangit glossa marginalis Augustini. i. ad Timotheum. vi. inquiens. Est enim qui non esse amator pecuniae nisi per hoc putaret se excellentiorem esse. id est qui non amaret excellere nisi putare per hoc maiores diuitias habere. Sed isti ob sophisticum & caducum istum mundi honorem: verum honorem virtuti debitum relinquunt.
⁋ Et quia ignota est latitudo sufficientiae viri, cum in multis sit dispar ob hominum praerogatiuas & gratias, aliqua documenta subiungemus.
⁋ Primum documentum. securissi- mun & breuissimum est indagare a prudentibus & timoratis viris hominem cognoscentibus: quamtum capere poterit in vno vel in pluribus beneficiis. Non como dius enim poterat Arist. definire virtutem. ii. Ethicorum inquiens. Virtus est in medietate consistens: proui determinat ipse sapiens. Prudentes in proposito voco viros bene meritos / vno beneficio quo digni sunt / contentos: vel monasticos viros religiose viuen tes: vel alios huiusmodi qui apud dubitantem versantur, num quam consanguineos & excaecatos amicos ad iudicium vocantes.
⁋ Secundum documentum ex vltimis conclusionibus huius quaestionis accipito: discedendo procul ab extremo in ascendendo.
⁋ Tertio dicitur quod ad varia oportet habere oculum. primo ad vtiitatem quam in republica facit: & quod multi sunt idonei non prouisi. Ad genus autem viri, quod parum ponderandum est nisi reipublicae fuerit vtilius spiritualiter: paruus habendus est respectus. de temporali enim loqui non oportet nisi pro quamto magis ad spirituale conducit. Huius documenti sit hoc exempium. Petrus idoneus m eretur a. summam pro praemio: quam capere potest: & in casu modeste petere: vt superius retulimus: sed quia plerosque intuetur idoneos no prouisos paratos ire in vinea domini si vocarentur: nam messis est multa: operarii vero pauci) charitas fraterna debet eum mouere vt minori praemio sit contentus quam a-
On this page