Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur⁋ Distinctionis Vigesimaeseptimae Quaestio Secunda. Ecundo circa eandem di stinctionem quaeritur: An ma trimonium per sacros ordines & religiois professionem dissoluatur. Pro quaestionis so lutione pono tres conclusioce nes. quarum Prima est. Contra hens matrimonium per verba de praesenti ante carnalem copulam potest / altera parte etiam reniten te religionem profiteri. patet de conver. coniuga. ca Verum. vbi sic scribitur. Verum post consensum legi timum de praesenti licitum est alteri / altero etiam repugnante eligere monasterium: sicut sancti quidam de nu ptiis vocati fecerunt: dummodo carnalis commixtio non interuenerit inter eos. & alteri remanenti si com monitus continentiam seruare noluerit / licitum est ad se cunda vota transire. Idem dicitur in ca. Ex publico. eius dem tituli. &. xxvii. q. ii. cap. Desponsatam. Macharius namque & aliqui sancti patres hoc obseruarunt. xxvii q. ii. ca. Scribit. S. Ecce. vbi sic dicitur. Vt ei refert bea tus Hieronymus, Macharius praecipuus inter Christi eremitas / celebrato nuptiali conviuio cum vesper thalamum esset ingressurus: ex vrbe egrediens transmarina petiit: & eremi solitudinem sibi elegit. Item beatus Alexius Epiphanii clarissimi filius similiter ex nuptiis diuina gratia vocatus, sponsam de seruit: & nudus Christo famulari coepit. Et mag ster in litera haec recitat.
⁋ Secunda conclusio susce ptio sacri ordinis non dirimit matrimonium non con summatum / per verba de praesenti contractum. Haec conclu sio patet per determinationem Ioannis. xxii. quae inc pit. Antiquae concertationi. Et probatur ratione, non re pugnat iuri diuimo quod quis primo contrahat & post ea efficiatur sacerdos, ex distin. xxiiii. nam & graeci hoc faciunt. Indissolubilitas enim matrimonii est de iure diuino / nisi in illo solo casu. vt post dicetur.
⁋ Tertia conclusio. Matrimonium consummatum / vtra quod parte consentiente tam ad matrimonium quam ad cosummationem non dissoluitur per religionis professionemvel alio modo, extremis manentibus sine vtriusque consensu: vel nisi alter ius petendi amisit. Prima pars patet Matthaei. xix. vbi dicit Christus. Quod de coniunxit homo non separet. & de diuor. ca. Gaude mus. & postea amplius dicetur. Item vir non solum habet potestatem in proprium corpus: sed in corpus mulieris & econuerso. vt dicit Apostolus primae ad Co rinth. vii. ergo non potest vouere illud quod est in praeiudicium mulieris. sed profiteri religionem esset in mulieris praeiudicium / non cohabitando ei nec debitum reddendo De extremis non manentibus patet. nam mortuo vi ro / soluta est mulier a lege viri, secundum apostolum primae ad Corinth. vii. Post adulterium vero alter potest religionem profiteri post carnalem copulam: etiam muliere contradicente. vt fecit Paulus simplex ere mita. Ratio est: quia non tenetur ei reddere debitum i saeculo: ipsa enim ius debiti amisit. ergo cum sit li cite solutus, potest ea contradicente religionem profiteri.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Vel hoc esset quia Christus ita fecit de loanne, eum ad apostolatum vocando post matrimonium de praesenti. nam eum de nuptiis nubere volentem vocauit dominus: vt dicit Hieronymus in prologo euangelii loan nis. sed de hoc non constat. etiam nullo modo sufi ficienter docetur quod apostoli tria vota emiserunt. Vel hoc est quia religio est de meliore bono. & tunc dis solueretur matrimonium consummatum: quia illi matri monio religio praestat.
⁋ Respondetur. quicquid dica tur de matrimonio Ioannis cum Magdalena: non est verosimile quod cum Magdalena contraxit. quia primo, pauper erat & piscator: illa autem mulier nobilis. Secundo nec eis defecisset vinum ob solertiam Marthae sororis eius, contraxisset tamen matrimonium si ad apostolatum non fuisset vocatus: vt Petrus & alii. & hoc sufficit pro dicto HieronymiDico igitur quod inter arguendum nulla causa suffi ciens tacta est. sed exemplis sanctorum, & determinationibus pontificum ad hoc sufficienter edo cemur quod istic e exceptio non solum ad religionem: sed etiam ad eremum in qua vouetur castitas. istum ergo casum deus excepit: nam deo instigante aliqui sancti ita fecerunt. & hoc erat in causa quare ecclesia ita determinauit.
⁋ Secundo arguitur. Matrimonium carnali copula consummatum non est maioris ligaminis quam ante carnalem copulam: quia alioquin ipsum solueret: quod est falsum: vt patet in ca. fi. de spon. duo. sed vnum est indisso lubile: ergo & aliud.
⁋ Respondetur distinguendo quod sit tanti ligaminis: vel quo ad separationem: & quod fiai nouus cotractus matrimonialis: & hoc est dubium: quod paulopost tangemus. vel per hoc quod fluctiuagum & instabile saeculum relinquitur, & potissimum per religionis professionem. & sic non est idem. ratio iam proxime reddita est.
⁋ Sed contra hoc arguitur. quando ille profitetur religionem: vel vinculum matri monii est solutum: vel non. si secundum / cum ipsa possit contrahere sicut pontifex definit: sequitur quod vna mulier habebit duos viros in mundo, & ad duos viros duo vincula: quod est inconveniens. Si est ruptum: contra. vtrumque extremum est in rerum na tura: & vinculum est illae personae vinctae. Relatio enim non distinguitur a fundamento & termino, proui suppono: & extrema manent: ergo illud vinculum manebit. Respondetur. aliqui dicunt illud vinculum non esse solutum. sed dico ipsum esse ruptum vbi ille profitetur castitatem: quemadmodum in mor te naturali. Et habetur. xxxi. quaest. i. Quomodo vir ginibus. de diuor. ca. Gaudemus. Nec habet haec mulier duos viros. nam cum vinculum sit ruptum: non habet eos amplius, quemadmodum diceretur de resuscitato. vt vxor Lazari, siqua fuerit, non te nebatur post resurrectionem eum capere: nec Drusiana virum. si tamen voluisset / poterat. nam legitur ad hebraeos. xi. de mulieribus accipientibus viros suos. licet illud possit intelligi de filiis earum. sicut Sunamitis recepit filium a propheta resuscitatum ar te Naim. Lucae. vii. Sed ad propositum redeundo propter ipsam in saeculo manentem cogetur ille statim re ligionem profiteri in duobus mensibus, vt manens in saeculo sibi prouideat de matrimonio, nec opor tet tenere legem communem nouitiorum in illo casu: sed arbitrio iudicis tempus est abbreuiandum.
⁋ Sed dicis papam posse dispensare cum religio so vt religionem derelinquat. Sortes igitur de quo in casu argumenti tractatur / egrediatur coenobium & ducat vxorem: iam Berta habebit duos viros in saeculo: cum ipsa nunc sit coniuncta. Respondetur. impertinens est nobis illud quod infertur. Opinor llud esse probabilius: quod sortes cum dispensatione po test aliam vxorem ducere, cum vinculum fuerit solutum: & sit resuscitatus ad saeculum ciuiliter, quem admodum resuscitatus ad vitam potest aliam vxorem ducere sua priore coniuge viuente. Sed istius concessio non infert idem esse cum dispensato, non sufficit tamen castitas in domo propria. vt patet ex ca. Ex parte tua. Et quando dicis. illae personae post matrimonium consummatum manent: ergo vin culum, nego consequentiam. nam vinculum ma nebit quando non manebit vinculum. per mortem enim ciuilem corrumpitur vinculum: licet vinculum non desinat esse entia.
⁋ Sed quo ad aliam particulam dubium est: an pontifex possit dispensare, cum aliqua fidelis con traxit matrimonium de praesenti cum aliquo / ante carna lem copulam: vt alter istorum altero in saeculo manen te possit contrahere rursus cum alio. puta possit sepa rare matrimonium inter Sortem & Bertam, dando facultatem Bertae contrahendi cum Cicerone: & Sor ti cum Teberga. Et hic duas positiones oppositas inuenio: quarum vna est glossae in cap. Ex publico. de con. coiu. saltem recitatiue. & clarius in ca. Qua propter. xxvii. qu. ii quae dicit quod matrimonium non con summatum significat vnione animae fidelis ad deum Consummatum significat vnionem verbi ad humanitatem: & dei ad ecclesiam. prior vnio per mortale dissoluitur: secunda vero nunquam. propterea matrimonium non consummatum dissoluitur: non autem consummatum. Hostiensis & Panor. hic dissute & sinistre glos sam impugnant. tum primo quod glos. solum recitat. tum secundo: non negaret quin matrimonium sit ex institutione dei. Sed nodus argumenti in hoc consistit: an indissolubilitas matrimonii ante carnalem copulam sit ex institutione diuina an humana. & voluit glos. dicere quod erat ex humana. & tenem do quod pontifex dispensare possit, bene consequenter loquitur. Et sicut Hostiensis & Panor. glossam non intelligunt: ita nec seipsos: nec leporem argumenti inquirunt. Sed in effectu dicit Hostiensis: quod consensu vtriusque sponsi potest papa ex potestate ab soluta dissoluere tale matrimonium: nulla alia causa existente. sed ex potestate ordinaria potest ex causa dissoluere tale matrimonium: non autem consum matum: quia consummatio consistit in facto: quod non potest haberiper non facta. xxxii. qui. v. ca. Si paulus Panormitanus dicit illd mirabile verbum: sed cum eo transit.
⁋ His relictis iterato tango nodum argumenti. vel indissolubilitas matrimonii ante copulam carnalem est de iure diuino: vel ex institutione ecclesiae. Si primum: non potest vllo modo dispensare: quia hoc est ius superioris reuocare. Non valet dicere. seruare votum spontanee emissum est de iure diuino: sed non in omnem euentum: verumrin casu ancipiti superior interpretatur quando est tenendum: & declarat ipsum in ca su soluendum. sic in proposito: licet sit de iure diuimo. Nam si hoc sit verum / habetur positio Hostiensis & eum imitam tium falsa / quod non potest de potentia absoluta sic matrimonium dissoluere. Sed nec illud sufficit. quia sic diceres de matrimonio consummato. Prorsus etiam nihil valet quod dicit, consummatum consistit in facto: quia sic matrimonium de quo loquimur est prae sentialiter factum: & non potest haberi pro non facto, per eadem quae ipse allegat. Restabat ergo dicere quod est ex institutione positiua ecclesiae: per ec- clesiam pontificem intelligendo. & sic pontifex po test ad nutum in tali matrimonio dispensare. Et hoc vult glossa in effectu: & Hostiensis cu aliis canonistis. Sed hoc consequens est falsum: quod sic probo non potest papa nec pro causa nec cum causa dissolue re matrimonium de praesenti ante carnalem copulam. Si cum causa: maxime esset ob haeresim vbi alter non posset manere cum altera sine contumelia creatoris. sed hoc non potest pontifex: quod probatur per ca. Ex parte tua. de conver. coniugato. vbi Innocetius tertius ar chiepiscopo Lugdunensi scribens sic inquit. Ex parte tua est intimatum quod cum quaedam mulier velun viduitatis coram duobus abbatibus assumpsisset benedictione solenni cum celebratione missae ac leta nia (sicut debuit) accedente: quidam nobilis proponebat se prius mulierem ipsam mediantibus internunciis per verba de praesenti / arta etiam interposita desponsasse. & infra. At illa se in illum consensisse confessa, dixit quod audierat eum esse lepra percussum & ob hoc eius fuerit abominata complexus. & infra Nos autem inquisi. t. t. r quod etsi possit non inconsulte videri: quod ex quo matrimonium inter legitimas perso nas per verba de praesenti contrahitur: illis viuentibus in nullo casu possit dissolui, vt viuente reliquo alter ad secunda vota transmigret: etiam si vnus fidelium inter quos est ratum coniugium fieret haere ticus, & nollet permanere cum altero siue contumelia creatoris: nisi forte secus fieret ex reuelatione diui na quae superat omnem legem: sicut a quibusdam san ctis legitur esse factum. Nos tamen nolentes a prae decessorum nostrorum vestigiis declinare: qui respon dere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum re liquo inconsulto ad religionem transire: ita quod reliquus extunc legitime poterit alteri copulari: hoc ipsum tibi consulimus obseruandum in articulo praenotato: quaeuis falsa sit causa per quam ad susceptionem veli predicta mulier est inducta: cum sine qualibet tali causa idipsum religionis obtentu face re potuisset. Porro licet praedicta mulier videatur in veli susceptione religionis habitum assumpsisse: si tamen velit in domo propria remanere quasi proposi tum castitatis in saeculo seruatura: nihilominus com summandum est matrimonium iam contractum / nisi se voto astrinxerit ad obseruantiam regularem: in quo casu compelli potest vt relicto saeculo religionis propositum exequatur. Hic manifeste habes quod nullus casus excipitur nisi ingressus religionis. Vnde Pa nor. in versi. Nos autem. dicit. Hic nota optimum argumentum quod matrimonium contractum per verba de praesenti etiam carnali copula nondum consummatum / non potest solui nisi in casibus a iure expres sis. vnde pondera textum in versiculo. Nullo casu. iuncto versi. Nolentes. & sic bene facit ille textus in argumento / papam non posse dissoluere tale matrimo nium / nisi ex causa in iure expressa / vel omnino si mili. Ecce eius verba super sententia literae fundata: quae licet eius positioni repugnent / non est admirandum in viro plura scribente, & habente ex lite ra fundamentum.
⁋ Sic ergo clare formatur ratio. nec pro lepra / nec pro haeresi matrimonium non consummatum inter fideles potest dissolui: nec pro aliqua alia causa nisi per religionis ingressum: vt do ctissimus ille Innocentius tertius determinat. ergo positio glossae nulla.
⁋ Secundo arguitur ad idem. Si quis matrimonium contraxerit cum aliqua, & ante copulam carnalem in amentiam ceciderit: vel si membra genitalia truncentur: tale matrimonium dissolui no potest. Textus ad hoc est rotundus in cap. Hi qui matrimonium. xxxii. quaest. vii. vbi Nicolaus papa sic inquit. Hi qui matrimonium sani contraxerunt: & vni ex duobus dementia aut furor aut aliqua infirmitas accesserit: ob hanc infirmi tatem & causam coniugia talium solui non possunt. similiter sciendum est de his qui ab aduersariis ex caecantur: aut membris truncantur: aut a barbaris execti fuerint. Et tamen hic esset causa soluen di matrimonii si solui posset: cum non possit mulierem cognoscere plusquam religiosus: licet ille casus in iure expresse non habeatur. igitur. Secus fuisset si hoc ante matrimonium post sponsalia accidisset.
⁋ Tertio arguitur. Dictum Christi Matthaei xix. Quos deus coniunxit / homo non separet. debet teneri vt verba sonant: nisi vbi ponitur aliqua determinatio aliquem casum excipiens & verbum Christi exponens. sed nusquam in iure diuino vel pon tificio ponitur exceptio ab illa propositione praeter religionis professionem. ergo nemo debet alium ca sum excipere ne legis diuinae transgressor habeatur.
⁋ Quarto arguitur. matrimonium consummatum sequens matrimonium non consummatum / ipsum non dissoluit. textus est expressus in cap. fina. de spon. duo. ergo non est vinculum maius in matrimonio non consummato / vllam patiens exceptionem nisi in professione religionis: nec maioris ligaminis. sed matrimonium consummatum inter fideles a nullo puro homine potest dissolui: er go nec etiam matrimonium non consummatum nisi in casu a iure expresso: extra quem ius diuinum matri monium dicit indissolubile, nec iura excipiunt vl lum casum nisi hunc / vbi homo vocatur specialiter a deo ad religionem: & dicunt nullum alium casum excipi debere, nec vlla ratio est vel textus ad oppositum tendens. igitur hoc est tenendum.
⁋ Quinto arguitur. Cum quidam peteret (vt recitat Panor. hic ) ab Innocentio octauo dispensationem de matrimonio non consummato: & Innocentius responderet se non posse: dispensationem petens hanc opinionem a glossa recitatam alle gauit. cui Innocentius. Maledictus qui te docuit. ergo consilium & opinio glossae est maledicta, & pec care facit sibi innitentes.
⁋ Teneo intaque impraesentiarum quod pos tifex dispensare non potest in casu proposito de ma trimonio post verba de praesenti ante carnalem con pulam: cum sit tam verum matrimonium quam post carna lem copulam. vt patet de matrimonio inter diuam virginem & loseph. Ratio Hostiensis nullam habet apu parentiam. Illa autem metaphora quam glossa ponit de coniunctione verbi ad humanitatem / & ad animam pec catoris: nihil infert. Et si aliqui pontifices hic dispen sarint & fecerint diuortium ante matrimonium comsummatum: nihil ad a. Sic cum multis in excessiua, & iniqua beneficiorum pluralitate & aliis materiis dis pensarunt. concludere ergo hoc licitum vel ex parte illorum / vel dispensationem requirentium / non est argumentum in Barbara vel in Darii. Sed bonum est ar gumentum ex determinatis pontificaliter ab eis, & in iure expressis.
⁋ Sed contra istud arguitur. Matrimonium consummatum per carnalem copulam est maioris ligaminis: & matrimonium non cosummatum soluit. ergo probatio quarti argumenti nulla. Antecedens patet per. c. Licet. de sponsa duorum. in. s. quamuis vbi dicit papa. Quamuis aliter a quibusdam praedecesso ribus nostris sit aliquando iudicatum. Item vnus ponti fex etiam posterior circa expositionem iuris diuini non est maioris auctoritatis qui praedecessor eius: ergo determinationes summorum pontificum adductae sunt inualidae.
⁋ Respondetur. licet teste Sallustio in lugurtha / satius foret de Carthagine tacere qua parum de ea loqui: vt tamen pontificum vtilia scripta tueamut: dico: quando sancti contradicunt, vt Hieronymus & Augustinus in exponendis sacris literis: sententia illa est sequenda quae est rationabilior. sic si pontifi ces opposita determinent. modo sententia illa ma gis cum iure diuino Matthaei. xix. scripto quadrat. quod matrimonium carnali copula consummatum non po test aliud dissoluere. illud ergo est tenendum. Quia pontifices possunt contraria determinare: patet ex li tera. Vnde in praedicto. c. Licet. dicit Panor. Noto papam posse reuocare sententiam sui praedecessoris: & contrariam constitutionem facere: vel aliter declarare / etiam praecepta iuris diuini quam praedecessor declarat. Hoc ite expresse habes in cap. Quanto. de diuor. vbi doctissimus Innocentius tertius in. S. Nos. sic dicit. Nos igitur consultationi tuae respondentes distin guimus: licet quidam predecessor noster sensisse ab ter videatur. vbi glos. ordi. in verbos praedecessor no ster) scilicet Caelestinus: cuius dictu olim habuisti in decretalibus. de conuer. infide. c. Laudabilem. & male dixit Caelestinus. Sed dices ex illo tolli robura determinationibus summorum pontificum. Di co quod non sequitur. nam determinatio illius qui motiua bona pro se citat / vincit. Isti autem posterio- res quorum scripta sunt in iure contenta, sunt rationabiliora: & contraria exclusa. & ita quilibet doctus intelligit. ergo licet praedecessores in iure diuino di terminarint opposita: non propterea tollitur aliquid roboris a decretalibus / vel a iure scripto. Potest etiam dici quod pontifex non dicit praedecessorem suum pontificaliter oppositum determinasse: sed quod aliter sensit: hoc est / adhaesit opposito. Praeterea reuocare praedecessoris statutum non est contradicere: sed secundum temporis exigentiam aliam, condere legem. In iu ris autem diuini expositione est aliud.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod sacerdos in occidentali eccle sia possit habere vxorem in sensu composito, et eam cognoscere sine dispensatione. Respondetur concedendo quando primo contrahit: et postea effici tur sacerdos. cui debitum in occulto reddet ita vt nesciatur versari in domo cum illa. alioquin scan dalizabit alios: et occasionem male faciedi caeteris praebebit: sed nunquam debet ei dari beneficium vel aliquid ex ecclesiae prouentibus. et ita seruiet deo ad celebrabit, et tenuiter viuet / nisi prouisionem alium de habeat.
⁋ Hactenus de matrimonio contracto per verba de praesenti / ante carnalem copulam indissolubi li: nisi in vno casu tamten, per professione scilicet religionis, quod cognoscimus per sanctos a deo vocatos ante car nalem copulam: et pontificum determinationes. Et licet aliquis violente cognosceret coniugem ante tempus elapsum, a iure concessum de assumendi religione: adhuc illa potest religionem ingredi. hoc enim ius commune / mulieri concedit: quod alter non po test ab ea tollere, nisi ipsa culpabiliter tempus con cessum praetergrediatur: tunc enim ipse potest se in posses sionem ponere: nec ipsa postea poterit religionem profiteri / nisi et ipse profiteatur: quando effecti sunt vna caro. Nec ex istis infrigitur Christi auctoritas, Quos deus coniunxit homo non separet, quia deus qui legem illam tulit: facto aliquos ante carnalem copulam ad se traxit propterea pontifices declararunt illud licere: et sic dispensarunt interpretando / et exposuerunt. Praeterea, si pontifices opposita dicant circa ius diuinum exponendum: standum est illi expositioni quae est rationabilior: puta quae cum iure diuino magis quadrat: vel ratione natu rali / si ius diuinum desit. Ex quo nullo modo sequitur iuris pontificii / decretorum pontificiorum aut iuris iufirmitas. ratio est: quia illa quae circa hanc ma teriam minus erant rationi consentanea, sunt exclusa: & rationabiliora inserta seu incorporata, non tamen nego quin sint circa aliqua in iure pontificio con trariae expositiones: vt quando agitur de auctoritate concilii vniuersalis & romani pontificis: de prae minentia regum & pontificis in temporalibus, & similibus. Dico tamen vix sufficienter ostensum, quod oppo- sita successiue determinauerint: licet glos. & Panor. ita dicant. Forte sufficit dicere, aliter senserunt vel sentire visi sunt. ex quo non sequitur quod aliter determinarunt.
On this page