Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.CIrca distinctio nem secundam quaeritur quid sit baptismus: & de ipsius materia & forma. vii. Meta. & primo poste riorum. Quid nominis & quid rei est prin cipium artis & scientiae. Et primo Officiorum. Mar. Tului lius in hoc Panaetium admiratur qui non prae misit definitionem, inquiens. Omnis enim quae a ratione suscipitur de re aliqua institutio, debet a definitione proficisci. Et vt intelligatur quae res sit de qua disputatur, rimemur. quia ille est modus educati in philosophiia: quemadmodum theologum decet. Alio vocant baptismum lotionem: aliqui vt magister tinctionem, non audent confiteri quod sit aqua: vt Ale xander Halensis: & multi alii. sed petatur ab eis quae res est illa tictio. an aqua abluens, minister, verba, intentio ministri, an congeries omnium istorum, an partium. Placet aliis dicere baptismum esse re lationem rationis, & vnum purum nihil: & funda tur in aqua & verbis: eoque modo quo secundae intentiones habent esse: sacramenta habent esse. Sed non adhaereo modo illi ponendi secundas intentiones. Sacramenta namque ecclesiae realiter sunt: & verum habent esse: & signa sensibi lia sunt in recto: vt patet per definitionem magistri & beati Augustini: quod secundis intentionibus secun dum eos nequaquam couenit.
⁋ Dico igitur quod baptismus. est aqua. hoc patet per definitionem Hugonis. Baptismus est aqua pro abluendis criminibus sanctificata. In super est tinctio & ablutio more aliorum: sed illa ablu tio est aqua abluens, quod si aduersarius potissimum nomina lis vel nulli sectae addictus neget: petatur ab eo quae res sit baptismus: & nihil accommodatius inueniet quam aquam. Vel definiatur sic. Baptismus est sacium mundatiuum a peccato originali. In hac definitione ponitur verum genus, & differentia accidentatia quam habet, quod sit mundatiuum a peccato originali, seiungit ab aliis sacramen tis. Et quamquam olim haec definitio circuncisioni convenie bat: nunc tamen non convenit: quod ad definitiones quibus vtinmur sufficit. Non capio mundatiuum ampliatiue de materiali: sed solum de formali. Nulla autem materia convenientior assumi poterat quam aqua quae communis, sensibi lis, & purgatiua est. qui aeri & terrae non conveniunt. Da mascenus lib. ii. cap. ix. de elemento aquae loquens sic in fine capitis dicit. Optimum ergo elementum aquam: & plurimo vsui accommodum: sordis purga tiuum: non modo corporis sed & animae: modo spiritus sancti gratia assumpserit, remittitur concupiscentia in ori ginali & aestus libidinis, quod bene importatur per aquam quid est frigida in summo: cuius natura est in locum ita altum excurrere vt erat origo a qua scatebat. sic baptismus de caelo veniens hominem ad caelum ducit, dummodo nihil aliud obstet. Non requiritur autem quod aqua benedicatur pro baptismo. Christus enim tactu suae carnis in lordane sufficienter aquam san ctificauit: secundum illud Sedulii: Lymphasque beauit Gurgitis: & propriis sacrauit flumina membris.
⁋ Contra istam definitionem arguitur: pro bando quod baptismus non sit aqua. Quia beatus Au gust. homilia. viii. super loannem: & recitatur. i. quaest. i Detrahe. Detrahe (inquit) verbum ab aqua: quid erit nisi aqua? Accedit verbum ad elementum: & fit sacramentum. ergo aqua sola non est baptismus: sed ver ba & aqua.
⁋ Et confirmatur: quia tunc asinus sacramentum posset bibere: consequens est falsum & ridiculosum. Doctor subtilis vocat illam dubitatio nem Bernardi asininam: sed deberet esse Gandulphi. Et quod sequatur: arguitur sic expositorie: hanc aqua asinus potest bibere: haec aqua est vel potest esse sacramen tum baptismi: ergo sacramentum baptismi asinus potest bibere.
⁋ Respondetur concedendo auctoritatem beati Augustinus sed per eam non infirmantur dicta. Primo: quando daretur illd copulatum: quid ad bparum contra nos. Secundo dicitur quod beatus Augu. vul dicere: quod aqua non semper est sacramentum baptismi. lstam constructionem transitiuam loco vnius intransitiuae intelligas: sed tempore illo quo aliquis non rege neratus immergitur ab alio verba debita proferente intentionem debitam habente: deficiente enim verbo aqua non amplius est sacramentum. hoc est. ille terminus baptismus supponit pro aqua: omnia ista connotando. modo deficiente connotato termini positiui deficit cius suppositio. in obliquo autem illa connotat: quemadmodum ipsemet beatus Augu. xix. de ciui. dei. ca. lii. dicit: quod Eques non solum hominem dicit sed etiam equum: hoc est habitudinem ad equum: & tamen ille terminus eques pro solo homine supponit conno tando quod taliter ad equum se habeat. sic de hoc termi no pedes: & innumeris id genus. Tertio dico quoi illa propositio sic exponitur. detrahe verbum. i. filiu: & tunc non est aqua baptismus: sed nuda aqua. aliqui autem baptizabant in nomine patris & spiritus sancti. Quarto exponitur: detrahe verbum hoc est formam. baptismus enim est in aqua intransitiue. vel esse in capitur secunde intentionaliter.
⁋ Ad confirmationem. doctor subtilis vocat illam quaestionem asininam: & bene secundum sua principia: qui ponit bapti smum esse relationem rationis. Propterea magis admiror opinionem nominalium: & huius Gabrielis in hac distinctione dicentis quod est lotio, non audet dicere quod sit aqua: quia tunc esset res permanens: quod reputat in conueniens. Sed dico quod baptismus est res permanens: quamquam baptismus non diu permanet baptismus.
⁋ Sed pro confirmatione pono proposi tiones. Prima est. Sacramentum baptismi asinus po test bibere. Hanc conclusionem efficaciter probat yllogismus expositorius adductus.
⁋ Secunda ppositio. data prima, & quod brunellus aquam illam bibat: non oportet quod bibat sacramentum vel batismum. hoc patet: quia ante verba & intentionem & caetera requisita: & etiam post, non est sacramentum aut baptismus.
⁋ Tertia propositio est ponenda ab apparatu decreti: quod illa aqua est sacramentum praecise per vnum instans. puer enim non est baptizatus quousque omnia verba haec desinant esse. Ego ba ptizo te in nomine patris &c. quae desinunt per primum instans non esse: in illo enim instanti puer est baptizatus primo: & gratia infunditur in illo instanti: quem admodum in instanti terminante verba in consecra tione eucharistiae primo incipit esse corpus Christi.
⁋ Forte dicis: tunc si aqua non tangit in illo instam ti eum qui debet baptizari: videtur quod non sit bapti zatus: quod videtur durum.
⁋ Respodet vna opinio quam recitat Apparatus: quam etiam tenetr. i. qui. i. in ca. Detrahe, concedendo illatum. Nemo est baptiza tus nisi quem aqua tangit in illo instanti. patet. quia in illo solo est baptismus. Sed istud est praeter rationem: in illo enim instanti nihil verborum est: cum sit primum instans non esse eorum: ergo tunc aqua non est baptismus. Si dicas, tunc est primo baptizatus: eodem modo debes dicere post illud instans quod aqua est ba ptismus cum ille sit baptizatus. Item ridiculum esset dicere quod deus obligaret ad talem modum abluendi per aquam in illo instanti. Sed tunc est qua stio: quo tempore sit baptismus. Forte dicis: in quo libet tempore prolationis verborum. Contra. ergo quan do quis dicit baptizo: & puerum abluit: tunc baptismus est. ergo in prolatione primi termini puer est baptizatus. Item ponatur quod alii termini non proferan tur: videtur quod puer est baptizatus: cum ei baptismus applicetur. Potest dici quod in prolatione primi termini, a qua non est baptismus: nisi reliqui termini proferantur. & si non proferantur: nego quod tunc aqua est baptismus proprie. in prolatione autem primi termini formae dubito an aqua sit baptismus: quia hoc dependet ex vna de futuro: quod reliqui termini proferantur cum caeteris requisitis.
⁋ Ad argumentum conceditur quod alicui applicatur aqua qui non est baptizatus. quia oportet habere conpletam formam cum caeteris requisitis. vel dicatur quod aqua non est baptismus nisi quando forma sufficiens est com pleta: quae est in instanti: & quod sit illud / patebit in solu tione vnius argumenti. Sed in hoc nego Apparatum quod sit necessarium ad quempiam baptizandum quod ei applicetur baptismus in illo instanti: sed sufficit quod applicetur pro quocumque tempore prolationis cuiuscumque verbi. & sic baptismus istum abluet a peccato originali. & eo dem mo in aliis extrinsecis temporibus. sed illa de pra senti non erit vera, saltem non oportet: baptismus istum mundat: sed oportet tollere terminum connotatiuum dicendo: aqua istum mundat: vel hoc vel haec. Dicendo consequenter ad istud: oportet concedere quod aliquis mundabitur a peccato originali sine baptismo flaminis & sanguinis, cui baptismus nunqui applicabitur: nec vnquam applicabatur, quod patet: si in prolatione primi te mini vel secundi puer abluatur aqua quam deus corrunpat vel ann ihilet ante instans de quo loquimurs vel interim mutetur in aerem: & sic iste est mundus a peccato originali: et non per baptismum. & sic concede re oportebit non destruendo aquam: quod licet baptismus non incipiat & desinat in eodem instanti, tamen incipit & desinit esse baptismus in eodem instan ti. Ad primum forte concedis illatum: quia sufficit quod aqua fuisset baptismus si fuisset in illo instanti. Se cunda etiam propositio non est inconveniens. Sed quia ab sonum videt quod aliquis hac via sit mundus & non o baptismum: dicatur quod aqua est baptismus pro toto tepore prolationis: nec incouenit plus baptismum bibere qui quod ludas vel brutum possit suscipere sacramentu eucharistiae.
⁋ Ad argumentum Apparati. aliqua potest in eodem instanti incipere & desinere esse dominua: vt patet. itf. de do. inter vi. & vxorem. Quod autem. eus. vltimo: dicitur quod vxor per aliquod tempus est domina famuli manumissi potius manumittendi: quia requiritur tempus antequam dominium serui potest capere: & dato quoi in instanti terminante illud tempus sit domina serui requiritur tempus ad manumittendum: & sic est domina pro tem pore. Et quando ita esset in casu assignato, non videtur quod deus alligaret nos ad ita difficilem modum baptizandi. Fodem modo respondere potes ad illud quod in eodem instanti incipit & desinit esse debitum. itur. de accept. l antepenultima. &. l. Quod in die. Forte dicis. ver ba requiruntur eo tempore quo quis est baptizatus & ba ptizandus: ergo & aqua, nego consequentiam. Nemo enim est baptizatus quousque characterem baptisma lem recipiat: licet baptismus fuerit ei antea applicatus: & oportet necessariam formam esse complete ab plicatam: & per consequens prolatam a ministro: & sic minister erit. secus est de aqua. licet difficultas possi ingeri: si aliquis tunc primo non sit quando character est in primendus.
⁋ Secundo arguitur. si aqua esset baptismus. vel aqua qui imediate tangit corpus abluti: & hoc non quia nulla talis est. Nam diuidatur aqua circunstans baptizatum per partes proportionales, partibus minoribus terminatis ad baptizatum: nulla est aqua proxima: quia quacumque propinqua datur pars eius propinquior postquam nulla est superficialis aqua. Nec e tota aqua, quod pa tet: quia tunenc totum mare esset baptismus, si aliquis baptizaretur in mari. hoc non videtur dicendum: quia tunc super baptismum possent nauigare naues: & in baptismo possent nutriri pisces: qui sunt absurda. Si dicas: baptismus est verba & aqua: infero id idem: quia pisces possunt nutriri in parte baptismi: puta in aqua. ergo in toto, quemadmodum si sortes est respondens in angulo Sorbonae: Sortes est in Sorbona.
⁋ Ad secun du dicitur quod no est aqua quae immediate tangit corpus baptizati. quia nulla talis est affirmatiue: hoc est ante quamlibet aquam: bene tamen est aqua ante quam nulla alia est propinquior: sicut sola terra quae tangit corpus hominis est religiosa. f. de reli. l. ii. S. Celsus. Et tunc oportet deuenire in hanc disiunctiuam: vel quod baptimus est aqua determinata, & propiqua pars aquae: vel tota aqua componens aliquod vnum cum parte quae tangit baptizatum. & vtrumque potest dici: non tamen copulatiue. Si dicatur tota aqua: oportet concedere quod in sacramento baptismi sunt naues: quia eo tempore vel in stanti quo aqua est baptismus, naues nauigant vel sunt in aqua. Sed potes etiam dicere quod est vna de terminata propinqua pars baptizato, secundum exigen tiam materiae: quod dignosci potest in ecclesia vel in loco paruo: est enim tota aqua ibidem: in mari autem est vna determinata pars qui circa baptizatum moue tur ratione baptizationis. Interdum in talibus perdif ficile est dare punctualem statum, sicut in multis aliis contingit. vt in aliqua distantia Beda presbyter potenst corpus Christi facere esse sub speciebus panis & vi ni: & in aliqua non potest propter distantiam: sed vbi sit prae cisus terminus, nos omnes latet.
⁋ lam viso pro quo supponit baptismus de forma & materia est dicendum. Vnde in sacramentis est aliquid necessarium presbytero ad hunc sensum: quod si non seruet illud, peccat: illud seruando non pec cat: sed mereri potest. Forma in ecclesia latina est. Ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti. sed graeci interdum mutarunt hanc formam. quia vt pate. i. ad Corinth. i. aliqui gloriabantur quod Apollo eos baptiza bat: aliqui quia Paulus: aliqui quia Cephas: quem erro rem Paulus ibidem reprehendit. Propterea placuit graecis mutare pronomen primae personae in verbum optatiui modi & futuri teporis. Baptizetur seruus Christi in nomine patris &c. ne alicui baptizanti ministerialiter baptismus ascriberetur. & videtur quod hoc eis sufficit: quia non legitur vetitum ab ecclesia Romana. Si dicatur: quomodo ergo dicitur baptismus Ioannis. Dicitur: quia solus Ioannes baptizabat. Non enim legitur quod aliquis discipulorum eius cum eo baptizauerit. fuit etiam primus institutor ministerialiter: & fuit actor totius quod fuit in primo baptismo: secundum illud Matthaei. iii. Ego baptizo vos in aqua in poeniten tiam: ipse baptizabit vos in spiritu sancto. Propterea baptizati baptismo Ioannis tenebantur ad baptismum Christi. vt patet de conse. distin. iiii. Aliud est. & est beati Augustinus super loan. dicentis quod bapti gauit ludas & est baptizatus: baptizauit Ioannes: & non est baptizatus. Vnum fuit sacramentum nouae legis, & non aliud. An Ioannes aliqua forma vsus sit, incertum puto. Si dicatur vt est opinio vulgaris: qui baptizauit in nomine venturi: non apparet quod sic Christum baptizauerit. In baptismo Ioannis non tenetui Magister. Consuetudo autem loci sufficit in istis: in aliquibus locis puer ter immergitur iu aquam: alicubi semel: & vterque modus faciendi sufficit. vt patet de conse. dist. iiii. De trina mersione. Triplex immersio designat quod Christus tertia die resurrexit a mor tuis. Patet etiam in cap. Postquam vos credere. Vnica autem immersio significat vnitatem essentiae diuinae. Amen non ponitur ab Alexand. iii. extra. de baptis. & eius effectu. Si quis baptizat. Propterea praesbyter omit tens nihil relinquit de forma necessario requisita. Dicitur etiam quod pronomen ego non est de essentia: nec baptizo in indicatiuo modo: quia graecus baptizat in futuro optatiui. & tamen grecus veniens ad ec clesiam Romanam non rebaptizatur. Verisimile quoque es quod Petrus baptizando tria milia in die pentecostes non dixit cuilibet baptizatorum, ego te baptizo: sed ego vos baptizo. Item possumus ponere alium terminum non synonymum loco pronomnis te. NNon insisto nunc an singulare & plurale varient synonymitatem Nam graeci dicunt seruus. sed alii termini omnes sunt de essentia vt iacent: scilicet. In nomine patris & filii &c. ita quod si isti termini mutentur in terminos synonymos, manet forma. & hoc in quocumque idiomate hebraice enim primo baptizabatur: nunc vero latine & inter latinos Romana lingua requiritur: non tamen di essentia verborum. sed praesbyter in alia lingua bapti zans peccat. de vetula in casu necessitatis non opoi tet. Si aliqui istorum terminorum mutentur qualitercun quod aliter in terminos convertibiles non synonymos nihil fit: nec ( nomine) debet mutari in nominibus. etiam com iunctio et, & praepositio in, sunt de essentia, quia inter omnes personas diuinas debet mediare coniunctio, ad designandum discrimen personarum in diuinis hoc patet per formam traditam a Christo Matthaei vlti mo. Euntes baptizate eos in nomine patris & filii & spi ritus sancti. Sed licet te in plurale mutari possit: ego in plurale mutari non potest secundum aliquos: quia signifi cat vnitatem dei in cuius virtute baptizatur. Et licet quispiam gratia honestatis interdum plurali vtatur: tamen hoc vt aliquibus placet, non licet: sed illd probare non est facile. Communiter namque concessa vbi no constat de opposito admittimus sine probatione vehementi. Quo apparet hic esse baptismus: ego vos baptizo, demonstrando vnum solum. Solemus enim dicere in plurali (vos) vni soli ob honestatem in vulgari sermione, nec poderandus est Laxentius Valla: c oratores in oppositum: quia siue sermo cultus fuerit si ue barbarus: te & vos in illo casu videntur synonyma. Et vbi ipsi petunt quaere non sic facimus respectu dei, dicendo. Pater noster qui es in caelis. Dico propte vnitatem dei: qui omnia potest solus. secus est de hominibus. Propterea regula oratorum est vtinos) ob humili tatem & aliorum amicitiam, qua egemus. Secundo ad hoc vsus sufficit: ibique illud Horatianum verum continet. Quem penes arbitrium est & vis & norma loqundi. In super plus hominibus blandimur exterius quam deo qui scrutatur corda & renes. Ingenue tamen fateor: quod imperitorum vsus barbarum modum loquendi in cocinnum non va riat. Presbyter enim dicit dominus vobiscum: & orate pro me vni soli: sed hoc est nomine totius populi.
⁋ Ex istis sequitur quod hic non est forma baptismi. Ego ba ptizo te in nomine trinitatis. licet enim trinitas tres perso nas significet: non tamen distincte & synonyme cum illis tribus terminis pater filius & spiritus sanctus, nec loco patris licet ponere genitoris: & licet pater & ge nitor convertantur: non tamen sunt synonymi. Nunquam enim duo termini quorum vnus est de praedicamento relationis & alter de prdicamento actionis, sunt synonymi vniuoce. An pater & paternitas sint synonymi, remitto ad variarum sectarum principia. Teneo cum ponentibus paternitatem esse patrem: & non esse relationem a patre distinctam. Si dicas, non refert quid de aequi pollentibus dicatur. it. de verbo. obliga. Qui extrinsecus. &. l. si sub vna. &.lit. Si cer. pe. l. Certum. In super probatur quod oportet ponere ego. de bap. & eius effec. c. primo dicit Alexan. tertius. Si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine patris & filii & spiritus san cti amen: & non dixerit ego baptizo te in nomine patris & filii & spiritus sancti: non est puer baptizatus. Ad primun dicitur quod illic est sermo de aequiualentibus in significando: no sufficit in consequendo. Ad aliud. debet intelligi in sensu copulato. hoc est si vtrumque omittat: ego & baptizo: vel aliquod condeclineum de bapti zo. vt patet de graecis dicentibus baptizetur. Ex quo patet. quod plures sunt formae baptismi non synonymae. Forma graecorum est non propositio: latinorum pro positio. Similiter ponunt terminum seruus: vbi nos ponimus te: qui non sunt synonymi. Aliquos autem terminos synonymos oportet seruare & non omnes cum forma qua coniter vtimur quo ad essentiam sacra menti: sed bene quo ad necessitatem ministri. nam pronomen ego intelligitur in verbo primae personae secundum Priscianum. Dicimus autem ego te baptizo, ad designam dum discrimen inter baptizantem & baptizatum. Si vero aliquod istorum verborum necessario requisitorum omittatur: non est baptismus. de aliis patet ex dictis
⁋ Sed de additione verborum Nota quod vel adduntur termini repugnantes: vt ego te ba ptizo, in nomine patris maioris & filii minoris. & sic nihil fit. Si determinatio non repugnat: hoc dupli citer: vel determinatio ponitur sine coniunctione: & hoc dupliciter. vel si velimus vti illo toto ac si esset prae cisa forma de necessitate requisita: & tunc vniuersaliter nihil fit. vel si gratia deuotionis: vel alterius piae causae posuerimus: & tunc est baptismus. vt ego te ba ptizo in nomine patris omnipotentis &c. Vel ponitur coniun ctio: & hoc trifariam. vel est disiunctiua: & tunc nihil fit: quia illa non ponit determinate vnam partem. vt ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti: vel baculus stat in angulo. sed si pronunciet hanc disiunt ctiuam, determinate ponendo formam in prima parte tunc baptizat: si vage: non baptizat. Si ponatur copu latiue? & tunc baptizat. vt ego te baptizo in nomine patris & fi. & spiit. & caelum mouetur. Si coditionaliter: vel conditio inexistit, & tunc fit baptismus. vt ego si sum Ioannes te baptizo in nomine patris &c. Si non inexistit, non est baptismus. Ecce verba requisita, & modum addendi & subtrahendi. Potest autem esse quies in ter verba tanta vt forma non sit vna: vel interposi tio materiae impertinentis ad baptismum: vt si nunc hora octaua incipiam dicere: ego te baptizo: & recedam hora decima redeam dicendo: in nomine patris & filii & spiritus sancti. vel in medio intersero noua magna: vel dico historiam. & sic non tenet. Si inter proferendum dicam abite: vel nolite garrire: vel vbi est patrinus: adhuc seruatur forma, nec regula certa dari potest: quantum temporis impediat: vel quantus sermo insertus prae pediat: sed ex aliis actibus humanis hoc iudicetur.
⁋ Circa ineptum modum proferendi (vt in casu quo Bo nifacius episcopus consuluit Fachariam papam de qui busdam in sua prouincia baptizatis a quodam praesbyte ro Romanae linguae ignaro qui sic proferebat. Ego te baptizo in nomine patria & filia & spiritus sancta: quos intendebat epsos rebaptizare: sed consuluit prius Romanum pontificem: qui sic respondit. Si ex errore praesbi ter hoc non induxit: sed ex ignorantia: sufficit quod actum est. Patet illd de consecratione dist. iiii. cap. Retulerunt. potest esse variatio in transponendis terminis: & hoc duobus modis. vel tanta est transpositio vt sententia non intelligatur: & tunc nihil fit. si vero sit trans positio terminorum synonymorum manente sententia: nihil est impedimenti: licet bonum sit seruare originem i personis diuinis: non tamen est vna persona in diuinis alia dignior: quia hic est baptismus. in nomine spiritus sancti & filii & patris ego te baptizo.
⁋ Quidam. qui. xi. pe tit in quo praedicamento ponitur baptismus. & dicit quod secundum varias considerationes ponitur in variis praedi camentis. si enim consideretur vt aqua, in praedicamento substantiae. Si ratione ablutionis, in praedicamento actio nis. Oportet eum dicere more nominalium: si dicta sua debeant continere probabilitatem: quod est sermo quomodo aliquid ponitur in praedicamento tanqui res significata. & sic verumdicit. vt Sortes ponitur in praedicamento sub stantiae tanquam res significata: & in praedicamento rela tionis: quia significatur per hos terminos pater, Sor tes. & sic ponitur in decem pdicamentis semper cum illo ad dito (res significata). Tenendo autem principia realium dissute responderet. Si petas de termino baptismus in quo praedicamento: dicatur secundum connotationes ter minorum positorum in definitione eius: qui eius connota tionem explicant. Magis enim proprie oportet respi cere ad eius connotationem: & secundum hoc stabilitur esse in praedicamento. Ponitur in praedicamento actionis secundum principalem connotationem eius. Alexander diceret non modo respiciendum esse ad connotationem, hoc est ad formale significatum: sed ad materiale: & sic album sortiretur vicem duorum praedicamentorum: sicut coenans. Difficultas est de termino so lum: tamen ocmmunis vsus est respicere ad significata formalia: & multa in praedicabilibus & praedicamentis depen dent ex vsu loquedi. Si quis velit intueri significationem materialem & formalem ob praedicabilia & prae dicame nta, sicut geminam connotationem variorum praedicamentorum: non impedio. Sed iste inscite agit re linquendo voluntarie modum communem.
⁋ Requiritur intentio actualis vel virtualis ad hoc vt quis bapti zetur. Si quis autem gratia ludi baptizet: hoc est si mulet se baptizare gratia ioci, nihil facit. Sed Atha nasius puer de quo beatus Augustinus loquitur lib. vii. de baptismo paruulorum, non gratia ioci baptizabat. & hoc exploratum est per hoc quod catechu minos baptizabat & non alios. Quidam dicit quod pium est creditu quod deus supplet intentionem si ba tizans non intendit: cum parentes faciant quod in se est. Nihil valet, vt ostensum est in simili cotra Gersonem. Ad argumentum de certitudine, non possumus habere nisi moralem quae sufficit nobis: & prae sumendum est de recta intentione vbi non constat de opposito.
⁋ Ex dictis infero corollaria. Primu est. Aqua rosacea non sufficit ad baptismum. hoc se quitur ex dictis in principio huius quaestionis. Probatur: quia non est aqua, quemadmodum enim homo pictus est ho mo pictus: sed non est homo: sic aqua rosacea est aqua rosacea: sed aqua rosacea non est aqua. Sed quia multum aquae assimilatur / putatur aqua: vel aqua cu ad dito. quod non sit aqua patet. potest in aliquem effectum in que non potest aqua elementaris: ergo non est eiusdem speciei cum ipsa. antecedens patet. quia desiccat: vera autem aqua humectat. tenet consequentia per illam maximam physicam: a posteriori arguendo distinctionem specificam. sed illa maxima non vacat difficultate. Notitia enim Sortis Sortem representat: & tamen notitia Platonis est eiusdem speciei cu ipsa: supposito quod vtraque sit intuitiua vel abstractiua proprie dicta. sed sufficienter in similem effectum potest. Secundo ad rosacea est eiusdem speciei cum rosa: ergo non est eiusdem speciei cum aqua. illa consequentia tenet de specie specialissima, de qua loquimur. de specie autem subalterna non est dubium quin sint eiusdem speciei. assumptum probatur. vapor eleuatus ab aqua realiter est aqua. vt patet per experientiam: si ponatur pannus su- per aquam, vbi vapor eleuatur apparebit aqua. ltem argentum viuum diutius seruatur in vase obstrus cto quam non obstructo. & hoc non est nisi quia vapoi iterum descendit: & remanet argentum viuum. Praeterea ignis generat aquam rosaceam ex rosis: & ex aliis haet bis alia aquam: quae nunquam immediate potest producere aquam elementarem. Et quicquid sit, licet aqua rosacea sit alterius speciei a rosis, sicut est brutum a suo ca dauere: vel caro viua a mortua: & quod est aequiuoce caro ( quod totum est probabile) adhuc aqua rosacea non est aqua: licet facile in eam conuerti possit. Praeterea philosophus in fine quarti Meteororum dicit. Ars debilior est quam natura: nec sequitur eam licet multum elaboret. propterea dicit. Sciat artifices alchimiae species rerum transmutari non posse.
⁋ Secundum coro larium. vinum. ceruisia, mulsum non sunt materia ba ptismi. patet vt supra. idem patet de vrina, saliua. de iure carnium dubium est secundum multos. Constat quod ius de carnibus vel piscibus expressum non est aqua: sed cum illo succo vera aqua potest misceri in bona quantitate. & tunc ad baptismum sufficit. Aqua cum decoctione hordei vel liqueritii: videtur adhuc ha bere veram rationem aquae: licet aliquae terrestreitates ei sint purgatae.
⁋ Tertium corollarium secundum plerosque Nec omne quod est eiusdem speciei cum aqua, sufficit. patet de glacie & niue quae realiter sunt aqua: sed quia abluere non possunt non sunt materia debita. secun dum communiter loquentes aqua imbibita spongiae sufficit. Hoc tertium corollarium est mihi dubium. cum glacies sit eiusdem speciei cum aqua: & realiter est aqua capiendo istum terminum aqua absolute. & sufficit quod ipsa sit nata abluere quantum est de se. Nec forte requiritur actualis ablutio: quia parua aqua ferme in sensibilis sufficit, liquida secundum alios: & tamen parum potest illa mundare. Aqua marina sufficit: quia est eiur dem speciei specialissimae cum aqua, & pura aquam sub stantialiter licet non qualitatiue. Facile autem aqua ma ris fit dulcis seperata ter estreitate. nam in mari suscipitur aqua dulcis: per instrumenta angustos poros ha bentia vt nautae facere solent. & pisces aqua dulcem quam quam in mari viuunt suscipiunt. Quatuor fiumina paradisi (vt opinatur Damascenus, de oceano scatent: & tandem decursu per terram redduntur dulcia. & ibi non vi detur ita facilis cursus de specie essentiali in aliam. quare illa aqua maris sufficit. Secus est de vrina qua sanguinis vel alterius humoris in corpore superfluitas: est, quae nullatenus est aqua: quia est superfluitas secun dae digestionis. de sputo id idem videtur. Aqua autem in vino sufficit. si mutetur in vinum iam non est aqua. Si quis autem baptizetur in iure carnium, vel niue, vel huu iusmodi: vbi dubitatur an sit realiter aqua an non: quia difficile est illud per philosophiam purgare: seruetur documentum quod ponitur de baptismo & eius effectu cap. De quibus dubium est an baptizati fuerit: bapti xentur his verbis praemissis. Si baptizatus es non te re- baptizo: sed si nondum baptizatus es: ego te bapti ao. In nomine patris & filii & spiritus sancti.
⁋ Quarto sequitur: quod nullus potest seipsum baptizare. Si dicas. loanes Baptista loquens de Christo dicit Matth iii. Ipse vos baptizabit in spiritu sancto & igne. ergo ignis sufficit. Respondeo: spiritus sanctus apparuit super baptizatos in signo sensibili & igneo frequem ter in primitiua ecclesia: sicut apparuit super aposto los in linguis igneis. Actuum secundo. Hoc etiam patet de quodam iudaeo qui in mortis articulo volebat se ipsum baptizare dicens, ego me baptizo &c. de ba ptismo & eius effectu. Debitum. Et illud est rationabile: sicut enim nemo generat seipsum carnaliter: sic ne quod regenerat spiritualiter.
⁋ Quinto sequitur: quod si man cus dicat verba: & mutus proiiciat aquam, no est baptizatus paruulus. Prima enim omnio quam profert est falsa: quia ille loquens non baptizat magis quam alter. haec sola ratio non ostendit propositum. Item sacramenta quantum ad ea quae sunt necessitatis non accipiunt diuisionem: bene tamen quantum ad ea quae sunt congruitatis, nec re quiruntur manus ad leuandum puerum: sed sufficiunt pedes vel aliae partes: dum idem aspergat aquam & proferat verba, nec requiritur quod immediate tangat puerum: immo si mittat eum in cribrum per chordam longissimam, baptizat.
On this page