Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam⁋ Distinctionis Vigesimae primae Quaestio Prima. N hac distinctione vigesima rima quaeram tria. Primo. an aliqua peccata dimittanur post hanc viam. Secundo de sigillo secreti. Ter io de sigillo con fessionis. Quaero t aque primo. An aliqua peccata di mittantur post hanc vitam.
⁋ Pro quaestionis solutione ponam duas conclusiones. Prior est. decedenti cum solis venialibus sine mortali dimittuntur peccata post hanc vitam.
⁋ Secunda conclusio. decedenti cum mortali & venialiveniale dimitti sine mortali est rationabilius oppo sito: licet oppositum possit defendi: immo ab vno conterraneorum nostrorum theologo profundissimo / Ri cardo de sancto Victore defenditur in quodam libello super hoc confecto ex industria: quem Alexander / bea tus Thomas / & doctores in hoc fere sequuntur. sed alterius conterranei scilicet doctoris subtilis senten tia plus in hac parte placet. vtramque tamen probabilem: quia ita reor esse) tenebimus. Prior conclusio probatur: quia talis in gratia decedit: ergo interdum habebit gloriam: sed non antequam punietur pro peccatis suis: vel aliquis satisfaciat pro eo: vel dentur ei indulgentiae. secludo duo vltima: & volo quod non applicentur. quod non antequam punietur: patet. nam primae ad Corinth. iii. per foenum / lignum / & stipulam intelligit Apostolus punitionem peccatorum venialium. & quia aliqua sunt maiora / aliqua minora: dicit foe num / lignum / & stipulam. hoc docet Augustini. xxi. de ciuitate dei. & de vera & falsa poenitentia. sed si quis decedat in gratia: saluabitur, constat autem quod non simul habebit poenam & gloriam: nec poenam post gloriam: ergo prius vapulabit per ignem purga torii. Nec iuuat dicere quod in mortis tolerantia veniale quodlibet consumitur: quia licet homo sit me mor in extremis de veniali scito tali / & ipsum non detestatus fuerit: non videtur mortaliter peccare: quia sicut consensus in veniale est venialis: ita non videtur detestatio eius occurrentis sub poena pec cati mortalis requiri. & dato quod taliter negligentem in extremis dicas mortaliter peccare / quod non admit to: non euadis difficultatem de illo qui est in solis ve nialibus: & dormiens occiditur: vel in amentiam perpetuam cadit. nam iste non manebit perpetuo in purgatorio ratione peccatorum venialium: nec bea tificabitur cum culpa vel culpis venialibus: ergo aliquando culpae illae veniales omnes post hanc vitam remittentur.
⁋ Dico ergo quod veniale potest deleri post hanc vitam. Sed de modo quo deletur varius est modus respondendi tam apud doctorem sanctum quam seraphicum: quorum nullus placet. Doctor subtilis in hac distinctione recitat tres modos & in nullo stat fixus. Primus est. idem est peccatum veniale deleri & poenam pati debitam illi, quem mo dum auctoritate sanctorum impugnat. vel vt diciti per merita in vita habita reseruata in diuina acceptatione. Postea subiungit. si neuter modus placet, quaeratur alius: quem difficile est inuenire. nam ipsum deleri per bonum motum: non est doctrinae Theologicae conforme. tamen doctor sanctus hunc tertium modum asserit. Sed dico quod conterraneus com sequenter ad suam sententiam debuit imitari primum modum. & illum ego amplector: quia multo probabi lius est apud me quod veniale remittitur in infemo. Dico ergo veniale deleri in purgatorio vel in infer no, non esse aliud quam poenam pati veniali debitam. Ex quo sequitur quod aliquis decedit cum culpa & debi to poenae, qui no diutius erit in purgatorio / quam dece dens sine culpa debitor solum poenae. quod patet si sortes decedat cum veniali foeno / qui est debitor paruae poenae: & plato cum debito magno poe nae. Ex isto ferme sequitur quod veniale iunctum mor tali solum punietur temporaliter ratione venialis.
⁋ Et sic secunda conclusio probabiliter ex priore sequitur quo ad partem priorem. Nam veniali se cundum legem de per se debetur solum poena tem poraria. ergo propter coniunctionem eius cum mortali non debetur ei maior poena. Insuper. virtute clauium deus magis malo remittit maiorem partem poenae quam minus malo, vt supra ostensum est. & hoc est quia maiore misericordia eget: ergo saltem non decet suam clementiam punire veniale vltra poenam ei debitam solum & seorsum, nec ex assumpto praetendo quod veniale minus punietur iunctum mortali qui sine mortali: sed aequaliter. Secunda autem pars probabitur respondendo ad oppositum. Vlterius sequi tur quod alicui dimittitur culpa. cui non augetur gratia, nec gloria, quod patet de punito in purgatorio haben te gratiam: similiter in infemo de peccato veniali. saltem culpa dimittitur. Sed dubitando pones aliquem decedere stipatum multitudine solorum venialium circa diem iudicii. Dico quod deus potest illum tantum punire vna hora quantum alius punitur vno anno: immo septem annis, per intensionem poenae. ad cipe scalam intelligentiae per hemicraneum vel colicam passionem, & lentam febrem.
⁋ Contra priorem conclusionem & eius probatione quae stat in hoc quod nemo manet perpetuo in poena ratione venialium, argumentor sic. Ponamus deum prohibere Sorti continuare a actum per quancumque partem proportionalem vnius horae sub poena horae vel diei: ipse decedens cum gratia punie tur aeternaliter probatur. in infinitis venialibus decessit: & pro quolibet punietur vna hora: ergo infinitis horis punietur: quae reddunt tantum tempus quantum infiniti anni. Eodem modo prohibeat sorti deus vel abbas / trahere digitum vltra primam partem proportionalem huius pedalitatis sub poena diurna: vltra secundam / sub simili poena: & sic de qualibet parte proportionali: trahat sortes digitum scienter ab vno extremo in aliud. Dicis. casus est irrationabilis: cum non possit cognoscere illas exiles partes proportionales temporis vel albedinis: & per cosequens non potest cognoscere quando peccat distincte & nouo pecca to. Contra hoc arguo. quis peccat instantanee, & tamen non cognoscit instans: & sic potest peccare in quali bet parte proportionali / licet eam non cognoscat: ergo notitia partis non requiritur ad peccatum. sicut multi peccant peccato omissionis: & nesciunt quae res sit Quicquid sit: casus est praeter legem. de potentia tamen deabsoluta casus est possibilis, quod quis decedat in infi nitis venialibus habendo cuiussibet partis proportionalis notitiam distinctam. & vel creaturae creabili vel homini qui nunc est, potest id imputare sicut ori ginale imputat: sed hic homo potest cauere ne delin quat. sicut Adam poterat non peccare dum iustitiam originalem habuit. Peccatum autem in maiore parte continuatum est peius quam in minore. & sic inaequali ter puniendum est a deo secundum legem. De potentia vero absoluta potest deus hominem punire aeternaliter pro solis venialibus. sed de lege loquimur Secundo dicatur ad hoc sicut diceretur de omitten te diligere deum per vnam totam horam, qui in nulla parte illius horae deum diligit. In. xvii. dist. primi, & alibi ad similia respondimus. De abbate loqui non oportet: quia non teneor eo praecipiente ad omnia licita: siue enim faciam siue non, nullo modo pecco. vt videbitur postea distin. xxxviii. huius.
⁋ Contra secundam con clusionem arguitur. In infemo nulla est redemptiovt ait Iob. Forte dicis & bene. nullus qui est in in ferno / liberatur ab eo & de faucibus eius: bene ta men est redemptio quo ad peccatum veniale: vel quo ad mille venialia: quia homo debet solum pro eis solutionem poenae.
⁋ Alia positio contradictoria secun dae conclusioni tenet: quod veniale non dimittitur in infer no si iungatur cum mortali: & hoc est de per accidens propter coniunctionem alterius: de per se enim debetu ei poena finita. Sed contra hoc dices. si quis decedat cum originali & veniali: is punietur in inferno pro aliquo tempore: & tandem ab infemo liberabi tur: & ibit ad limbum puerorum. Quia punietur pro tempo re in infemo, probatur: quia non punietur illo tempore in pur gatorio: nam purgatorii erit finis, nec punietur in limbo: quia illic solum punientur paruuli poena damni. Respondetur. quicquid sit de liberatione eius a tali situ semper manebit damnatus poena damni vbicumque enim quis post hanc vitam punitur: ibi est eius infernus vel purgatorium. concedo tamen quod de loco in locum variabitur: & minus in fine punietur quam ab initio puniebatur. Et quia beatus Thomas negat casum: amplius deducitur in secundo possibilis: & ad ipsum respondetur.
⁋ Contra hanc positionem arguo. dece dat Sortes in veniali & mortali. vel illud veniale delebitur in alio mundo, vel non. si primum, habetur propositum. Si non deleatur: sortes habens originale & veniale punietur de per se poena sensus aeternaliter pro veniali: contra hanc opinionem. immo Sortes non punietur pro originali poena sensus. vt communi ter tenent omnes. Et cu puniatur poena sensus aeterna liter: oportet dicere quod veniale per se sit causa illius.
⁋ Respondetur dupliciter. Primo negando casum in quo quis decedit cum solo originali & veniali, se cundum beatum Thomam / & doctorem seraphicum. & can est secundum eos quia non potest ante annos discretionis aliquis venialiter peccare: & si omittat tunc baptizari, & non sit baptizatus: culpabiliter mortaliter omittit. quare non datur casus secundum eos. Sed quia illud falsum existimo, ideo aliter respondeo: admisso casu consequenter concedo quod talis punietur aeternaliter pro venia li poena sensus / poena quidem satis miti quo ad inten sionem / quia pro solo veniali. & illa poena sensus est sola causa perpetuitatis illius poenae sensus: sed non est per se causa illius. Voco illud causam per se quid est causa omni alio secluso: modo semoto originali si iste decederet in solo veniali, non puniretur aeternaliter pro illo. Originale enim est causa perpetuitatis poenae: ve niale autem causa poenae sensus immediata. & sic nec veniale est per se causa perpetuitatis: nec originale causa per se poenae sensus: sed illorum peccatorum vnio / est causa talis poenae: licet illa vnio non sit aliud ab illis peccatis vnitis.
⁋ Secundo arguitur contra eandem positionem. decedat sortes cum a. mortali & b veniali: & plato cum c. mortali aequali a. vel sortes punietur intensius quam plato aeternaliter: vel aeque intense. Si secundum / non punietur aeternaliter pro venia li. si primum / signetur: & sit illa tristitia vnus gradus vel medius gradus. si ergo sortes punietur aeterna liter acerbius quam plato: stat quod Cicero faciat mortale aequale a. & adhuc aliud mortale pro quo punietur vnico gradu: quo facto Cicero solum aeque intense punietur cum sorte & aequaliter quo ad durationem, quod est inconveniens.
⁋ Ad secundum admisso casu dico quod sortes punietur aeternaliter intensius quam plato: & aequa liter quo ad durationem. & concedo quod sortes aequaliter punietur cum Cicerone in duratione & in intensione graduali: sed non in ratione offensae diuinae. Illae enim poenae sunt improportionabiles: quemadmodum punctu & linea. de hoc inferius in materia poenarum dist. xlvi.
⁋ Tertio. pono Sortem qui decedit solum cum tribus venialibus, & Platonem decedentem cum vno mortali & duobus venialibus aequalibus Sortis. Arguitur sic. deus plus punit Platonem pro suis ve nialibus duobus quam Sortem pro suis: immo sequitur quod deus plus punit illum qui decedit cum vnico veniali & mortali, pro illo veniali / quam vnum alium qui dece dit cum mille venialibus, quod negandum videtur a mise ricordia diuina.
⁋ Ad tertium respondetur conceden do quod deus plus punit Platonem pro suis duobus ve nialibus quam Sorte. sed de per accidens illa peccata sunt inaequalia: quia Platonis peccata communiunguntur mortali. Et conceditur haec conclusio quod deus plus punit aliquem pro vnico veniali iuncto mortali vel originali qui pro quibuscumque finitis venialibus, non ne vides quod malus denarius vel non bonus in societate bonorum a mercatore suscipitur: & coniunctus malis cum aliis reiicitur? sic est in proposito.
⁋ Epilo gando, diximus quo modo aliquis decedit cum solo veniali vel venialibus: & temporatie pro illis punitur: & quod culpa venialis post hanc vitam dimittitur in pur gatorio. ad venialis enim deletionem sufficit poenam pati, quam vltor illius infligit. & cum poena venialis seorsum sit temporaria, si coniungatur originali vel mortali: verosimilius est quod deus illam culpam solum temporarie punit in infemo: & non acerbius qui similem seorsum in purgatorio: licet oppositum possit defendi propter hominis ingratitudinem in mortali deceden tis. & sic de per accidens venialis culpa aeternaliter punitur. Et licet existens in purgatorio possit habere causas venialium expiatiuas: vt in hoc mundo. puta contritionem vel detestationem eorum sde nominibus non refert) vel referre actus in deletionem illorum peccatorum: vel alios actus charitatis habere: tamen cum non sint in via: vero simile est quod non accelerant ad gloriam: nec possunt se iuuare ad hoc illi spi ritus beati in spe: licet nos iuuare possimus. oportet enim patiantur poenam a deo statutam: nisi a viatoribus iuuentur. & qiuis ponantur se posse iuuare vt liberentur a purgatorio: de existentibus in inferno hoc dicere nequimus. & cum teneam venialia illic remitti: oportet quod hoc fiat per tolerantiam poenae. oconis enim schola non admittit quod aliquos actus bonos moraliter eliciant. ergo eodem mo dico esse in purgatorio & in infemo. Praeterea diximus quod possibile est quempiam decedere cum originali & solo ve niali: quia cum primum venit ad annos discretionis non tenetur statim sub poena peccati suscipere baptismum: & interea pot mentiri iocose & protinus mori: cui veniale remittetur, & de purgatorio ad limbum puerorum transferetur. tenendo autem oppositum semper punietur poena sensus. Petrus Paludanus in. xvi. distinctione huius. qui. i. dicit quod veniale ab priginali abolebitur: non autem a mortali. ratio eius est quia habens veniale cum originali potest habere bo num actum: non autem habens mortale cum veniali. hoc non placet. Nam consequenter ad positionem quam imitaturi non est improbabile quin existens in infemo possit habere actum moraliter bonum. Etiam bonus actus vt opinor, in alio saeculo non tollit veniale. fateor tamen dictum eius non carere probabilitate. Concludendo dico ne te moueat quod displicentia quantumlibet remis sa tollit culpam mortalem: & non totam poenam venialibus debitam: quia tollens maius non semper tollit minus. Nam contritio vt vnum tollit totam culpam / & aeternam poe nam: & tamen similis contritio non tollit poenam temporalem totam sequentem. poena enim & culpa sunt alterius ra tionis. sic in proposito.
On this page