Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 20
Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Vigesima. lgesimo quaeritur de dote subtilitatis: Vtrum cor pora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem sub tilitatis se mutuo penetra: re. In primis vocabula non & nulla quaestionis / paucis expla nabimus: deinde ad quaestionem more consueto con clusiue responsuri. Naturale in proposito non distin guitur contra liberum: sed contra supernaturale: ita vi illud naturaliter dicatur posse fieri, quod secundum legen institutam in qua sumus cum influentia dei gna li a creatura fieri potest. Subtile autem dicitur a virtute pe netrandi: vt dicit philosophus. ii. de Gneationae. Res autem est subtilis ac penetratiua multifariam. aut pro pter acutiem in extremo vt sentis, acus. aut propter materiae paucitatem: vt aer, ignis. aut propter actiuitatem rei. & sic vinum est magis pene tratiuum quae simplex aqua quantumcumque tenuis & bona, quod expeori mento deprehendimus. nam aqua modica vino admixta magis refrigerat sanum quam si pura bibatur: quia vi num facit eam ad loca corporis penetrare ad quae per se penetrare non posset. Sed nullo istorum mo dorum capimus subtile in proposito. Non primo modo: quia corpora in debita quatitate & figura resurgent, nec secundo modo. nam is fuit error Eucii. de quo refert Gregorius. xiiii. Moralium dicens Non sicut Eucius Constantinopolitanae vrbis episco pus scripsit: corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile: ventis aereque subtilius. Nec tertio modo: quia nulla est actiuitas naturalis quae vnum corpus faciat cum alio. vt in conclust onibus euestigio dicemus.
⁋ His pauculis praelibatis pono con clusiones: quarum Prima est. Duo corpora non possunt se penetrare naturaliter. Quae probatur. iiii. Phy sicorum. nam si duo corpora possent esse in eodem loco, tria possent: &. iiii. & sic sine statu. consequen tia haec conditionalis vals: quia eadem est ratio de duo bus & quibuscumque aliis. Secundo probatur eadem conclusio: quia experimento deprehenditur, si a. corpus in locob corporis locare volueris: necesse est b corpus cedere & ita clauum clauo retundimus.
⁋ Secunda conclusio Duo corporapossunt esse in eodem loco proprio: hoc est in loco adaequato probatur. ita factum est: ergo ita fieri potest. consequentia tenet a minus amplo ad magis amplum. & antecedens patet: quia Christus surrexit de monumento clauso, vt canit ecclesia. & intrauit ad discipulos ianuis clausis, vt euangelista testatur. figmentum autem est dicere quod per rimas vel fenestras in trauerit. quia si sic: euangelistae non recitassent illud tanquam miraculum. nam hac via intrare est impotentium. Praeterea Christus ascendit ad supos & ad de xteram patris per caelos: qui tamen non sunt diuisi. De eis enim dicitur Iob. xxxvii. Qui solidissimi quasi aere fusi sunt. Nec cedit caelum corpori sicut aqua pisci vel aer aui. secundo de caelo, nec in caelo est vacuum in quo erunt beatorum corpora post diem iudicii.
⁋ Tertia conclusio. omnia corpora beatorum post dien iudicii habebunt dotem subtilitatis. probatur. corpora beatorum possunt esse cum aliis corporibus post diem iudicii: & hoc non fit nisi per dotem subtilitatis. gitur. minor est nota apud omnem theologum. Maior probatur: quia sunt cum aliquibus corporibus: ex con clusione praecedente: & idem est iudicium in omnibus Rursus superius ostendimus beatum posse suum corpus mutare in instanti: & hoc non per diuisionem corporum. quia si sic fieret, esset resistentia: & non mutaretur in instanti. licet ad hanc rationem quis dicere posset quod hanc resistentiam potentia dei exuperabit.
⁋ Contra primam conclusionem ar guitur. Duo conceptus animi sunt simul in anima: ergo duo corpora possunt esse simul. Ances patet quia aliquis potest simul hare duas notitias quaerum vna sit aibedinis: & altera nigredinis. simiter notitiam directam a ibedinis, & notitiam reflexam illius: quae non identifica tur: alioquin eadem erit notitia distincta & intuiti ua sui, & se generabit, quod est impossibile iuxta beatum Augustinus i de trinitate cap. i. Respondetur conceden do antecedens vt ratio conuincit / & negando consequentiam.
⁋ Secundo arguitur. Lumen & aer sunt simul: & siliter species visibiles: & tamen sunt corpora: quia nullum accidens spirituale habent subiectum pure corporeum. Respondetur concedendo maiorem, & distinguendo minorem. Nam corpus capitur multifariam. vno modo pro omni extenso a causalitate qualitatum primarum im muni. de talibus autem corporibus non est inconue niens quod sint simul penetratiue: immo non patet esse sine corporibus substantialibus tanquam suis subiectis & hoc secundum omnem positionem. Etiam tenendo quod quantitas est res quanta: corpora de praedicamento quantitatis possunt esse simul. vt patet de albedine, dulcedine, humiditate, & caliditate in lacte: de materia & forma lactis, non autem corpora de praedicamento substantiae: quia corpus in praedica mento substantiae est res composita ex materia & forma. & talia non posse esse simul exprientia cogno scimus. ratio autem probabilis ducit nos in oppositu de aliis. Si vero teneatur quantitas distingui a re quanta: ista praenominata non sunt corpora de praedicamento quantitatis: cum non sint quantitates: sed ab eadem quantitate extendantur. Contra hoc arguitur te nendo opinionem communiorem apud nominales, quam quantitas est res quanta. hae partes se penetrant, de monstrando materiam & formam: & hae partes sunt pars superior & pars inferior: demonstrando brunellum. ergo pars inferior & pars superior se penetrant. com sequentia patet cum maiore. solum restat scrupulus in minore: qui sic euacuatur. hoc totum est materia & for ma in sensu composito: & hoc totum est pars superior & inferior / ex dictis in distinctione. xliii. igitur. Raspon detur concedendo quod pars superior & pars inferior sunt penetratiue simul: sed haec pars / demonstrando partem inferiorem / non est penetratiue cum illa / demonstran do partem superiorem. Potest tamen esse difficultas ex parte relatiui reciptoci de hac, pars superior & pars inferior se penetrant.
⁋ Tertio arguitur. Vinum & panis se penaetrant: vt cum panis diu manet in vino Forte dicis. vinum includitur in potis panis: & aer excluditur: & sic vinum & panis non sunt in eodem loco proprio. Obiicio. quaelibet pars panis extracta e vino minutatim fracta est rubra: ergo cum qualibet parte est vinum: quia rubedo non migrat de vino in panem. Respondetur negando quod quaelibet perest rubra. nam multae partes extractae apparent albae intrinsecus. & licet ita esset vt argumentum imaginatur: nihil concluderet: quia humiditas vini suc cessu temporis humectat panem: nouum humorem & tubedinem producendo per commixtionem quaelitatum pri marum.
⁋ Quarto arguitur. Ferrum & ignis in ferro ignito simul manent: & tamen vtrumque illorum est corpus de praedicamento substantiae: ergo conclusio falsa. consequentia clara est cum minore. Probatur maior. primo, ferrum tantum calefacit quantum ignis: vt patet tenendo ferrum candens in altera manu, & ignem in altera. & nihil tantum calefacit quantum ignis nisi verus ignis. igitur. Praeterea illud fertum calidissimum stuppa applicatam incendit. sed ferrum per suam formam non producit ignem: ergo illic est verus ignis
⁋ Respondetur negando maiorem. & ad primam probationem experientiae innitentem quod ferrum tantum calefacit hoc concedo, sed nego quod nihil non ignis tantum calefacit quantum hic paruus ignis, licet ignis sit intensiue calidior ferro. Nam penes aliud & aliud attenditur intensio formae: & potentia siue actiuitas eius dem. licet idem in re sit potentia formae & eius intensio. Intensio enim formae attenditur penes hoc quod est habere plures determinatos gradus formae pene tratiue simul: & remissio penes hoc quod est habere pauciores gradus penetratiue. & cum sola forma sit actiua actione reali: semper vbi plus est de forma sufficienter applicata passo: fortior erit actio: & per consequens maior potentia. Dixi (applicata pas so) quia si esset plus de forma extensiue in vno sub iecto: ita vt vna pars solum illius formae posset attingere passum: non oporteret esse maiorem actio nem: quia passum non esset infra sphaeram actiuitatis illius totius formae. modo palam est quod contingit dare duo passa aequaliter intensiue disposi a seu qualificata: quorum vnum plus habeat de forma quam aliud. vt duo corpora ferro vel igni aequa liter intensiue calida: quorum vnum est duplum extensiue ad aliud. Et propterea stat bene quod sint duo corpora a. & b. quorum alterumsciliet a. erit infinite inten siue calidum: & b. solum vt quatuor: & tamen erunt aequa lis potentiae. hoc patet capiedo a. & b. pedalia: quo rum vtrumque erit vniformiter calidum vt quatuor: ponatur ad imaginationem / vel de potentia dei / calor secundae partis proportionalis a. corporis extensiue cum toto a. & sic de tertia parte proportionali: & qualibet sequente. Hoc casu possibili admisso a. erit infini te calidum. vel si in hoc haesitaueris quod calor secundae partis proportionalis non posset extendi per totum cum intensione graduali vt quatuor: ponatur quaelibet pars caloris cum alia: vt putatur de corpore Christi in eucharistia iuxta vnam positionem: quod illa corpora sint aequalis potentiae in fine: quia aec liter habent de forma. Ex istis habetur solutio ad argumentum, non esse mirandum quod ferrum candens vigorosius calefaciat quam pars ignis: cum plus habeat de forma ob densitatem materiae ferri. Nec illa maior actiuitas in calefaciendo vel in manum laedeudo arguit intensiorem formam. quod patet alium de. nam capiatur frustum picis vel cerae rarae calefactae parum manum ealefacit: si vero condensetur, vel plus de materia calida applicetur: magis calefacit ob maiorem formam tuae manui applicatam. Notum est au tem quod cera calida rata statim condensata non intendi tur: quia calor manet in eodem subiecto in quo priu erat.
⁋ Ad aliud vbi dicis quod ferrum ignitum incendit stuppa. hoc est verum ratione ignis in poris ferri in clusi: sed si nullus ignis includeretur in illis poris: ostendere nequires quod ferrum candens stuppam incenderet Adhuc autem illo ostenso non habebis propositum quia dicetur quod calor est partiale principium productiuum ignis, vel forma ferri: sicut in confricatione ferri cum lapide duro: vel ignis producti a radiis solaribusa speculo concauo reflexis, quod est huic negocio im pertinens. De difficultate tamen in se, non nihil dixim in. xii. dist. huius.
⁋ Quinto arguitur. Signetur gra ue simplex in vacuo: ipsum cadit in instati in quo pars superior & inferior erunt in eodem loco ima ginario: ergo penetratio corporum naturaliter est possibilis. Corporum enim penetratio non requirit locum verum. vt si duo corpora se penetrarent extra vniuersum. Respondetur primo negando quod illic esset pe netratio: quia ad penetrationem non sufficit partes esse simul in illa mutatione subita, nisi id permanem ter fieret. Secundo conceditur quod illic est vera penetratio corporum & naturaliter / praesupposito tamen miraculo Nos autem in conclusione itelligimus nullo miraculo puio.
⁋ Sexto arguitur. Capio ceram bipedalem raran quam condenso ad pedalitatem. lam sic. a. & b. bipedalita tes sunt in loco proprio inquo fuit a. prius. quia pono quod b. pedalitas reducatur ad a. & locu eius subintroeat. Non potes dicere quod illic erat aer inclusus & ex pulsus in condensatione: sicut in condensatione lanae: quia secludo poros includentes externum in ce ra. Fortasse dicis quod in rarefactione acquiritur nous quantitas ex qua cum praecedente & remanente fit quan titas maior: & in condensatione aliqua pars illius corrumpitur, & sic argumentum non habet iocum: quod supa ponit condensationem fieri propter partium materialem appropinquationem. Contra hoc arguitur. si te neatur quantitas esse res quanta: nihil falsi supi ponit argumentum. & si teneatur oppositum: fractio data non sufficit: quia secundum eam quantitas esset intensibilis & remissibilis contra philosophum in Praedica mentis dicentem quod quantitas non suscipit magis neque minus. Nec valet dicere, quod semper acquiri noua quantitas in rarefactione quae denominat totum magis extensum: ita vt non stet idem ad cidens denominare subiectum aliquantum, & post ea maius & deinde minus: & quod in condensatione tota illa quantitas corrumpitur. quia si sic, in rarefactione semper erit noua quantitas: ita vt nu la mancat per se vel aliquid eius per duo instantia &sic non crit mutatio successiua.
⁋ Dico ergo ad argumentum, quaecumque positio teneatur de quantitate: quod condensatio est solum propter partium mediatarum appropiquationem. nam partes remotae in quanto / in condensatione fiunt propinquiores. opposito modo in rarefactione. Ad for mam autem argumenti nego quod dimidietas bet in grediatur locum proprium dimidietatis a. sed par tes b appropiquat plus centro a, quam antea: & partes intermedias condensant: hoc est faciunt eas magis appropi uam re centro a. & hoc si condensatio fiat versus centrum a.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Si penetratio corporum est possibilis cum eadem sit ratio in omnibus corporibus, sequi tur quod deus posset facere duas dimidietates vni corporis seinuicem penetrare. sed hoc consequens est falsum. quod sic declaro: ostendendo quod ipsum antecedit ad hoc impossibile: scile quantum eris non quantum: & pari ratione vlterius inferam quod intensum erit non intensum. Sed probo haec in medium proposita. capta cera bipedali de qua habita est mentio in argumento praecedente: deus potest duas dimidietates eius scilicet a. & b. ponere penetratiue simul: & pari ratione poterit de us ponere partes remanentes ad subduplum sci licet ad locum semipedalem / ita vt non sit exten sio nisi semipedalis. Et vt clare loquar: pono quod in prima parte proportionali horae deus ponat duas dimidietates siue pedalitates cerae datae pener tratiue simul: iam solum locum pedalem occupabunt. pono quod in secunda parte proportionali horae deus capiat a. & b. quae occupabunt locum pedalem penetratiue simul: iam erit subdupla ex tensio & semipedalis. Procedat ita deus per omnes partes proportionales vnius horae semper ad subduplum: ita vt extensio partis proportio nalis sequentis sit subdupla ad partem propo tionalem praecedentem: & consetuentur partes eaedem in instanti terminante illam horam: iam nulla erit extensio partium. Quod patet: quia in infinitum parua erat aliqua extensio ir aliqua parte proportionali huius horae. & minor est extensio in hoc instanti quam erat in aliqua parte proportionali horae praeteritae: ergo iam nulla est extensio. si non sequatur: dato opposito consequentis, nunc erit aliqua extensio: ergo non in infinitum erat parua extensio an te hoc instans.
⁋ Respondetur. hoc argumentum repit sensim, ex conuenientibus inconue: niens maius inferendo. in primis aliqua sunt apud me indubitata: scilicet quod possit esse penetratio cor porum diuersorum siue de praedicamento sub stantiae siue quantitatis: & idem puto de partibus eiusdem corporis. Ad nodum itaque argumenti concedo quod deus possit hoc facere per omnes pares proportionales vnius horae. haec teneo indubitata. Sed in vlteriore illatione an corpus manebit inextensum: non est lucidum, non sequitur quod erit non quantum in instanti terminante horam. potest enim deus destruere partes illas in illo instanti: & tunc licet non fuerint quantum extensiue: falsum erit dicere quod erunt non quantum extensiue: quia si sunt non quantu extensiue, sunt. potest etiam deus in illo instanti reducere partes ad aliquam quantitatem extensiue prout voluerit: sed non poterit tenere eas non extensas. Declaro hoc per simile. si in prima parte proportionali vnius horae deus diuideret continuum in duas dimidietates: & in secunda parte proportionali illas partiretur in quartas & in tertia parte proportionali has quatuor partes diuideret in octo octauas: & sic per omnes partes proportio nales vnius horae geometrice continuo diminuem do: in instanti terminante horam istae partes vel non sunt: vel si sint erunt quantae: & sic non minores quam erant in aliqua partium proportionalium, non stes in suppositione determinata spartium proportionalium) sed mentem meam capito: vel continuum ex imprtibilibus erit conflatum. Tertium membrum non est improbabile. vnde in secundo alterius lectu rae in vico straminis iunior tenui, continuum probabiliter esse compositum ex punctis. Ecce ergo quomodo vrgemur in huius disiunctiuae assertionem. Quia autem quam tum potest reduci ad non quantum intelligo de quantitate extemsiua, non enim est possibile quod ex quanto fiat non discretum. vel non est possibile deo conseruare illas partes in instanti terminante horam, quin fuerint ali cuius certae extensionis: & per consequens nunc non sunt minores quam erant in aliqua parte proportionali horae praeteritae. Primum membrum admittendo potest consequenter concedi quod ex intenso secundum formam potest fie ri non intensum: & quod formae intensio ex non inten sis confsitur: proportionabiliter ad quantum continuum ex multis conflatum: quorum quodlibet est impartibile: licet etiam ex multis integretur: quorum quidlibet est extensum. Impresentiarum autem ne lectorem vacuum relinquam in opinionum multitudine: viam regia de continuo tenendo, nego pure continuum ex vl lo impartibili esse conflatum. & consequenter ad illud dico quod quantum non potest esse non quantum iuxta vnum membrum tactum.
⁋ Contratertiam conclusionem arguitur sic. Quantitas continua potius corpeitas substantia: vt omnis opinio reiiciatur: ex natura sua habet occupare locum, & aliud corpus ab illo loco propellere. ergo nul lum aliud corpus secum compatitur.
⁋ Respondetur distinguendo antecedens. vel per naturalem cursum naturae in hoc mundo, & in corporibus non beatis in futuro saeculo: & sic conceditur. in corporibus autem beatis negatur, nec illud miraculo ascribendum est: cum sit lex beatorum cmunis quod patet in simili. Aina beati contemplatur intuitiue deum & spiritus: non autem anima corporis corruptibilis quod ag grauat animam. anima autem damnati vt reor, non potest magis immo minus quam in hoc mundo deprehendere. Habetur ergo quod non est de ratione substantiae corporalis in communi pro quocunque statum occupare iocum: quia non pro statu patriae.
⁋ Praeterea arguitur. Corpus glo riosum non potest penetratiue se habere cum corpo re glorioso: ergo nec cum corpore non glorioso, antecede probatur: quia indecens est quod quilibet masculus cum quacumque beata penetratiue se habeat. Respondeo. illud me mouet dicere indecens esse corpus gloriosum posse penetratiue se hatie cum quolibet corpore glorio so: quamuis dici possit quod nulla in patria est impudicitia vel membrorum nudorum verecundia. superflua enim est glo riosi corporis penetratio cum glorioso. Ratio est: quia potest Linus in instanti facere circulum prope corpus gloriosum, & pergere quo voluerit ipsum no penetram do. Inanis igitur est haec penetratio. Et si dicas. sic potest cum corpore non glorioso. hoc non sufficit: cum de ne cessitate penetret caelum. & si vnum corpus non glorio sum penetret: eadem lege potest quodlibet si voluerit. Ec ce vnamrationem dicendi / quod nulli glorioso danda est lex penetratiue se habendi cum glorioso, propter haec addita. Alioquin mille gloriosi & tot quot volueris erunt simul penetratiue, quod est indecens. nam lex penetrationis corporum est lex caelitus data: & datur decenter. Secunda opinandi ratio erit haec. Beatus potest penetratiue se habere cum beato: sed beati nihil indecenter volunt. Indecens autem esset quoruncumque beatorum corporum penetratio: & nihil indecens fit in caelo. ex parte tamen dotis nulla est repugnantia secundum llam legen.
⁋ Insuper arguitur. si sit poneda talis dos sequitur quod corpora beatorum non stabunt solida super parte caeli, quod est inconueniens. Respondetur negando se quela: quia licet possint aliud corpus penetrare: pos sunt tamen stare super quodcumque aliud corpus: & cum dote agilitatis sine fatigatione stare vbi voluerint. satius autem est dicere quod beati perpetuo stent, quam sedeant vulgariter capiendo sedere. nam partes melius in corpore stando disponuntur quam eas in curuitate tenendo. Hinc studentibus consulimus, ob corporis bonam dispositionem maneant erecti. Hinc item nephreticus vel are nulas habens male se habet sedendo: & quanto decliuius / tanto peius: melius autem se habet iacendo. propterea corporis dyscrasia sedendo com tracta / in lecto iacendo, vt in meipso experior / amittitur: sed melius stando. Haec autem ratio est solum suasio quadam: cum beatorum corpora ob suas dotes nullam dyscrasiam pati possint qualitercumque situentur.
⁋ Sed ne plura argumenta aggregem: non reor hanc corporum penetrationem posse fieri vel salten fieri per aliquam qualitatem superadditam, quam multi ponunt: & quam dotem subtilitatis vocant. sed dos subti litatis deum & beatum importat: vnum in recto pro quo super ponit: & aliud in obliquo siue connotato. ita vt dos subtilitatis supponat pro gratia finali in qua quis decedit: ratione cuius deus hanc legem vniversalem corporibus btis dat vt penetratiue esse possint cum aliis corporibus Et melius est dicere pro gratia qui pro meritis: propter paruulos qui nulla vnquam merita personalia habuerunt & tamen habebunt dotem subtilitatis: non quasi gratia hoc habeat a natura sua quod possit talem penetra: tionem corporum facere: sed est arra gloriae in anima: & fundamentum penetrationis corporalis.
On this page