Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid⁋ Distinctionis Vigesimae Quaestio Secunda. Ecundo circa hanc vi gesimam distinctionem quaeritur. An indulgentiae viuis & mor tuis prosint: & ad quid. In hac quaestione sic procedendum est. Primo explicandum Eciest vocabulum. Secundo quae:- rendum fundamentum indulgentiarum: videlicet ex quo iure earum valor probari possit. Tertio ad quid & quibus valent.
⁋ Circa primum scito quod indulgere teste Laurentio apud auctores multos tantum valet quantum concedere & delicate tribuere: vel intendere vt apud Maronem. in. iiii. Aeneid. Indulge hospitio: causasque innecte morandi. Et Cato inquit. Indulgere gulae noli. sic dicimus. iste indulget genio. & indulgentia est delicata permissio atque concessio. Quintilianus. Mollis illa educatio quam indulgentiam vocamus: neruos omnes & mentis & corporis frangit. Et hinc theologos in huius vocis vsu barbaros / aliqui satyrico sale respersi appellant. Theologi enim in aliam significatione vtuntur. pro venia scilicet & remissione in peccatis. vt in collecta. Fi delium deus omnium. Et in vsu indulgentissimos principes vocamus eos qui sunt faciles ad dandam veniam. Et ratione arguitur. ex vsu loquentium vocabu la significant: non aliter enim dictiones aequocas conclu dimus nisi quia alii vocabulo in a. significantia vtuntur: alii autem in b. Et sermones accipiendi sunt secundum materiam subiectam. At forte dicis. imperitorum vsus barbariem in facundiam non mutat: sed bene loquentum consuetudo, quemadmodum improborum communis vita sufficientem consuetudinem in moribus non introducit: sed solum proborum. hoc non sufficit. In ecclesia nanque varii sunt & fuerunt eloquentes & eruditi viri qui sic vocabulo vsi sunt & vtuntur: ergo quod pro illa tempestate erat barbarum: nunc efficitur lepidum. Nonne vides quod peccatus in quarta declinatione & in masculino genere apud maiores erat in vsu ad dies Ciceronis eloquentiae parentis vsque inclusiue? nunc hoc exulauit & in dissuetudinem abiit. Fodem modo concludendum est de hoc vocabulo paraclitus poenultima breuis spiritum sanctum apud ecclesiam significante: licet apud graecos (vt dicunt) tantum valeat quantum infamis. propterea volunt debere dici paracletus poe nultima longa & cum secunda vocali: in quo hisce diebus nonnulli non erubescunt theologos appellare ineruditissimos & ineptissimos: ac si in hoc hae- retici essent. Idem asserit Calepinus: cum modestia tamen de ecclesiasticis nihil dicens. sed Franciscus Philelphus est latinorum primus quem super hoc me legisse memini in quadam epistola ad ministrum ge neralem fratrum minorum missa.
⁋ Sed his & similibus respondendo dico: quod sicut in consuetudinibus aliquibus positiuis male introductis / hoc est cum peccato: successu temporis quod ante fuit illicitum postea fit licitum: vt in materia consuetudinis in xv. distin. huius ostendimus: sic euenire potuit quoi aliqui primi erronee sparaclitus) loco (paracletus) scripserint, & posteri sic vocabulo vsi sint: sicut de lege consuetudinaria diximus. Quia hoc Philel phus neget a libris Augustini / Hieronymi / & Am brosii / omni probabilitate caret: vt liquet eorum libros inspicienti. Ipsi enim & theologi posteri sic vocabu lo vsi sunt. secundum illud Horatianum in arte poetica. Mortalia facta peribunt: Nedum sermonum haud stet honos: & gratia viuax. Multa renascentur quae iam cecidere / cadentque Quae nunc sunt in honore vocabula si volet vsus: Quem penes arbitrium est & vis & norma loquendi. Insuper quaelibet ars suam moralem habet logicam: ergo suam rhetoricam appropriatam quaelibet habet. antecedens patet: quia signum vniuersale affirmatiuum & negationem in calce orationis loco propositionis vniuersalis & negatiui rhetor locat: nulla alia ratione adductus nisi principum suae artis vestigia sequens. opposito modo logicus / philosophus / & theologus in logicis edu catus loquuntur. Dicis illud esse verum in integra oratione: non autem in vna dictione. Obiicio sic. hominum vsus consuetudinem obligatoriam introducere potest: ergo & vocabulum solo vsu in vna significatione vsurpari potest. & ostendo exemplariter de isto termino northmannus, qui ex duobus vocabulis germanicis siue britannicis est conflatus: tantum in nostra lingua sonans quantum septentrionalis ho mo. illud enim totum loco alterius extranei capimu in gallia: ita vt significationem habeat alienam & nor copositam. Pari modo dico quod paraclitus est dictio pure latina nullo modo infamen significans: nec cum simili dictione graeca commercium vllum habens. & ita de omnibus similibus dictionibus quibus ecclesia vel aliquis hominium coetus eruditus vtitur, dicendum puto Ecclesia tamen potest si velit vti illo termino para cletus pro spiritu sancto: & hoc vocabulum paraclitus destituere a significatione quam habet: quia nominia significant ad placitum: etiam sumendo occasionem ab ineruditis vocabulum prohibentibus, quemadmodum si aliquis ineruditus inculcaret gallorum capitibus quod teneantur ieiunare nouem apostolorum profesta / successu temporis consuetudo aboleretur & ad legem scriptam habe retur recursus. Secundo dico secundum dictum commu ne Hilarii: & recitatur de verborum significatione cap Intelligentia. Non sermoni res: sed rei est sermo subiectus. vbi erudite glossa dicit. Verba ad extra neum sensum sunt traheda: vbi res aliter salua esse non potest. Ad hoc introducitur lex quaedam. C. de verbsigni. Theologus namque & philosophus de lana ca prina / & verbis non contedit: sed sensum sub verbis latitantem venatur. & quanto ingeniosior fuerit: tanto magis a verbali disputatione se elongat. Ex his er go de vocabulo indulgentia in titulo quaestionis pro posito habes quomodo nec ipsum nec paraclitus apud eru ditissimos ecclesiasticos capitur in significatione illa qua alii putant. secundo quamuis solum illam significationem propriam haberent (quod non concedo) sufficiebat vno ver bo dicere, theologi aliter vocabulo vtuntur.
⁋ Nunc ad secundum deueniendum est: quo scilicet iure indulgentiae ( vt iam vtimur ipsis. fundandae sunt. Qua de re Durandus in hac distin ctione sic dicit. De indulgentiis pauca dici possunt per certitudinem: quia nec scriptura expresse de eis loqui tur. illud enim Matthaei. xvi. Petro dictum. Tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcumque ligaueris &c. intelli gitur de potestate ei data in foro interiori vt dicit ille, & apparenter: quia certum est quod oportet intelligere illam auctoritatem cum sale / claue scilicet non errante. ltem apud Hilarium / Hieronymum / & Augustinum / & breuiter ante Gregorium primum de indulgentiis in si gnificatione qua quaerimus / nihil legimus vnquam. Nec iu uat dicere. locus a non legitur negatiue est nullus: quia tempore eorum maxima in diuinis scripturis erat exercitatio / & studium continuum: & aliquid fuisset ab eis de terminatum si expresse locum in nouo testamento inuenissent. De Gregorio tamen primo legimus quod ali quas paruas dedit indulgentias Romae. vnde glosin. c. Quod autem. de poeni. & remis. dicit. Quid valeant huiusmodi indulgentiae: vetus quaerela est: sed adhuc satis dubia. Et semper ecclesia relaxauit iuramenta & vota deo quaesita pro rationabili causa. ergo in obli gationibus ratione delicti acquisitis relaxare potest. nam parilis est ratio vtrobique. Secundo probatur, oppositum syllogizando ad impossibile. Si indulgentiae nihil valerent sed essent inanes: sequeretur quod ecclesia esset deceptrix & circunveniret suos promittendo eis quae dare nequit. consequens est inconveniens: ergo & antecedens. sequela est manifesta. Nam Bonifacius Octauus in quadam extrauagante. de poeni. & remis. cap. Antiquorum. concedit iubileum & plenissimam pec catorum veniam visitantibus basilicam Petri & Pauli Romae de centesimo anno incentesimum, quod Clemens sextus ad quinquagesimum, & Sixtus Quartus ad vigesimumquintum annum ampliauit. vt patet in extrauagantibus rubricae signatae cap. Vnigenitus. & ca. Quemadmodum. & cum isti concedant plenissimam pec catorum veniam vrbem visitantibus: si visitantes non assequantur promissum / ipsos fallerent. Forte dicis: Bonifacius Octauus de quo habita est mentio in quadam extrauagante quae incipit Vnam san ctam ecclesiam. de offi. iudi. ordina. apparenter mul tum definit quod romanus pontifex est super reges in temporalibus. quod tamen perspicacissimi theolog dicunt esse falsum. ergo non inconuenit ecclesiam capiendo ecclesiam pro vno praelato ecclesiae / posse fallere. Nam & quidam grauis & antiquus theolo gus Guilielmus Altisiodorus in quarto suo de hat materia loquens concedit quod multa promittit ec clesia quae non seruantur coram deo. dicit tamen quod non fallit cu deformitate. lstud non sufficit. licet enim pon tifex supremus vt particularis homo possit falli & fallere: tamen non debes insurgere contra illam decretalem determinationem cap. Vnam. allegati. quia ad bonum intellectum illud est verum. de quo in xxiiii. distinctio. huius loquemur. Etiam in concilio Viennensi per Clementem Quintum de reli. & vene. sancto. Si dominum. hoc conclusum est. & intolerabile nefas est dicere quod concilium indubitatum haereses admittat: ergo nulla via rationabiliter eua dere potes.
⁋ Teneo ergo quod indulgentie aliquid valent claue non errante: hoc est dummodo ponantur requisita ad indulgentias: scilicet auctoritas in dante, qualis est in romano pontifice in indulgen tia plenissima: episcopus qui in dedicatione ecclesiae concedit vnum annum & non vltra: & tempore anniuersarii dedicationis / quadraginta dies. de poeni. & remis. c. Cum ex eo. & illud erat ab Innocentio Tertio in concilio concessum. & sic habetur aliud argumentum pro indulgentiis. Rationabilis causa comcedendi / quae tangit honorem dei: vt ad impugnandos fidei hostes: ad extruenda loca sancta & religiosa vel ipsa manutenenda / vt sunt hospitalia pauperibus necessaria: ad extruendos pontes super flumina pro saluanda vita transeuntium. Nec sit tibi curae quae causa adaequate sufficiat: sed supponas pontificem cum suo concilio te prudentiore. & licet interdum pro eodem opere detur maior indulgentia nonnunqum minor: hoc non obstat. quia stat causam semper esse rationabilem. sicut enim latitudo precii / & virtutis / & poenitentiae est diuisibilis: ita in proposito. & tu existens in gratia / indulgentiam sumens mereberis: nec ex adaequatione indulgentiae ad rem datam aliter deprehendere potes. Aliis autem placet: li cet pontifex male agat sine rationabili causa con ferendo indulgentias: tamen dicunt factum tenere qualitercumque det, quemadmodum prodigus crebro cum peccato dominium rei in alium transfert. Sed quia istud non credo verum: quod possit ad nutum magnam vel paruam indulgentiam exhibere sine causa: plusae vota mutare vel dispensare nisi secundum rectam rationem, prout omnes fatentur: propterea istud voluntarie dictum surda aure partranseo: verbum apostoli. i. ad Corinth. iiii. commemorans. Sic nos existimet homo vt ministros Christi: & dispensatores ministeriorum dei. si enim irrationabiliter praelatus ali quid promittat: hoc non seruat deus. Requiritur autem in accipiente quod det secundum quod continetur in indul gentiis: & sit capax fructus indulgentiae.
⁋ Secun da conclusio. Indulgentiae valent ad diminutionem poenae solum. Probatur. ad aliquid valent ex conclusione praecedente: & non ad gratiam & gloriam nisi virtute operis operantis / quam homo ex quolibet actu meritorio consequitur. lstud autem pontifex concedit ex thesauro ecclesiae qui ex merito Christi & omnium san ctorum colligitur. Christus namque multa passus est pro nobis: & beatitudinem habuit sine meritis: vt commu nis habet opinio: & si ei pro meritis habuit biintudinem sicut christifera virgo & alii sancti: hoc non obstat. Sancti etiam multo plura mala poenae passi sunt quam eorum peccata commeruere. Nec valet dicere quod prae miati sunt pro omnibus tormentis quae perpessi sunt. quia opus poenale satisfactorium no est minus meritorium quam non satisfactorium: ergo licet sancti abunde praemia ti sint pro suis meritis: eorum tamen culpae non requirebant tot cruciatus / quot passi sunt. & haec merita formaliter vel virtualiter volebant aliis applicari: & ponti fex superior illa formaliter applicat. & hoc sufficit quod patet: quia vnus potest pro alio satisfacere dummodo illud proueniat auctoritate superioris vt superius diximus. ergo & hic. Item ecclesia per modum suffragii potest ista facere: hoc est orando pro aliis egentibus: ergo per indulgentias. Nec nascentis ecclesiae modus procequs di hunc modum conferendi indulgentias modo ratio nabiliter conferantur, impedit. ratius enim tunc homines peccabant: deuotiores erant: & maiores pro peccatis suscipiebant poenitentias qui nunc. sicut vides in religione particulari nuper fundata vix continuari primun feruorem. ex quo prouerbialiter dicimus. iste est error nouitius, non sic tamen: quasi semper procedatur de malo in peius. nam post multos malos praelatos aliqui boni succedunt: & aliqui inferiores praelatorum oca supplent qui de lapidibus filios Abrahae suscitant. sicut licet plerique mali reges in iudaea Dauidem sequu ti sint: non defuere tame Ezechias & losias reget digni cum Dauide certare de bonitate.
⁋ Tertia con clusio. ad hoc vt homo indulgentiam consequatur oportet vt consideret intentionem dantis / quae per verba in indul pentiis posita adiuncta ratione colligitur. plurimum autem dantur conditionaliter: quare non extante conditione non constant. Interdum datur indulgentia sub hac forma omnibus contritis & confessis, & tunc vtri quod requiritur. potest tamen dari contritis & non cofessis: vel cotritis & con fessis ante vel post in anno / vt in pascha. imo potest dari existenti in peccato mortali: sic scilicet / quando erit contritus / valebit ei indulgentia. ante contritionem enim indulgentia suum effectum non habebit.
⁋ Vt autem materia paucis absoluatur ponam propositiones / siue omnes corollarie sequantur siue non. Prima est. quando indulgentiae sunt perpetuae in aliquo loco / quolibet die locum accedens eas con sequitur. semper suppono causam rationabilem / & ea quae diximus requisita ad eas consequendas. Probatur: quia si pluries locum adiens non acquirat indulgentias: nullo modo sunt perpetuae. & ita videtur dicen dum in pluribus partibus diei. Et probabile est consequenter quando indulgentiae sunt temporariae vt totiens quotiens in illo determinato tempore homo accedit illum locum: consequatur illas indulgentias: Dixi (proba bile est) quia potest bene teneri quod homo solum semel obtineat illas. nam dantur plures dies propterea, vt qui non potest venire in praefinito die, veniat in alio
⁋ Secunda propositio. volens consequi indulgentias & non dans sicut in bulla continetur, non consequi tur eas. patet: quia conditio non existit. tamen efficaci ter volens eas assequi & non potens: tantum meretur de gratia & gloria quantum eas assequens, licet non ad remissionem poenae. & sic actus exterior interiori nihil superaddit quo ad vitam aeternam.
⁋ Tertia propo sitio. in anno iubileo duo venientes Romam itine ribus inaequalibus: vt ex Viterbio & Hadingtona in Britannia, aequaliter consequuntur indulgentias quo ad remissione poenae: sed inaequaliter merentur. nam vnus actus est difficilior ex parte obiecti quam alter.
⁋ Quarta propositio. Diues dans tres duodenos tantum vi indulgentiarum conse quitur quantum pauper quod probatur: quia vterque acquirit secundum tenorem bulli soluendo quod continetur in ea: sed pauper multo plus meretur: quemadmodum vidua euangelica. Et licet actus vnius sit aequaliter intensus cum actu alterius: est ta men difficilior supposita aequali liberalitate natu rali. Sed hic dicitur a doctore Seraphico & non improbabiliter, quod diues non tantum consequitur quantum pau per nisi proportionabiliter det in ea proportione qua opes suae opes pauperis exuperant. Contra hoc tamen arguo: si ponatur determinata pecunia: vt pote si sio dentur indulgentiae: quilibet dans quinque duodenos hospitali Parisiensi / habebit plenaria remissione peccatorum suorum: tunc aequaliter eas consequuntur: vel vterque consequitur plenariam remissionem peccatorum / & sic aequaliter quantu est ex parte indulgentiarum: vel neuter consequitur aliquid, quod non videtur dicendum. Hic respon dere potest duipliciter. vno modo, quod vbi ponitur determinata pecunia, aequaliter consequuntur. secus est quando eorum arbitrio relinquitur, vtpote cum sic indul gentiae dantur. damus plenariam remissionem peccatorum porrigentibus manus adiutrices hospitali dei. hic enim homo debet dare proportionabiliter ad suas opes. vt si quinque duodeni debeant iudicari sufficientes pro paupere: non debent iudicari sufficientes pro opulentissimo. sed diuiti ad partem indulgentiarum cosequendam, sufficiunt: pauperi autem ad consequendam. totam. Sed dicis. sic non constat quando pauper consequitur indulgentias complete magis quam diues. Respondetur, hoc non est inconveniens. nam potest homo scire eas sibi valere: licet nesciat quantum valeant: vt est de aureo nummo peregrino. Secundo potest dici: quod siue ponatur determinata summa / siue non, inaequaliter valent indulgentiae si aequaliter porrigant: quia est inaequa litas ex parte dantium. vtrique tamen aliquid valebunt, quod sufficit. & hoc est magis ad mentem bti Bonauenturae
⁋ Quinta propositio. vbi est taxa de dando scuto pro plenatia remissione consequenda, dans malum scutum non consequitur indulgentias, quamuis inuincibiliter credat illud esse bonum. patet: quia malum scu tum non est scutum: cum non habeat omnia essentilia scuti. sicut credens se inuincibiliter confiteri sacerdoti, quam tamen est laicus: vi clauis nihil habet poenae diminutum, licet satisfaciat praecepto pro tempore quo est ei ignorantia inuincibilis. Similiter fingens falsas indulgentias vt plerique faciunt, nihil poenae remittit accipientibus, esto aliis sit ignorantia inuincibilis ergo idem est in proposito. Et eodem modo dans triginta quatuor duodenos non consequitur plena tiam remissionem peccatorum: sed forte partem. ratio est: quia videtur ecclesia verba sonantia de tali toto ad partem trahere. Secus est de scuto cui dimi dium granulum deficit, quod in foro inter alia scuta valet scutum: licet arguenti istic locus replicae non desit.
⁋ Sexta propositio. Religiosi, virgines, & multe mulieres non debent late vagari pro consequendis indulgentiis: immo potest esse quoi multo plus domi mereantur: & forte eis oberit esse in fiuctibus saeculi.
⁋ Septima propositio. Ad remissionem culpae nihil valet indulgentia. patet: quia ad remissionem culpae requiritur martyrium vel contritio. & quamuis sufficiat attritio cum sacramento poenitentiae, vt volunt alii: nondum tamen a quo qui sapiente concessum est quod culpa aliter dimitti pos sit. Alioquin concedere oportebit quod ei cui peccatum mortale placet, culpa dimittitur: quod non est audien dum. Quando autem dicitur: est indulgentia a poena & a culpa. hoc intelligitur, est a poena culpae debita. similis modus loquendi habetur secundi Machabeorum. xii. Sancta & salubris est cogitatio pro defuncti exorare, vt a peccatis soluantur. de veniali non loquoi
⁋ Octaua propositio. contritio est optima indulgentia & securissima. de bonitate manifestum est, quia tollit culpam mortalem: & eternitatem poenae in temporariam mu tat. de securitate simiter, quia de hoc nemo vnquam dubita uit.
⁋ Nona propositio. Quando varii pontifices relaxant varias partes poenae / forte geometrice non arithmetice laxant. verbi gratia. interdum vnus pontifex remittit se ptimam partem poenae debitae peccatis contribuentis ad summa pecuniae sancto sepulchro in ciuitate Spirensi si sex alii pontifices tantum conferrent: dans septem duodenos erit absolutus ab omni poena perinde ac conse quens plenarias indulgentias anni iubilei. Cui tamen hoc absonum videbitur, hanc capiat nonam propositionem quae sequitur.
⁋ Decima propos tio. licet confessus tempore indulgentiarum non teneatur suscipere poenitentiam iniunctam: securius tamen est eam suscipere & adimplere. prior pars probatur: quia poenitentia suscipitur pro expiatione poenae peccato debitae: quae per indulgentiam tolli tur. secunda pars patet: quia forte peccator est vel erit debitor poenae ratione illorum peccatorum: ergo melius est in via mediocrem implere poenitentiam quam rigidam & difficilem in purgatorio. & licet si fuerit peccatum mitius punitum: tamen per contritionem punitur: & reliqua pars poenae per indulgentian tollitur: sicut per suffragia. clementia etiam inclinat habentem ad mitigandam poenam iustitiae debitam: nec iustitiae perperam repugnat. sicut nulla virtus alteri praue aduersatur. Vbitatur circa insta: quid va leat hoc dicere. damus quamdraginta dies indulgentiarum vel centum annos. Respondetur. hoc est dicere. Indulgentii tantum tibi proderunt / ac si quadraginta diebus vel annis poenitentiam impleres: & tantum de poena culpis debita diminuunt, ac si poenitentiam tanto temporis curriculo impleres. Sed de qua poeniten tia intelligatur, deus nouit: quia sint duo ieiunan tes decem dies: vnus forte in pane & aqua ieiunat: alter satis splendide semel in die comedit. Facile est dicere. verba accipiuntur in potiore significatio ne: & latissime in beneficio principis. de verbo. signi. cap. Olim. sicut multi voluntarie loquuntur Ex hoc apparet quod cuiusdam obiectio est nulla dicentis quod nihil conducit dicere: damus centies mille annos indulgentiarum: quia homo non ita diu manet viator: nec ita diu manebit purgatorium. Nam licet primum dictum sit verum / & secundum pro babile, quamquam id solus deus nouit: tamen hoc non pungit. Vlterius patet, id quod dicitur ( relaxamus de poeni tentiis iniunctis) debere intelligi de poenitentiis qui rationabiliter possunt iniungi
⁋ Secundo dubitatur: an existenti bus in purgatorio / papa possit concedere indulgen tias. Hostiensis & multi theologi partem negatiuam tenent. & primo anno quo doctor eram, hac mate ria proposita in facultate nostra: multi grauissimi magistrorum nostrorum partem negatiuam tenuerunt. Nuper vero dum eramus in confessu pro quibusda propositionibus discutiendis: e scriniis facultatis / minister publicus seu bedellus nobis attulit propo sitiones Ioannis Angeli. de quo in. xvii. distin. lo quutus sum. Quarum vna fuit haec. animae in purga torio existentes sunt de iurisdictione papae: & si vellet posset totum purgatorium euacuare. super qua hoc fuit examen facultatis nostrae. Haec propositio est in se dubia, & ad mentem asserentis per modum iurisdictionis & ordinariae potestatis de falsitate suspecta / & scandalosa: & nullatenus populo publice praedicanda. Ego quia super senes non intellexi: sisto in illa examinatione. Sed dicis. Pius secundus, Sixtus quartus, & Innocentius octauus, concesserunt visitantibus ecclesiam Sanctonensem, quatinus possent liberare animam e purgatorio. & Callisius tertius hoc concessit in Hispania ecclesiae Tyracinensi. idem legimus de Pascasio quinto. Et hoc vndecim pontifices confirmarunt: vt in literis authenticis in introitu sacelli ccclesiae sanctae Praxedis Romae legitur. Idem concessum est visitantibus ecclesiam sancti Laurentii extra muros. Respondetur. semper in illis concessionibus apponitur (per modum suffragii.
⁋ Sed circa hoc: quia indulgentiae in ar ticulo mortis quamplurimae datae sunt ab Eugenio quarto: Tertio dubitatur: vtrum dentur vere morientibus an praesumptione morituris.
⁋ Respondetur. si non plus habeatur ex forma indulti: nec conce dens aliter suam intentionem exprimat: intelligendum est de mortis articulo praesumpto & non vero. sicut ex trema vnctio quae est sacramentum exeuntium, debet ministrari his qui secundum communem existimationem hominum putantur morituri: & tamen si euandant, iterum postea inunguntur, nihilo tamen minus extrema dicitur: quia ab hominibus existimabatur fore extrema. Secus esset si in forma diceretur quod talis effectum indulgentiarum consequatur etiam si moriatur.
⁋ Dubitatur vltimo quae sit indulgentia plenaria. Respondetur. licet plenum prima fronte non videatur recipere comparationem: cu eius proprietas non valeat augeri vel minui: tamen scriptura & loquendi vsus aliter vtitur vocabulo. nam vas ferme plenum, vulgus plenum plerumque vocat. Et Stephanus erat plenus gratia & fortitu dine: plenitudine sufficientiae. Actuum. vii. sed Christi fera virgo erat gratia plena: quae gratiam diui Stephani longe exuperabat: plenitudine eminentiae. capacitas tamen passiua animae in neutro erat totali ter plena. Anima vero Christi est gratia plena ple nitudine infinitatis ( vt opinor) hoc est, gra eius est infinite intensa. Plena potest vocari dimissio peccatorum confessorum. & sic siquis decederet, plenam indulgentiam habens pro venialibus & mortalibus nondum confessis: in purgatorio plene punietur. Plenior dimissio est totius poenae debite omnibus mor talibus tam confessis quam non confessis. Plenissima vero est omnis poenae siue mortalis, siue venialis, tam confessi quam non confessi remissio
⁋ Summatim colligam ea quae de indulgentiis occurrunt dicenda. In primis tantum valent quantum sonant claue non errante. hoc autem includit rationabilem causam. nam si romanus pontifex velit ad nutum dare cuilibet danti turonum pro reparatione templi, plenissimam remissionem peccatorum: deus non plus acceptabit quam dispensationem eius in votis / beneficiis / & in aliis materiis / absque rationabili causaVnde dicit Ioannes Gerson in tractatu de absolutione sacramentalis confessionis. Cum potestas conce dendi indulgentias non sit nisi quaedam potestas dispen sationis / quae debet esse rationabilis & ad aedifica tionem: ideo si dent sine causa rationabili pro solo in tuitu fauoris humani vel alio tali modo: non opoi tet quod huiusmodi indulgentiae valeant quantum sonant. Propterea fatuae & superstitiosae sunt quaedam inscriptiones viginti milium annorum, vbi quis dixe rit quinquies Pater noster, ante talem imaginem &c. & deberet praelati illas reiicere & prohibere: quia cedunt in contemptum & derisionem indulgentiarum: nec continent veritatem. In hac autem distinctione loquens de remissione tertiae partis / cum indeterminate datur in dulgentia contribuentibus ad aedis sacrae reparationem: intelligit de auxilio quod sit conveniens ei qui dat: & se cundum quod accedit ad hoc: plus vel minus de indulgentia cosequitur. vt pauper dans vnum denarium totam indulgen tiam consequitur: diues vero non: quem non decet ad tam pium opus & fructuosum tam parum dare. sicut nec diceretur rex alicui auxilium ferre cui obolum daret. ergo secundum eum duorum facien tium similia opera secundum substantiam: vnus ple ne consequitur indulgentiam: alius partem tamtum: & plus vel minus secundum quod accedit ad causam pro qua concessae sunt indulgentiae. Et doctor Seraphicus vltima quaestione huius distinctionis sic dicit. Dans indulgentiam considerat causam pro qua reputat eum dignum tanta gratia: & secundum quod plus vel minus accedunt homines ad illam causam: plus vel minus participant de indulgentia. verbi gratia Indulgentias stationum in vrbe instituerunt sancti patres propter peregrinos qui delonge veniuni nec existimauerunt dignum tanta gratia qui est na tus iuxta ecclesiam / sicut qui delonge venit: nec tantam recipit indulgentiam sed aliquatam. Conce do igitur (inquit) quod indulgentiae quitum est ex parte dantis tantum valent quaetum promittunt: non tamen aequaliter omnibus: sed secundum existimationem eius quam habuit vel habere debuit qui indulgentias dedit: quam non oportuit exprimere: quia omnes fideles debent in corde praesupponere quod dona & miserationes spiritus sancti donentur cum aequo & libramine. Nec hoc debet aliquem ab his retrahe re: quia semper plus valent si homo sit in charita te quam obsequium vel aliud pro quo indulgentia conce ditur. Omnes igitur recte loquentes volunt ad hoc vt indulgentiae valeant requiri iustam cau sam. Nec ecclesia fallit / sed tacet verum quod dice re non tenetur: sed si homines credant indulgentias in omnem euentum valere ad nutum pontificis: tunc sese fallunt, nec eos ecclesia fallit. Et hoc est sub honestiore locutione cum Altisiodoro co incidere in sententia. Praeterea ex dictis patet quod non constat vllo modo: an romanus pontifex habea urisdictionem super existentes in purgatorio. ap paret quod non / per verba Christi Petro dicta. Quod cunque ligaueris super terram. hoc est in hac terrena & mortali vita. per modum tamen suffragii potest super existentes in purgatorio magis quam alius particularis homo. Vlterius dico quod indulgeni tiae non sunt nimis multiplicandae / in clauium contemptum. propterea prudentum consilio Sixtus Quartus plures indulgentias a se ab initio pontificatus concessas / tandem reuocauit. Amplius sicut est latitudo iusti precii intra quam si homo ma neant: potest licite carius vendere vni quam alteri: sic est in latitudine poenitentiae iniungendae: & etiam in indulgentiis vt opinor, nec in hoc clauis errat. & per consequens possunt duo inaequaliter diuites aequales consequi indulgentias / aequales dan tes pecunias. quod patet: quia indulgentie non con ferunt gratiam virtute operis operati. & licet minus diues plus mereatur quam diues si cetera sint paria: tamen remissio poenae potest esse aequalis dummodo sit vtrobique status in latitudine iustae poe nitentiae. exemplum in simili. Sacerdos in confessione iniungit vni dicere quinquies orationem domini cam: & alteri quater: vterque complens poenitentiam iniunctam / satisfacit: nec amplius punietur vnquam in alio seculo: dummodo vtraque poenitentia cadat intra latitudinem poenitentiae iustae. Concludendo dico quod sufficit respondenti theologo sic dicere. indulgentiae tantum valent quantum sonant claue non errante. quando autem erret / quando vero non: melius eo superiores nouere.
⁋ Caeterum innumeri sunt in indulgentiis abusus: potissimum per eos qui eas falso cominiscuntur. deinde magnae fiunt impensae vt habeantur: & habitae / ab episcopis diuulgari permittantur. mille quoque modi a questuariis istis adinuenti pro habenda pecunia a plebe. Laudo factum optimi cuiusdam viri & do ctissimi Ioannis Raulini piae memoriae: qui cum in theologia licentiatus esset: & hi quaestuarii sibi offerrent pecuniam pro suo doctoratu / ea lege vt cum eis proficisceretur de parochia in parochiam concionando: quamuis pauper esset: id tanquam se indignum recusauit. Quales confessores admittantur in his locis publicis: deus nouit: & quam celeriter fi nem imponant, vt lanam ab ouibus colligant Nam vbi solent esse casus conscientiae intricatissi mi: quibus in promptu vix posset respondere con summatus theologus: asellus quispiam aegre capiens significationem propositi casus, omnia ocys sime expediet.
On this page