Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

An character sit causa initerationis baptismi
1

QVaeritur circa sextam distinctionem: An chara cter sit causa initerationis baptismi: & quae poena de betur iterantibus baptismum. Pro solu tione notandum est: lquoed non reperitur patem ter character in canone bibliae in significatione qua doctores vtuntur in proposito: nec reperitur in biblia ante tertiundecimum capitulum Apocalypsis: sed non capitur in hac significatione, vt patet. Et faciet omnes pusillos / & magnos / & diuites / & pauperes / & liberos / & seruos / habere characterem in dextra manu. Sed quia sanctorum aliquae auctoritates multum quadrant: & doctores theologi cateruatim ponunt: nec est ratio fortis characterem potens impugnares indisciplinati est characterem negare. In capite enim Maiores. de baptismo & eius effectu, est sermo de charactere. Altisiodorus / Alexander / Bonauentura / Thomas / & omnes / characterem ponut. Aliqui autem dixerunt quod erat relatio, vt Bonauentura recitat: ad quod aliqui posteriores inclinant. Sed rela- tiones quoquouersum inficior. Beatus Augusti nus etiam vtitur illo termino ad Donatum presbyterum. Et recitatur. xxiii. q. iiii. Displicet. circa me dium. Et vos oues Christi estis: characterem domini cum portatis in sacramento quod accepistis: sed erratis & peritis. Item Augustinus ad Parmenianum de haereticis & damnatis. Et recitatur. i quaestione. i Quod quidam. quasi circa principium. Et definitur sic.

2

⁋ Character est signum animae impressus in susceptio ne sacramenti indelebile: & distinguens habentem a non habente. Indelebile, characterem ab habitu & actu seiungit. Potentiam autem animae ipsam animam po no. Non est vero ita indelebilis quin deus delere pos sit: sed non delebitur in via nec in patria: quamuis fides deleatur in patria ob notitiam clariorem superuenientem. nec in damnatis abolebitur in eorum confusionem. Illa autem definitio est bona de potentia dei ordinata. distinguit quidem solum arguitiue: et si omnes essent Christiani: distingueret Christianos a non Christi anis possibilibus. hoc est: est sufficiens distinctio ex parte eius: non tamen proprie capiendo distinctionem: quia nec ens non enti: neque non ens enti est idem vel diuersum: proprie captis terminis.

3

⁋ Sed contra arguitur. Character est qualitas: ergo male de finitur per signum loco generis. Item in circuncisione non imprimebatur character: ergo nec in baptismotenet consequentia: quia vtrumque sacramentu successiue erat ianua: vt patet ex permissis quaestionibus: il la autem ianua obstructa, aparta est alia, scilicet baptismus. & antecedens patet. quia doctores illud non ponunt. Respondetur distinguendo antecedens: vel qualitas capitur secunde intentionaliter: & tunc subiectum super ponit materialiter pro termino character: & sensus est. ille terminus character est de praedicamento qua litatis. & sic consequentia non valet nisi sit sermo de definitione quiditatiua quam ille terminus character non potest habere. Si vero qualitas capiatur prime intentionaliter: consequentia minus valet: nam rimilitudo est qualitas: & tamen bene definitur per signum ille terminus similitudo. Non pono res in praedicamento sed terminos. eadem enim res numero significata ponitur in diuersis praedicamentis eo modo quo rei convenit poni in praedicamento cum hoc addito, res significata. vt idem calor numero est quantitas: & significatur per illum terminum quan titas / qualitas / similitudo / actio / passio. Character autem est signum configuratiuum vnius cum aliis sic figuratis, & distinctiuum ab aliis non signatis. & hoc est de ratione nominis: quare proprie ponitur in praedicamento relationis. Ad aliud, an in circum cisione imprimebatur character: rationabilius est dicere quod sic: et si postea quis baptizetur, duos characteres habebit.

4

⁋ lstis notatis pono conclusiones. Prima est. Licet voluntas dei sit causa initerandi baptismatis: tamen character est argumentum saltem a posteriori ad hoc concludendum. Prior pars patet quia ista tria sacramenta sunt initerabilia, baptismus, confirmatio, & ordo: in quibus imprimitur character: & haec sola tria sunt initerabilia. Conse quenter assumptis veris oportet dicere quod quinque sunt characteres specie specialissima distincti: tres in ordine: & forte plures: & duo in istis sacramer tis. Quia specie differant apparet propter differentes effectus. sed haec suasio est tenuis.

5

⁋ Secunda cor clusio. scienter suscipiens bis baptismum incurri poenam canonicam: hoc est poen am inflictam a canone, qiuis eum lateat quae sit illa poena. Probatur. quia talis dat operam rei illicitae: quemadmodum percutiens clerici est excommunicatus ipso facto: etsi latuit percutientem quod canones inferant tales poenas. Illa autem poena in i posito est irregularitas, quod patet de apostatis & reiterantibus baptismum. Ex literarum. Quidam aco lytus ministrauit sacramentum baptismi suo fratri languenti: vt liberaretur a graui infirmitate qua laborabat. Pontifex Ronanus definiuit: quod si publicatum sit: ad superiores ordines promoueri non de beat: nisi ad religionem transierit: vt fauore religio nis ipsius valeat dispensari. Si vero occultum sit: u moueri poterit. lstud habetur de consec. dist. iiii Qui bis ignoranter baptizati sunt, non indigent pro eo poenitere: nisi quod secundum canones ordinari non possunt: nisi aliquam magna necessitas cogat. Qum autem non ignari iterum baptizati sunt: quia quasi iterum crucifixerunt Christum: per septem annos poeniteant Quarta & sexta feria & tres quadragesimas ieiu nent, si pro vitio aliquo fecerint. similiter si pro mun ditia putauerint: tribus annis similiter poeniteant Ex isto patet quod qui dubitat an sit baptizatus nent ne: potest ire ad baptisma: & non incurret istam irtegularitatem: nec eum baptizans presbyter tenetur facere solertem indaginem ad inuestigandum: an paru lus vel adultus sit alibi baptizatus. lstud pate de Consecratione dist. iiii. Cum itaque baptismi sui nihil recordetur qui regenerationis est cupidus, nec aliter de eo possit attestari &c. & paulo post. Sed in hoc simile nihil formidatur, quonia nor potest in iterationis crimemn venire, quod omnino factum esse nescitur. Secundum leges autem laicus est decapitandus: & presbyter deponenlus.

6

⁋ Contra istas conclusiones arguitui quod bis baptizatus scienter non incurrat hanc poetiam canonicam: & pono per casus quod duo vel tres simul baptizent vnum paruulum: sic scilicet quod quilibet eorum trium simul & semel incipiat aspergere aquam / & proferre verba. Arguitur sic. Vnus eorum baptizat: & non est maior ratio de vno quam de alio: ergo ille par uulus baptizatur a pluribus. ergo pluries bapti- zatur. Forte negas quod ille paruulus baptizetur Rursus arguitur sic. si vnus solus aspersisset & protulisset verba: clarum est quod ille baptizasset: ergo si alter cum ipso proiecisset aquam super paruulum proferendo verba, ille alium non impediuisset. Item si idem ponatur in diuersis locis: quamuis duo presbyte ri illud sciant: qui vident paruulum in necessitate vterque presbyter tenetur paruulum baptizare: quia dubitat de vita paruuli: & nescit an aliquis eum baptizat. ergo vterque debet illum paruulu baptiza re.

7

⁋ Huic argumento respondetur: quod ille est baptiza tus a quolibet illorum. Quemadmodum in coena domini Romanus pontifex, cardinales, & multi astantes consecrant idem corpus domini: & quilibet eorum. Et sic concedo quod a pluribus baptizetur: sed non plu ries: quia pluries dicit interruptionem temporis. Et propterea concedimus Sorte non toties fuisse hominem sicut fuisse Parisiis. Sed hic aduerte: quod si vnus finiuerit ante alterum: ille baptizat: & alter nihil facit. Nec refert quis prius incipiat dummodo vterque inter proferendum verba aspergat aquam: & ambo simul terminent.

8

⁋ Sed contra hoc arguitur sic. ibi sunt plures baptizationes: ergo est pluries baptizatus. Respondetur. Si baptizatio capiatur actiue: conceditur quod sint plures baptizationes: quia plures homines baptizantes. si passiue: vnus solus. si abstractiue pro baptismo vel pro verbis: concedo. Et sic concedo hanc copulatiuam. Sortes est semel baptizatus: & tamen triginta baptizationibus. Bapti zatio enim non inhaeret subiecto baptizato: sicut albedo rei albae. Et sic iste est baptizatus a pluribus causis totalibus, vt totalibus tantum valet quantum sufficientibus: sed non vt tantum valet quantum percisis. Sed dicis. character est impartibilis. quis eorum illum causat in animam baptizati: dico, non est exploratum an character sit indiuisibilis. Probabile enim est omne accidens animae esse intensibile & remissibi le: licet aliquod nec intendatur, nec remittatur a creatu ra, quamquam illa via non caret spinis, propter actus syncategorematicos affirmatiuos & negatiuos. Sed vtrolibet istorum modorum dato deuns characterem creat: & nullus istorum causalitatem propriam habet respectu characteris: quilibet tamen est causa sine qua non, sufficiens respectu eiusdem. Forte dicis. tunc istorum vterque poterit dicere, nos te baptizamus. & sic duo copulatim baptizare possunt. hoc non est absonum: quando diuisim baptizant: hoc est vterque eorum & formam profert & aquam applicat. Quo fit quod haec illatio est nulla. nullus habet duos patres naturales: ergo neque spirituales. Etiam licet duc copulatim possint foetum generare: & non copulat. ue: vt si duo similes in complexione cognoscerent eandem mulierem successiue: vel daemodo succubus caperet duo semina: & postea fieret incubus: iam foe tus non esset illius daemonis: sed illorum duorum quo rum sunt semina: non tamen erit ita in his spiritua libus: non enim currunt generatio corporalis & spiritualis pari passu: & dei voluntas sufficit. Etiam si quis dicat nomine proprio: nos te baptizamus: baptizat: licet perperam agat: non vtendo forma communi. Plerumque enim vnus de se loquens vtitur plurali numero: vt nos lacobus dei gratia. Et licet deus sit vnus, cuius ego sum minister: non sequitur quod debeam vti pronomine singularis numeri: quia stat dare mille ministros simul eundem baptizan tes: & tunc non est praecise vnitas ministri. etiam sunt plures personae in diuinis. Nec est necessarium ad essentiam sacramenti ponere nomen baptizanti nec pronomen: sed sufficit quod ponatur terminus significans lotionem cum aliis essentialibus Forte dicis: si duo proferant verba pluraliter: & vnus finiat ante alium: ille non baptizat dicendo: nos te baptizamus: cum propositio eius sit falsa. Dico quod propositionem esse falsam nihil facit ad formam. graecus enim bene baptizat: & tamen oratio eius non est vera nec falsa.

9

⁋ Ad confirmationem posito quod idem ponatur in diuersis locis: dicitur quod casus est praeter legem. sed eo dato si vnus presbyter scit quod alter illum baptizauerit: non debet attentare rebaptizare. Sed punctum est si paruulus sit Romae, & Parisiis, & presbyteri sciant de se inuicem. verum nul lum est praeiudicium si simul baptizant: hoc est des nant proferre: & ab vtroque est baptizatus.

10

⁋ Secundo arguitur ad indem: posito quod quis moriatur inter proferendum verba baptismatis: tunc potest baptizari: quod patet, quia non est baptizatus. sed probo quod tunc non possit bapti ari: moriatur Titius proferendo vnam syllabam de filii. Et arguitur. quandocumque aliqua pars illius totius orationis est: illa tota oratio est: & quando tota illa oratio est, quaelibet pars eius est: quia totum est suae partes: ergo tota forma & quaelibet pars for mae est, quandocumque aliqua syllaba profertur: ergo erat prius baptizatus. Ad argumentum respondere intendo in materia de Eucharistia circa illam pro positionem. Hoc est corpus meum.

11

⁋ Tertio arguitur. pono quod duo deferantur ad presbyterum Sortes & Plato: & praesbyter intentionem baptizandi vnum habeat: sed non cogitet de quo distincte. Tunc sic arguo: vtrumque istorum licet postea rebaptizare: alter eorum est baptizatus: hoc autem solus scit presbyter vt suppono. igitur. Forte concedis quod alter eorum est baptizatus: quaero quis sit ille: & quare vnus & non alter.

12

⁋ Respodetur. quod in illo casu neuter eorum est baptizatus: quia illa intentio vaga non sufficit: sed requiritur vel quod actualiter habeat intentionem circa vnum, vel qui habuerit: virtute cuius descendit nunc ad baptismu etiam si nunc non actualiter cogitet, quemadmodum sacer dos qui intendit consecrare nouem hostias demon strando decem praesentes, no determinando se ad quascumque nouem: nullas consecrat. Et sic argumen tum est solutum. Sed non requiritur quod intendat bapti zare filium regis: si forte filius regis ponatur loco filii ducis: sed sufficit velle baptizare hoc supposi tum demonstratum. Fodem modo si offeratur adultus mahumetanus loco adulti ludaei: vel mas loco foeminae: sicut Isaac protulit verba benedictionis in hoc suppositum, demonstrando Iacob, & deus eum benedixit. Sic cum baptizans intendit hoc demonstratum baptizare: deus post verba characterem baptismalem imprimit. Secus est in matrimonio vbi error perse nae matrimonium impedit: tum propter illegitimationem maximi pontificis: tum quia illud est necessa rium ad salutem: istud autem voluntatium: & difficile est simul cohabitare: si non sponte ab initio inceperunt.

13

⁋ Quarto arguitur. oblato modostro licet dicere: ego te baptizo &c. & tale est rebaptizandum. igitur. & minister sic faciens scienter non pec cat. igitur. Respondetur de monstro difficile est videre an sit vnum suppositum vel duo. si sit adultum: quidam dant experimentum ad ponendum discrimen. si enim alter aliquid vult quod alter non vult: concluditur quod sint duo & duae animae. Sed illud in paruulis non prodest: nequi in adultis, quod probo. si illud sit in diuersis locis opinor quod potest habere qualitates contrarias simulsecus est de anima quae est in pede: & in capite propter sensus in capite: quibus mediantibus cognoscit. quia autem hic essent varii sensus: & variae complexiones ex parte materiae, quamuis sit vna anima:- posset velle & nolle. Sed quid tunc remedii: an liceat dicere, ego baptizo hoc aggregatum: vel hanc multitudinem? eo quod multitudo est terminus collectiuus & diuisiuus: vnus enim homo est multitudo: quia multitudo suarum partium. Videtur alicui forte dicendum quod eo modo non est baptizatus: quia non est sufficiens intentio nisi determinate fe ramus intentionem. patet ex dictis. Sed in oppositum arguitur. quado apostoli baptizabant circiter tria milia hominum. Actuum. ii. in die Pentecostes: non videtur quod determinate sciebant, hic sunt tres vel quatuor: sed proferebant ( vos) super baptizatos demonstratos. Item presbyter volens benedicere omnes hostias, nesciens numerum earum determinate: omnes consecrat. hoc enim pronomen te potest mutari non modo in numerum pluralem: sed & in terminum non convertibilem: vt patet in forma graecorum. Et videtur etiam quod minister a pecca to excusetur propter dubium.

14

⁋ Respondetur igitur per duas propositiones. Prior est: si appareat clare quod est vnus, debet baptizari cum pronomine te a latino: sed si dicat vos reuerentiae causa dummodo est intentio eius de vno: vere baptizat. licet enim alicui mutare prono inen: sed male facit non vtendo forma debita

15

⁋ Altera propositio. potest primo vnam partem bapti zare & postea aliam conditionaliter, si non est baptizatus. potest etiam dicere: ego baptizo hoc aggregatum: vel hanc multitudinem: esto nesciat an sit vnum suppositum an duo: capiendo terminum colle ctiuum pariter & diuisiuum: hoc est qui vtriusque naturam sapit: & ferendo intentionem super binarium d monstratum. Nec est idemde (vos, quod potest esse lare vel plurale: quia hoc est aequiuoce. De Mi ro vel similibus, de quibus Maro sexto aeneido tat, Mixtumque genus prolesque biformis Minotau inest: respodetur quod est fictio poetica: sed vbi hoccontingeret, baptizaretur homo.

16

⁋ Quinto principaliter arguitur ponendo duos simul proferentes: ego te baptizo si nullus alius te baptizet: quaeritur an Titius est ba ptizatus ab altero tantum: & rationem assigna. Si ab vtroque: contra, non est intentio eius baptizare Titium: nisi ea lege qua nullus alius eum baptizet: sed alius eum baptizaret si baptizaretur: cum parilis sit ratio quod is ab vtrouis baptizatur. Si dicas: neuter baptizat: Contra. tunc si vnus non baptizat, puta Sortes: alter Plato intendat Titium ba ptizare si a nullo alio baptizetur: sed Titius non ba ptizatur a sorte per te. ergo baptizatur a Platone Rursus si Plato solus illam orationem protulisset: Titius fuisset baptizatus: ergo sophisma sortis in illo casu non debet impedire Titium quin sit ba ptizatus. Opinor quod neuter baptizat: quia est repugnantia ex parte intentionis & formae. Secus est est quando vnus solus profert illam orationem, vbi nulla est recalcitratio in oppositum baptismi. Forte oppones contra illam conditionalem baptizatio nem per simile in aliis reflexiuis. si Sortes diceret Plato dicit falsum: & contra idem Plato de Sorte assereret: non esset necesse dicere vtrumque proferre falsum, sed vnum: licet ratio videatur aequa: ergo idem erit in proposito. Respondetur. quicquid sit: assumptum est falsum. vterque enim dicit falsum, & est falsificatio mutua: sic hic in proposito: ac si diceret: ego te baptizo si non baptizo, in nomine patris & filii & spiritus sancti. Secundo licet in illis insolubilibus homo posset tergiuersari per obligationes: hoc non est pro materia quam tractamus. quia neuter habet intentionem baptizandi. vt patet ex circumstantia ca sus: & hoc si intendat secundum prolationem verbo rum: & licet alter non baptizet, & alius intendat ba ptizare si nullus alius baptizet: hoc non sufficit: cum aequalis sit ratio de vtroque. Caeterum si duo proferrent: vnus sic: ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti: alter: sic: ego te baptizo si nullus alius te baptizet: prior baptizaret: non secundus, quod patet ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1