Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 4
An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus ChristiVIso quomodo acciden tia se habent quo ad existen tiam extra subiectum: & quomodo ad actionem: restat quarto loco inquirere quomo quam do pati possint: & a quibus o. Vpossint pati: semper loquendo pro tempore quo sunt extra subiectum. Et pro llius intelligentia habenda mouetur talis titulus quaestionis. an cum omni alteratione accidentium in Eucharistia maneat corpus Christi. Haec quaestio supponit illa accidentia posse alterari: & quaerit quae alteratio faciat corpus Christi desinere esse in Eu charistia: quae vero non. Propterea ponam circa hoc varias conclusiones, tam supposito qui quaestioni responsuras.
⁋ Prima conclusio, accidentia in Eucha ristia, proprie loquendo quae sunt Eucharistia, possunt mutari probatur. videmus in hyeme species vini frigidas in regionibus frigidis. quapropter in hyeme apponitur calefactorium aliquid in altari: in aestate vero calidas species videmus. sic de speciebus panis prope ignem vel remote.
⁋ Secunda conclusio. si teneatur quod quantitas est subiectum caeterorum accidentium: talis mutatio est naturalis: ac si essent qualitates in sub stantia. ita quod calor ignis naturaliter frigus hostiae corrumpit: & naturaliter calorem producit. nam illio est actio naturalis ad quam sufficit contrarietas: & principium actiuum & passiuum.
⁋ Tertia conclusio. tenendo quod accidentia sint omnia extra subiectum: nulla creatura potest illa destruere. probatur. quia tunc annihila ret: quod creaturae impossibile est ex prima quaestione distinctionis primae. & eodem modo nulla creatura potest aliquod accidens illic producere: quia tunc crearet. & sic dicendum est de quantitate secundum omnem viam, quia est extra subiectum.
⁋ Quarta comclusio. deus tamenm annihilat: & creat accidentia que ap parent in Eucharistia, tenendo quod quantitas est res quanta: vel quod distinguitur a re quanta: & non est subiectum accidentium: sed cum eis coassistit, probatur. videmus illic aliqua accidentia destrui: & aliqua produci: & non a creatura vlla. ergo a deo.
⁋ Quinta conclusio. corpus Christi stat sub aliquibus accidentibus sub quibus non consecrabatur: nec propter aliquorum accidentium desitionem desinit illic esse cum aliis. Probatur haec conclusio quo ad priorem partem. hostia potest ca lefieri paululum vel frigefieri post consecrationem a deo vel creatura secundum varias opiniones: & ta men adhuc manet illic corpus Christi, quod probo. quia alioquin esset incertum quam diu esset ibi corpus Christi: cu per te desinat illic esse propter quodcum quod nouum accidens. Secunda pars patet. potest este parua remissio albedinis / rubedinis / saporis / humi ditatis vel siccitatis: & adhuc manebit corpus Chri sti sub speciebus remanentibus. probatur vt supra. immo secundum positionem Godefridi Fontani: quam Burleus de intensione formarum insequitur: potest: manere corpus Christi sub omnino aliis qualita-: tibus: omnibus antiquis sub quibus erat consecratum, corruotis. patet. secundum illam viam nunquam ma nent duo gradus mutui in intensione: ergo corrunpens vnum gradum albedinis: totam albedinem Eucharistiae corrupit. & sic de rubedine in speciebus vini: & eodem modo de siccitate, humiditate & sapo re. de rotunditate autem loqui non oportet: quia ipsa non distinguitur a re rotunda: sicut nec vlla figura distinguitur a re figurata.
⁋ Sexta conclusio. aliqua potest fieri alteratio circa Eucharistiam, ita vt sub ea non stet corpus Christi probatur, non stat illic perpetuo: ergo per aliquam alterationem potest desinere illic esse. Secur do probatur idem: quando eucharistia est incensa in igni tunc non est illic corpus Christi, quod probo. si per paruum tempus est illic: perpetuo erit illic: cum sit eadem ratio. sed hoc est falsum. igitur. sed cum aliqua transmutatione stat corpus Christi: & eum aliqua non stat. Vt autem co gnoscatur sub qua & qua non: ponitur
⁋ Septima con clusio per nullam transmutationem factam circa species sacramentales desinit esse corpus Christi sub eis, cum qua maneret substantia panis ac vini si non fuisset facta conversio: & quandocumque fit transmutatio circa species sacramentales per quam corrumperetur substan tia panis & vini, si hic esset corpus Christi, desineret esse sub illis speciebus in illo instanti. Probatur haec regula. interdum desinit corpus Christi esse sub istis speciebus: & non potest dari aliud ab illo de quo in conclusione. igitur. Secundo arguitur ad idem. deus occultat suum corpus in Eucharistia: ac si nihil esset illic nisi pa nis & vinum: ita vt naturaliter non possit oppositum depr hendi per legem communem qua vtitur. licet interdum propter incredulos, quando sibi placet, oppositum faciat. sed fide constat quod incipit corpus eius esse sub illis speciebs panis & vini: ergo quando est existentia realis panis & vini, corpus Christi non amplius illic manet. Ircathanc quaestionem mouen tur dubitationes loco argumentorum. Prima erit: per quod instans desinat core pus Christi esse sub eucharistia.
⁋ Ad primum dubium dicitur quod corruptio potest esse ab extrinse co, aere scilicet, igne / vel huiuscemodi sensim, ita vt panis successiue corrumperetur si hic esset. & eode modo sieut panis desineret esse, desinunt illae species esse sacramentum: & per simile instans: & sic cor pus Christi, nec est maior difficultas in vno quam in alio. & tunc deus creat in illo instanti nouam materiam & formam: sicut agens concurrit ad introductionem animae. Primum igitur instans non esse corporis Christi sub hostia est primum instans substantiae genitae de non uo: siue substantia genita sit vermis / siue ignis / vel aliud huiusmodi secundum exigentiam causae corrum ptiuae specierum. De minimo sensibili vel maximo non sensibili dicas consequenter, vt in philosophia intelligis.
⁋ Ad secundam dubitationem dicitur quod accidentia possunt alterare hominem vel virum ali quem inebriando per species prope se multiplicatas, quemadmodum ingrediens cellam vinariam ple nam vino forti potissimum nouo: habebit tandem caput perturbatum, potissimum si fuerit ad temulen tiam dispositus. & hoc vult glo. primae ad Corin thios. xi. super illo verbo. Alius qui dem esurit: alius autem ebrius est. Accidentia tamen nullo modo pos sunt hominem nutrire vel augere. Nam ad nutritio nem hominis & augmentationem requiritur quod substam tia de nouo suscipiatur in nutrito & augmetato. sed cum accidentia Eucharistiae suscipiuntur in stomacho: & panis alteraretur si illic esset: in illo instanti quo cor rumperetur panis vel vinum si illic esset: produceretur no ua substantia, similis illi quae in corruptione panis & vini sequeretur. & ex illa substantia nimirum homo nutriretur vel augeretur. talis tamen manet ieiunus ieiunio naturae: cum nullum cibum per os assumpse rit. Ex quo sequitur quod aliquis potest tota vita sua viuere nullum cibum sumendo alium ab hostiis con secratis. patet: cum species sunt in stomacho alteratae: sub illis desinit esse corpus Christi: & producitur talis substantia qualis producitur post alteratum pa nem comestum, quae potest converti in substantiam aliti. Secundo sequitur: quod licet Eucharistia neminem nutriat, tamen sumens Eucharistiam nutritur. prior pars patet ex dictis: quia nulla substantia ex accidente nu tritur. Secunda pars patet. Nam sumpta Eucharistia & speciebus sic alteratis: vt si panis & vinum illic essent, corrumperentur: generatur noua substantia: quae succedit pani & vino. sed illa substantia nutriet realiter. igitur, quemadmodum si deus ordinaret quod aliquis nunqui comederet nisi accidentia, & accidentibus in ore sumptis & in stomachum traiectis, ipsa in subi stantiam nutritiuam mutaret. Tertio sequitur inerudi te Thomam Argentinensem dicere quod accidentia ho minem nutriunt supernaturaliter.
⁋ Ad tertiam dubita tionem dicitur quod necessarium est ministro aquam infundere in vinum antequam consecret. hoc est peccat si aquam non apponat. vt habetur de consecra. distin. ii. c. i. & in c. Sicut aquafluxit de latere Christi. Et vero simi le est quod Christus & apostoli in coena quando primo con secrauit, vinum aqua diluerunt. tum quod societas Chri sti erat sobtia. tum quod vina regionu calidarum sunt caeteris fortiora. modo ludaea est in quarto climate magis meridionalis quam Hesperia orientalis vel occi dentalis. Reuera tamen est consecratio sine aqua: sed non tenetur illud memoriale Christi. Et si vinum est maioris actiuitatis quam aqua resistentiae ad corrum pendam aquam ante consecrationem: sic realiter est vi num: sed debilius quam sine mixtione aquae. si vero non poterit vinum aquam in se conuertere ante consecrationem: aqua non transubstantiatur: & sumens species cum aqua frangit ieiunium naturae: sed non peccat, quia est ei ignorantia inuincibilis. Propter ea debet sacerdos parum aquae in vinum immittere. quantumlibet euim parum sufficit. & quanto vinum est debilius: tanto minus aquae est imponendum potest enim verum vinum esse ita euaporatum vt dolium plenum vino vno cochleari aquae destruatur quod patet sensim imponendo cochlearia aquae in vi- num. vel enim vnquam destruetur vinum, vel nunquam. secun dum non est dicendum. si primum: simus prope tempus in quo si conchlear plenum aqua imponatur: destrue tur: quod est probandum. Et debet vinu cum aqua misceri a principio sacrificii: quia vinum aquam in se convertit in magno tempore: no autem sic in breui tempore. Si vero fiat mixtio aquae post consecrantionem: aqua lla nunquam consecratur. & licet species vini destruant accidentia aquae: & concurrant ad corruptionem formae substantialis aquae, & ad introductionem formae vini: illud tamen manebit vinum purum: nec totum erit sacrum. Secus est de mixtione aquae benedictae cum non benedicta quae simul miscentur, aqua autem vel vinum non miscetur cum sanguine Christi: sed solum cum speciebus vini. nam sanguis Christi in calice est solum in venis Christi: & in eius corpore, nec aqua imposita cum speciebus plus coniungetur sanguini Christi quam si aqua caderet super corpus hominis: quae propterea non iung tur sanguini eius. Qn autem est immediata mixtio sacri cum non sacro vt in aqua benedicta: sacrum immediate iungitur non sacro: & totum constituitur sacrum: quia sacrum tanquam dignius non sacrum ad se trahit. Vinum etiam vel aquam potes sic immiscere cum speciebus vini, vt sit mixtio mutua: sed sanguis Christi manebit sub speciebus vini, sub quibus erat consecratus: & nul lo modo in vino vel in alio liquore infuso. potes tamen partiri species vini in impartibilia: & tunc non maneret sanguis Christi sub illis speciebus.
On this page