Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaesito 3

Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem
1

IAm in quaestione praecedenti loquuti sumus dem modo existendi accidentium A in sacramento Eucharistiae. Irestat vlterius loqui de eorum cgqua actione adinuicem: & in or eegaexs v dine ad alia accidentia: & substantias: tam quo ad generationem: quam ad corrum ptionem. & hoc manebit pro hac quaestione Ter tia. Ad quam dissoluendam aliquot ponam proposi tiones siue conclusiones ad titulum quaestionis respon siuas.

2

⁋ Sit itaque omnium dicendorum haec prima & fundamentalis conclusio. Substantia producit accidens: & ipsum corrumpit. Secunda pars probatur, Nam aqua calefacta remota ab igne corrumpit calo rem. Quod patet. ab aliquo enim calor corrumpitur: & non potest assignari causa corruptionis eius nisi forma substantialis aquae (loquor de causis secundis) non aer qui circunstat: quia stat aerem esse minus frigidum aqua: & minus frigidum non producit magis frigidum: dato quod passum sit magis inclina tum ad frigus quam agens. Si dicas & apparenter: quod glacies in aqua producitur in hyeme ab aere frigido, & est maior frigiditas in glacie quam in aere: sed quia aqua magis inclinatur ad frigus quam aer: non inconve nit minus frigidum plus frigoris producere in magis dispositum ad frigus quam habeat ipse aer. Dico frigiditatem illam non produci a solo aere frigido, sed cum noc ab influentiis frigefactiuis: quia non semper in frigidiore tempore est glacies. Sed dices. totus aer frigidus producit hoc frigus in aquam, & plus est de frigore in toto aere quam in hac parua aqua in fine motus: modo a maiore multitudine formae prouenit maior actio: non enim inconvenit corpus bipedale calidum vt quatuor, producere calorem vt octo in pas sum pedale aequaliter densum cum agente. Hoc non elidit argumentum: quia si nullum frigus esset in aere sed par uus calor, idem esset. nam videmus aquam frigefieri: & illic nulla est danda causa alia a forma substantiali aqua Prior autem conclusionis pars patet. Nam frigus illic producitur vt experientia docet: & non datur alia causa productiua illius frigoris nisi forma aquae: ergo habetur tota conclusio. Idem fieret in igne si esset suscepti uus frigoris ab aqua. sublata enim aqua frigus expelleret ignis & calorem produceret. ex susceptione autem caloris in aqua male aliqui concludunt susceptio nem frigoris in igne. varias enim & repugnantes naturas habent elementa. nam aqua & duo alia elementa sunt infectibilia non autem ignis, qui aerem prestilentem & sordes omnes eliminat.

3

⁋ Secunda conclusio, accidens producit accidens & corrumpit accidens. hoc patet per philosophum secundo de generatione loquentem de qualitatibus actiuis & passiuis. & patet experientia. In super ratione sic arguitur. calor aquae calefacit pisces vel carnes & calorem producit in eas. Nec assertio aliorum sufficit: quod forma aquae concurrit ad illum calorem producendum in pisces vel carnes: quamuis enim ita foret, non negatur actio a calore. Secundo falsum est: quod forma substantialiaquae aliquid faciat ad calefactionem: cum calor ei virtualiter contrarietur: quem corrumpit ex conclusione prae cedenti. Conseruare autem est causare, loquendo de co seruatione naturali. sed si non potest conseruare calo rem quem habet: num quam ad caloris productionem concurret. Secuns est de frigefactione: quia ad frigus na turaliter concurrit se sola. propterea a frigefactione non impeditur quando ei frigus adiugitur. quod acci dens corrumpat accidens, patet. nam calor in aqua fri gus praexistes corrumpit. igitur.

4

⁋ Tertia conclusio. substantia ignis concurrit ad productionem caloris in passum extrinsecum in sphaera suae actiuitatis applicatum. probatur. substantia ignis vel aquae concurrit ad accidens sibi connaturale in se: vt patet ex prima conclusione de aqua: & si deus produceret ignem si ne calore, quod est ei possibile: & relinqueret ignem suae naturae concurrendo cum ipso sua influentia generali, calore in se produceret: et si frigus in ignem produceret, quod est deo possibile: forma ignis frigus cor rumperet: nisi deus impediret. ergo cum he substantiae producant accidentia in se: vero simile est quod in omnia extrinseca susceptiua producant. sunt enim agentia na turalia quae appetunt omnia sibi assimilare: quia hanc natu ram a deo acceperunt: sicut & essentiam. de accidente iam hoc patuit in secunda conclusione. Ex his sed tur quod fortior est actio frigefaciendi in extrinsecun: quam in ipsam aquam: caeteris paribus, quod probatur. quia tam substantia quam accidens concurrunt ad frigefactionem extrinsecam: & forma substantialis ad frigus intrinsecun. Dixi (caeteris paribus) quia stat passum aquae esse magis dispositum ad susceptionem frigoris qui passum extrinsecun. hoc est materiam aquae qua dico susceptiuam frigoris inhaesiue.

5

⁋ Quarta conclusio. Substantia producit substantiam. probatur lignum igni applicatu incenditur: & producitur forma ignis: & non a solo calore, quod patet: quia ita praesens est forma ignis sicut calor. ergo si ob praesentiam vnius ad aliud, dicas calorem naturaliter concurrere ad productionem caloris vel ignis: per idem non debes hoc ab igne negare. Praeterea quando nutrimentum in chilum vel chimum convertitur in animali, producitur forma alterius speciei: quod certum est quando com uertitur propinque in substantia aliti: & non nisi a solo calore accedente. quia quantuncumque sit proportiona tus calor in re inanimata, non fit talis introductio formae substantialis. igitur.

6

⁋ Quinta conclusio. problema est: an accidens cocurrat ad productionem substantiae, vel eius corruptionem: nec ne probatur, nec ratione efficaci nec experientia possumus vnam par tem probare vel aliam. De experientia patet: quia num quam est accidens separatum a substantia nisi in Eucharistia: in qua deus supplet actiuitatem causae secundae, scilicet substantiae ac si praesens esset: ad occultandum secretum sacramenti Eucharistiae pro suo beneplacito & nostro merito. ergo illic non habebimus experientiam: nec in aliis experiti id potes. ltem videmus ad applicationem ligni ad ignem, produci ignem in ligno. nam calor ignis est ita praesens igni generando sicut substantia ignis. ergo si propter con tinuam praesentiam ignis ad lignum: dicis ignem producere substantiam: etiam dicere debebis calorem ignis ad illam substantiam generandam concurrere. Patet. nam sicut substantia ignis est praesens igni generando: sic est accidens ignis. Sed dicis. tam ignis qui calor ignis producit calorem in ligno. sed forma substantialis producitur de nouo a sola substantia ignis. Video te hoc dicere: verum id non probas, sed solum id di cis. immo sic probaretur: quod num quam imperfectius con currit ad productionem perfectioris. accidens autem est imperfectius substantia. hoc postea attingam.

7

⁋ Sexta conclusio. Accidens separatum a substantia aequaliter agit ac substantiae coiunctum. Patet. quia est agens naturale, & in sua actione naturali a nul lo alio dependens, vt patuit de calore in aqua cale faciente carnem: ad qua calefactionem aqua no concui rebat. ergo calor separatus a substantia: vt in vino consecrato aequaliter hoc faceret.

8

⁋ Septima con clusio. probabilius est opposito quod accidens concurrit ad productionem substantiae partialiter. probatur haec conclusio. si non: hoc esset propterea quia num quam imperfectius concurrit ad productionem perfectioris. Sed haec ratio est nulla. probatur. Nam ignis producitur a motu locali, quod patet in confricatione silicis & chalybis vel ferri cum lapide duro: sed quolibet mo do ignis est perfectior motu locali: ergo. Sed haec ratio aegre concluderet: dicerent enim aduersarii quod mo tus ille solum disponit ad productionem ignis: sed for ma lapidis & ferri producut formam substantialem illius ignis: non tamen sine tali dispositione praeuia. & sic oportet eos dicere, qui negant motum localem esse mobile quod mouetur, queadmodum plerique nominalium conce dunt: cum ille motus & confricatio illa sint ipsa mobi lia: oportet inquam dicere quod formae substantiarum mo tarum producunt ignem: quae ign i praestant in nobilitate.

9

⁋ Secundo arguitur ad idem. ponatur conchlear plenum aqua in species totius vini dolii sancti Bernardi consecrati. species istius vini accidentia aquae corrum punt & formam substantialem eius: & producunt vinum in materiam quae fuit aquae. vel capiatur magnus calor se paratus in speciebus vini: sic quod species illae ebulliant calore: quibus iungatur cochlear plenum aqua. tunc sic. calor iste separatus corrumpit accidentia aquae sine quibus aqua conseruati non potest: quibus corruptis corrupitur forma substantialis aquae, quia forma subistantialis non manet in subiecto sine quilitatiua dispo sitione praeuia: & producitur forma substantialis ignis. alioquin materia stabit sine forma substantiali na turaliter, quod est falsum. ergo accidens concurrit ad productionem substantiae. Forte hic dicis. forma aquae determinat sibi aliqua accidentia, puta aliquos gradus frigoris & humiditatis: & illos tolle re non potest ille calor separatus ob resistentiam formae substantialis aquae. Contra hoc arguitur. calor separatus aliquos gradus frigoris & humiditatis corrumpit: & postea minor erit resistentia: & omnes gra dus sunt eiusdem rationis inter se: ergo ille calor totum frigus corrumpit cum humiditate. Forte dicis. forma substantialis aquae cum suis accidentibus resistit: & nullum accidens est tantae actiuitatis in agendo quantae substantia in resistendo. vtrobique enim in actiuis perfectius est actiuius, quod patet de igne, qui aliis elementis est actiuior. Contra: quamuis ita sit: stat matis actiuum esse minoris resistentiae: vt calor est frigo re actiuior: sed minus resistit. ergo dato quod substantia aquae sit actiuior & perfectior frigore: stat quod mi nus resistat. ergo poterit dari tantum caloris vt formam substantialem aquae corrumpat: corrumpendo accidem tia sine quibus conseruari nequit naturaliter.

10

⁋ Tei tio sic arguitur. albedo effectiue concurrit ad produ ctionem notitiae intuitiuae: & tamen notitia intuitiua est perfectior albedine: quia est qualitas spiritualis: & albedo corporalis. Idem patet de auditione & sono quid est ens successiuum imperfectum: ergo illic habe tur quod causa aequiuoca partialis est suo effectu imp fectior: licet totalis causa sit perfectior: scilicet interlectus & albedo. Idem potest ostendi de habitu respectu actus: qui efficienter ad actum concurrit: & est cau sa aequiuoca eius & eo imperfectior. Quia si id forte neges: incidis in illud quod euitare intendis: videlicet quod actus concurrat ad habitus productionem: & est ha bitu imperfectior per te igitur.

11

⁋ Quarto arguitur. aliqua est causa aequiuoca imperfectior suo effectu in substantia. nam sol & bos producunt bouem. sicut sol & homo producunt hominem. secundo Physicorum. & sol est imperfectior boue producto. Sed dicis. Bos producens & sol simul iuncti sunt perfectio res. Contra. dato quod bos producens esset mortuus, non minus producitur a bouis semine & sole. Dicis. forma vaccae ad generationem vituli concurrit. Contra hoc arguitur de generatione crabronum: quod in stercoribus animalium generantur in campis sicui vides a sole. & illic euadere nequis. quodlibet aute viuens est perfectius quolibet non viuente. animalia sunt ista qui generantur generatione spontanea, & sol non est animatus, nec aliqua influentia caelestis. ergo illic non est locus euadendi, quin aliqua substam tia imperfectior concurrat ad generationem substan tiae perfectioris. Illic oportet dicere quod deus concui rit & sol: & tota illa causa est perfectior. Ex hoc ha betur propositum: quod non inconvenit calorem separatum concurrere ad generationem ignis partialiter cum deo: quod intendimus. Cum enim crebro nobis sufficien ter constet quod datur vna causa certa partialis: suo effectu imperrectior: nec possit dari rotalis causa aequiuoca creata ita perfecta sicut effectus: non erit argumentum sufficiens concludendi. Si dicas. substantia imperfecta concurrit ad productionem substantiae perfectioris partialiter. sed non est idem in accidente respectu substantiae: licet accidens imperfectius possit partialiter producere accidens perfectius. Hoc solum es voluntarie dictum sine ratione: cum sufficienter ostensum sit tam accidens imperfectius quam substantiam imperfectiorem posse producere effectum perfectiorem.

12

⁋ Forte dicis cum doctore sancto, quod accidens concurrit ad productionem substantiae: virtute substantiae cui inhaerebant-

13

⁋ Contra. substatia panis vel vini nunc non e. ergo nihil facit ad productionem substantiae. nam quod non est: nihil facit ad productionem. Secundo pono quod deus creet vnum accidens extra subiectum: quod nulli subie cto vnquam inhaesit. tale accidens aget. & de illo vertam quaestionem. In super quaeremus quid possit accidens fa cere suapte natura: an ad productionem substantiae concurrat. ergo illa responsio non valet. Dico ergo ista adducta sufficienter probare conclusionem pro qua militamus.

14

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Accidens producit accidens: ergo quando aqua talefacta remouet calorem: & producit duos gradus frigoris: vel vnum: illud frigus concurrit ad aliud frigus. & sic simile aget in simile: cum in se agat: contra Aristotelem primo de generatione.

15

⁋ Respon detur, negando quod accidens producat accidens vllo modo in se vel intrinsecum sibi, omnino simile: quia si simile agat in omnino simile in gradu & actiuitate aliquem gradum vltra producendo: infinitum gradum naturaliter produceret. quia si illic non est status: non assignabis rationem status: quia si passiuum sit minus, actiuum aliquid producet quousque aliud sit simile illi omnino: & non amplius. et si partem passi sibi propiquiorem iam assimilauerit: non producet calorem in partem ei pro pinquam tempore quo coadiuuat calefacere partem re motiorem minus calefactam.

16

⁋ Contra sextam conclusionem in qua dicitur: quod accidens separatum aequaliter agit vt subie cto coiunctum: arguitur. captis duabus hostiis non consecratis a. & b. aequaliter grauibus, consecretur a. & non b. iam a. post consecrationem aeque velociter descendit vt b. & tamen maior est grauitas in b. quia grauitas formae substantialis & grauitas accidentalis. igitur.

17

⁋ Respondetur. quamuis ita esset sicut argumen tum assumit, nihil concluderetur. Nam deus cum Euchari stia supplet tantum ad descensum, vel resistit ad ascen sum quantum facit forma substantialis corporis grauis. Secundo dico quod illic tangitur difficultas in philosophia: An grauitas & leuitas sint acciden tia corpori graui & leui inhaerentia. & licet sint illic opiniones: magis tamen placet pars affirmatiua. Ma nente enim eadem forma substantiali: variatur grauitas & leuitas, quod patet de fumo. quando enim est bene calidus leuitas est: & ascendit super aerem. interdum autem descendit illa leuitate corrupta. Nec est vero simi e quod ad ascensum & descensum forma substantialis cooperetur. Nam vapor aliquis aqueus qui est realiter aqua: leuificatus ab ardore solis, violente ascendit ad quem ascensum forma substantialis aquae nullo modo coadiuuat: sed leuitas impssa a corporibus vaporem violente eleuat: quia vapor ille a sua forma se reducit ad grauitatem per qua descendit. modo mo tus violentus non fit a principio intrinseco secundum Aristotelem tertio Ethicorum. Insuper forma vaporis non agit ad contraria. Sed hic est euasio. dices enim quod non incouenit agens principale concurrere ad contraria mediantibus diuersis instrumentis. Nam for ma aqui calefacit cum calore: & frigefacit cum frigore. Sed hanc euasionem non iudico rationabilem quando instrumentum est contrarium agenti principali. quemad modum est calor respectu formae aquae. Et propterea vtrobique teneo quod forma aquae no cocurrit cum caore ad calefaciendum. Apparentior autem instantia potest adduci de argumento topico, quod opinionem producit: & quod cum pia affectione fidem producit: quae opin ioni contrariatur. ergo idem coagit ad contraria. Ista tamen instantia non tollit propositum, quando causa naturalis co agit cum agente libero: queadmodum de notitia contingit: quae ad volitionem & ad nolitionem concurrit cum voluntate. secus est inter formam aquae & calorem: quia inter illa est contrarietas virtualis. Ex his probabue habes: quod grauitas & leuitas sunt accidentia: & leuitas grauitati est contraria. modo substantia nulli est contraria. accidentia inquam corporum grauium & leuium, intensibilia & remissibilia: a qualitatibus primis producibilia: a calore vel frigore secundum. exigen tiam passi. videre let quod frigiditas & siccitas magnam grauitatem producunt: vt patet in terra. frigiditas autem & humiditas minorem: vt videre est in aqua. & pro portionabiliter in mixtis secundum participationem element i praedominantis. His dictis dicedum est: quod si grauitas accidens separetur a terra de potentia dei: vel a pane: terra non esset grauis: nec leuis nisi leuitas ad cidens ei superadderetur. et si ponatur in aere, non descen deret nec ascenderet plus quam frustum caeli illic positum. & tamen accidentia omnia manent post consecrationem quae erant in pane ante consecrationem: & per consequens gra uitas. Quid ergo mirum si naturaliter a. hostia ita cito descendat sicut b. hostia: quia tantum grauitatis habet vel inhaesiue inquantitate: vel coassistiue cum ea: reliqua accidentia & seipsam deorsum mouens. quemadmodum grauitas ab omni alio accidente se clusa posita sursum descenderet & se moueret.

18

⁋ Contra septimam conclusionem arguitur. ex ea datur tibi occasio tenendi quod musca possit producere equum & mundum. cum enim imperfectius per conclusionem possit producere perfectius: non habetur ratio ad illud improbadum.

19

⁋ Respondetur. nulla est apparentia causalitatis muscae in productionem equi: & in multis imperfectis respectu perfectorum. in ali quibus tamen ratio vincit: vel multu suadet.

20

⁋ Secun do arguitur. per me calor separatus concurrit ad cor ruptionem formae substantialis aquae paruae & productionem formae ignis. ponatur igitur quod deus non concurrat: sequitur quod a solo calore producitur forma ignis.

21

⁋ Respodetur: deus concurrit ac si esset ignis praesens: quia vtrobique quando natura deficit in faciendo: defectum supplet deus. & potissimum in hoc sacramento coagit plerumque sicut substantia istis accidentibus affecta coagit vt lateat virtus sacramenti (nisi interdum pro speciali causa miraculum dete gat) & agit conformiter ad talem substantiam producem dam: qualem produceret substantia quae apparenter est hic fide seclusa. & si deus non coageret: hic calor nihil produceret.

22

⁋ Sed contra. ponatur siccitas separata quae nulli subiecto inhesit: vel calor separatus quom nulli subiecto inhaesit. siccitas illa ad nullius substantiae productionem concurrit, non terrae: quia siccitas etiam igni convenit. ergo qua ratione cocurrit ad productionem terrae, concurrit ad productionem ignis: & non potest simul concurrere ad productionem illorum duorum: igitur.

23

⁋ Respondetur. siccitas concurrit ad cor ruptionem humiditatis suapte natura: & potest concur rere partialiter ad producendam formam substantialem ignis vel terrae indifferenter: non tamen potest siccitas producere calorem qui requiritur ad ignis productionem naturaliter. si vero ponatur aliud agens potens pas sum calefacere, dato quod esset aqua calida in sum mo, & daretur passum multum desiccatum & calefa ctum: tam calor qui siccitas possunt concurrere ad produ ctionem formae ignis cum causa prima. & si fuissent alia agentia apposita coadiuuantia ad productionem aliorum effectuum: similiter ad hoc coadiuuant. Et sic non est maior difficultas de accidente, quod num quae fuit in subiecto: quam de illo quod in subiecto fuit: nec de accidente potente ad varios effectus concurrere: plus quam si ad vnum solum effectum concurreret.

24

⁋ lam habes quod accidentia aequaliter agunt separata actione reali sicut quando inhaerebat subiecto. de actione enim intentionali non est dubium. Ratio est: quia efficientiam non habent a subiecto cui insunt: scilicet materia: quia illa nullius actionis realis est principium: nec actionem a forma habent cum qua penetratiue sunt: quia tunc de se non agerent. Vlterius diximus substatiam posse produ- cere accidens: tam in se quam extra se. Per ( in se) intelligo in materiam suam, secundum illam viam probabilem. & si esset forma substantialis ignis vel aquae separata, quod est deo possibile: non posset calorem vel frigus in se producere: quia ipsa non est susceptiua talis acciden tis: sed materia eius. si enim esset susceptiua talis ac cidentis: reciperet ipsum quando informat materiam: cuius oppositum patet: tenendo quod credo verum: quod videlicet manent accidentia corporalia in genito qui fuerunt in corrupto. & probabile est multum quod non est ponenda forma corporeitatis: consequenter dicendo accidentia haec materiae inhaerere. Et ita vtrobique de accidentibus non vitalibus dicendum est. In vitalibus enim notitiae vo litiones & nolitiones animae inhaerent: & sensationes ag gregato materiae & animae: vt in. xvi. distinctione secundi diximus. Sed hic de accidentibus non vitalibus loquor: & dico consequenter quod forma non est susceptiua talium. sed tales formae applicatae alicui extrinseco possunt calorem vel frigus producere in extrinsecun, ac si formae materias informarent. quando au tem informant, citius in suam materiam producunt quam in extrinsecun: quia omne agens naturale plus agit in propin quum susceptiuum suae actionis quam in extrinsecu. Vlterius diximus accidens posse partialiter substantiam cor rumpere: & nouam generare: non in virtute subiecti cui inhaesit, sed vigore proprio, nec inconvenit causam aequocam partialem suo effectu esse imperfectiorem. Amplius diximus quod simile in forma accidentali non agit in omnino simile quo ad intensionem & actiuitatem: hoc est multitudinem formae. quia stat aliquid esse aequaliter intensum cum alio & minus actiuum: quia non tantu habet de forma. vt si essent duo corpora: a. bipedale vni formiter calidum vt octo: & b. bipedale sic calidum: si a. condensetur ad subduplum, iam a. habet plus de for ma quam b. immo tantum in duplo. & cum sit actio a forma: vbi est plus de forma, erit maior actio. sed in hoc nunc non insisto. Finaliter diximus quod grauitas & leuitas sunt accidentia corpori graui & leui inhaeren tia: quibus sublatis corpora nec sunt grauia nec leuia: sicut sublato calore corpus non est calidum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 3