Quaestio 41
Quaestio 41
Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus
SEcundo quaeritur materiam emptionis & venditionis continuando, quae circumstantiae considerandae sint ad hoc vt talis contractus sit licitus. Respondetur. aliquae res vaena les habent precium determinatum per leges municipales: vt puta quod pinta ceruisiae vendatur vno denario vel tribus obolis. & sic de libra panis. In talibus facile est cognoscere iustum precium. nam legum latores habent oculum ad vtilitatem publicam & lucrum temporale huius venditoris. In aliquibus precium est incertum: vt in venditione panni propter magnam varietatem in panno: & in aliquibus mercibus raris ex remotis partibus adductis. In talibus non habendus est oculus ad bonitatem entitatiuam: alioquin catus praestaret toti tritico Siciliae vel toti thuri Sabaeorum: cum viuens prae stet non viuenti, nec oportet respicere solum ad lucrum quod consequitur emens: quia sic potio euacuatiua valeret centies mille libras quod liberet patientem.
⁋ Sed ponam aliquas conclusiones. Prima est. prodest per leges municipales imponere precium in pane / ceruisia / & caeteris rebus comestibilibus & potabilibus non nimis altum: & transgresi sores punire quando transcendunt precium vendendo: vel quando non iudicatur sufficiens a iuratis examinatoribus. Haec conclusio patet. Nam legissatoris interest imponere certiores leges vbi pullulat maior error: sed sic est in rebus potabilibus & comestibilibus. igitur. vestitus enim sufficit pro anno vel duobus communi plebi: sed quolibet die comeditur / interdum bis vel ter: & sensualitas ad hoc tem dit effrenis si non cohibeatur ratione. & cum maior sit inclinatio emendi cibum & potum quanticumque vendatur quae aliam mercem: par est imponere leges certiores. Non est idem de ceruisia artificiali & vino propter varietatem vini in bonitate, nec potest imponi vna lex vniuersalis: sed quilibet relinquitur arbiter sui. in ceruisia nanque modicum est discrimen in vigore: ex aequali grano aequales capiendo mensu ras potus. Dixiiin vigore) quia interdum propter aquam assumptam ceruisia coloratur: nunc ad rua bedinem, vt in sancto Andrea & in variis locis An gliae: nunc ad alium colorem: ita vt aliqua loca principatum habeant in talibus: vt ceruisia Hadingtonae / Peblis / Cantebrigiae: siue ab vstrino igne, siue grano proueniat, non refert: modicum est discrimen in vigore. Dicebam ex aequali grano &c. vtc. s. lagena (eorum more loquendo) vaenundetur. viii. denariis cum minus hordei consumitur. vbi enim potus est fortis: plus granorum consumitur: & sic opus est maiore hordeo: & ad consumptionem hordei diminuitur triticum & fit annona carior, non enimhabentur haec grana vt in Longobardia: vbi vites & fructus in sulcis non impediunt triticum, nec fas esset vlli vendere pintam duobus denariis vbi passim venditur vno: quia sic omnes. propter intemperantiam (ad quam homines sunt propensi) ad cariorem potum aspirabunt: & potissimum mechanici: & pecunia consumentes nec domi laborantes. nam patrefamilias existente in taberna famuli minus laborant: & vno inconuenienti dato in patrefamilias: multa sequuntur in vxore, liberis, & familia. Et istud debet seruari potissimum apud septentrionales qui meridionalibus sunt propensiores ad intemperantiam: cum robustiores sint ob frigus circunstans. & sic per antiparistasin eorum calor vnitur. Nec valet dicere. diuites possunt habere potum cariorem qua pauperes: & nobiles quam ignobiles: cu non sit eadem latitudo sobrietatis his & illis in quantitate vel qualitate: ergo pro illis debet esse potus melior. quia illo dato: vt supra ostensum est, omnes ad illum currerent si esset vaenalis. habeant itaque diuites pro se potum non vaenalem non ex domo cauponis sed domi: ne sit fraus in lege municipali.
⁋ Secunda conclusio, in aliis rebus vaenalibus communibus sufficit tenere viam communem tam emendo quam vendendo. vt ego videns quomodo prudentes in foro vendunt talem tritici mensuram: tales vlnas panni: eodem modo debeo vende re. & ita de aliis rebus quae plurimum in vsum veniunt. Fodem modo in emendo: vt ego stans prope prudentes ementes pannum: video quanti emunt: & quia scio eos esse prudentes in arte: & quod non circunvenientur: emo de eodem simili precio. sed illic cauendum est ne sint consocii venditoris: & fingant se dare amplius pro re quam valeat, vt assistentes emant. Sed petis, quid dicendum sit de primo vendente in foro: vt in primo die primas collectas segetes vendente. Respondetur. loquutus sum de his quae plurimum eueniunt. sed sortes agricola habebit oculum ad annos praeteritos: paucitatem vel abundantiam frumenti: & secundum hoc potest moderari precium rationabile. Gemmas autem raras soli opulenti & non pressi penuria emunt. & licet possit in his fieri deceptio: ea rara est: nec occurrit aliqua regula. consultent seu pra cticent cum diuitibus mercatores vt poterunt. De lana caprina reipublicae parum vtili non est disceptandum.
⁋ Consideranda sunt haec quae sequuntur. quantum dedit mercator pro merce prudenter emendo: tantum vt minimum potest pro merce accipere. si enim ex stultitia sua: vel prodigalitate plus dederit quam valeat: non oportet. expensae autem quas fecit pro emptione talis mercis compensari debent. etiam in conseruatione labor est. Hinc dicit Saluator. Lucae. x. Dignus est operarius mercede sua. Et Apostoles primae ad Corinth. ix. Quis militat suis stipendiis vnquam: nulla enim est ratio quare calcifex vel pictor possit cape re precium pro arte & labore suo / & mercator non: ob ingentem sollicitudinem & pericula quae passus est per terras / per mare. Ecclesiasti. xliii. Qui nauigat mare enarrat pericula eius. omnia autem ista aestimabilia sunt pecunia. sepe enim mercator magnam pecuniae molendaret pro euitandis periculis: tam in corpore ne sub mergatur / quam in mercibus: cum tribus digitis vix ab aqua distat: nunc in altum: nunc in praecipitium fluctibus oceani vel maris mediterranei agitatus. hostes insuper & piratas timent. Quapropter vbi plus est periculi si mercator euadat / plus capere potest caeteris paribus: & si sine sua culpa magnam partem bonorum amisit vel est abductus captiuus: plus capere potest pro rebus suis. ratio in omnibus est. quia mercatores ex quaestione praecedente sunt reipublicae vtiles. Porro rex prudens vel respublica deberet dare mei catori expensas cum lucro pro sollicitudine / industria / labore / periculis: vt se & suos alere possit. sed cum nul us ei dat: potest tantum licite capere a republica & a tota multitudine cui vendit. indigentia enim huma na est naturalis mensura commutabilium. v. Ethicorum. Indigentia inquam multitudinis & non indiuidualis. quia nisi sic: pauper posset notabiliter vendere carius quam diues: quod non oportet. indigentia enim rerum est non solum quo ad naturam sed etiam quo ad statum.
⁋ Ex isto sequuntur propositiones. Prima. tempore veris & autumni sortes ingrediens mare plus lucri capere potest quae nauigans in aestate caeteris paribus. sicut enim dicit Aristo. iii. Meteororum, tunc fiut maiores venti. Dixi caeteris paribus. nam stati tunc ducuntur vento ad portum si ventus sit propitius: & hostes vix se discrimini maris audent exponere. sed in aestate plurimum morantur: & sic caetera sunt imparia. Secundo sequitur quod nauigans a Depa ad Vlixbonam vel Londinum plus lucri cape potest quam petens Mediolanum vel Trecas caeteris paribus. patet: quia plus periculi est & anxietatis. Tertio sequitur quod prudens mercator plus lucri capere otest quam imprudens probatur: quia si vterque deberet habere stipendia a republica: plus daretur prudenti negociatori quam imprudenti: & cum nemo ei det: capit ipsemet. Quarto sequitur quod mercator cui fortuna arridet & cuius bona prospere ad portum accedunt: minus potest capere quam ille qui multa bona amisit. quod probo: quia aequaliter pro republica (hoc suppo no) laborarunt. prior multo plus habet quam alter: & est ditior in decuplo: aequaliter exposuerunt. suppono caetera que corollarium promouent: hoc dempto quod vnus passus est sine sua culpa naufragium bis vel ter in bonis. Quinto sequitur. licet minus negociam do homo lucretur per terram quam mare: tamen securius ucratur in terra. propterea apud nostrates maritimos prouerbialiter dicitur. osculandus est denarius in proprio acquisitus. & nimirum totiens bona proximorum perdita: & submersos vicinos vident. Sexto sequitur quod merx extrinsece melior efficitur ex hoc quod similes merces pereunt, quod patet: quia tunc est penuria eius.
⁋ Sed contra ista nouissime dicta & tonclusionem principalem de emptione in quaestio ne praecedente nonnullis instabimus rationibus. sequitur ex dictis quod cui nauis sine culpa sua est fracta & pene omnia bona consumpta: qui decies mille aueos amisit: possit capere decem scuta pro vno pileovel pro horis nostrae dominae. hoc est inconveniens. igitur. patet sequela: quia si esset conductus a rege: tenerei ex dare ei decies mille scuta: & tantum potest cape er dicta a republica: & nihil habet vendibile nisi has paucas merces: ex quibus non habebit suum. ldem est iudicium de illo qui triticum vel alias merces habet pro republica custodiendas: cuius domus est sine sua culpa exusta. Forte dicis. sit cautior in posterum lucrando: & sic perditum recuperabit. Coni tra. stat quod ex hoc naufragio iste passus sit irrecuperabile damnum.
⁋ Respondetur. si ille mercator venderet regi: apparet mihi prima fronte concedendum quod posset ab eo capere tantum quatum amisit: & vltra hoc moderatum lucrum: & per consequens posset capere ab eo decies mille scuta & vltra pro pectine eburneo vix in foro valente quatuor solioos. Qua re prima fronte) dixerim mox apparebit.
⁋ Contra hoc argumentor. sequeretur quod quilibet laborans pro vtilitate reipublicae cuius bona sine sua culpa sunt amissa, proportionabiliter posset capere a rege secundum iacturam quam facit: & sic vendendo ei vnam acum posset Plato ab eo decies mille scuta accipe re. Similiter quando aliqua magna vrbs aliquo casu inopinato sine culpa inhabitantium esset exusta: nhabitantes vendentes folium papyri regi possent capere valorem totius vrbis: & sic regi nihil re linquerent. In super si solutio esset vera quilibet posset habere actionem contra regem vt sibi suam iacturam quam pro reipublicae vtilitate perpessus est compenset: in qua rex succumberet. Illud non est verosimile quia iandiu fuisset attentatum a mercatoribus si illud putassent. Sed ad hanc rationem dicetur: quod aliquis interdum potest vendere alicui aliquid aliquo precio: & non potest eum ad hoc cogere. Praeterea. rex non dedit eis commissionem specialem vt mercarentur: sed a seipsis missi sunt: ergo ad nihil tenebitur rex sed sibiipsis imputent: & sint cautiores in posterum.
⁋ Propter has rationes teneo quod rex non tenetur eis uccurrere in tanto quaetum perdiderunt. cum enim nihil de lucro plus quam aliis ei communicent: quare participabit cum eis in damno & non in lucro? Et nego quod mercator de quo est mentio in argumento. possit vendere pectinem signatum decies mille scutis regi: licet multo carius ei quam alteri. Sed contra. in hac distinctione superius recitauimus quod filii quorum parentes pro defensione reipu. in bello occisi sunt, a re publica sunt alendi. modo isti non minus reipublicae sunt vtiles quam pugnantes in bello pro patria. Respondeir dupliciter. Primo. illa est lex positiua huana & non diui na vel naturalis: & non est sanctio super isto lata. Secundo pugnare in formidando bello pro reipu. vtilitate, est difficilius. Propterea tertio ethicorum dicit Arist. Fortitudo non est circa omnia pericula: quia non circa pericula maris. Idcirco vt homines ad illum actum fortitudinis difficilem pro defensione patriae allicerentur prudenter est haec lex lata. similis autem lex hic esset inutilis uia daretur occasio mercatoribus prodige viuendi & sine sollicitudine: postea efficturis contra rempu. cans in utiles. sed vbi quis in bello fortiter pugnans occiditur non est mala praesumptio. Vicini autem & potissimum comsanguinei mercatoris de quibus loquuti sumus, in pricipali deberent ei suffragari eum releuando: & ipse si est prudens lucrabitur postmodum eis redditurus. Si vero aliquam bona in mediocri quantitatem mercatori relicta fuerint: potest ex illis omnibus capere suae iacturae releuamen: vt pro pileo qui ab aliis veditur decem, duodecim: & sic de multis aliis rebus minutis: quousque totum suum damnum a tota repu. cui fideliter inseruit, vtcumque recuperauerit. Hoc enim quilibet aliorum debet velle: siue carius ad tempus vendat, siue non / nihil refert: quia non capit ratione dilationis temporaneae, sed ratione interesse. Et terum patet: quia tempore caritatis mercator prudenter emens vt sit reip. vtilis, si superueniat ex alio loco inopinata vbertas quam prudes non cogitasset: potest aliis carius vendere: quoddam temperamentum secudum praecium & suam iacturam tenendo. Et ex illo sequitur, quando irreparabile damnum quis patitur nisi ei suffragetur, boni vicini beneficiati & naici debent ei donare & dare mutuo ad tempus vt ab inopia releuetur. & potest esse sic praessus & tales circumstantiae occurrere possunt: vt sub poena mortalis peccati multum grauis teneantur. huic etiam bona ecclesiae debent applicari: esto ecclesia sit in reparatione: & serius perficiatur. Vnum enim est templum dei materiale: aliud templum dei viuum.
⁋ Sed contra istud arguitur. per solutionem datam habens aliqua bona & multa amittens potest carius vendere sua bona quam alter: ergo licet transcendere totam latitudinem iusti praecii contra dicta in quaestione praecedente. verbi gratia, pileus iste secundum iudicium prudentum mercatorum nihil valet vltra decem: & iste vendens capit. xii. ergo totam latitudinem iust i praecii transcendit. Item hac via datur palliatio dolosis viris qui dicent se capere vltra commune praecium ratione rerum perditarum.
⁋ Ad primum respondetur quod dicta in praecedente quaestione intelliguntur extra hunc casum & similes. et si diuites emptores totum negocium cognoscerent: vellent ita ab eo emere contenti singuli parum perdere vt iterum ille releuetur, saltem sic velle debent: quid ei sufficit. Ad secundum negatur quod detur eis via palliandi: quia supponimus ita esse in re veritate. Si quis enim ex sua negligentia omnia sua bona amisit: non potest ita vendere vt dicimus: quemadmodum rex nihil ei daret, sed eum puniret. vel si sit diues non potest sic vendere. ratio est: quia sicut nunc multa in naufragio amisit: ita alias plurli ma mercando lucratus est. Recompenset itaque lucrum cum damno.
⁋ Secundo supposito tali casu. est caua ritas tritici Londini ita vt a. mensura tritici valeat decem. sortes hodie a Depa se appellit ad Londiniorum pontem: sed plurimas naues scit a finibus Nor manniae crastina luce Londinum venturas: ob quas iu dicat a. mensuram cras non valituram vltra octo. Arguitur sic. Sortes hodie vendit a. mensuram tritici decem Londini: & non peccat per conclusionem quaestionis praecedentis: cum vendat in latitudinem iusti precii hoc die vsitati seu currentis. Quod si concedas cum sancto Tho. arguitur sic. iudicat quod cras praecium erit. viii. propter aduetum similis mercis: & decipit emptores: quia si hoc scirent nollent sic emere. Forte dicis, non refert de praecio subsequentis diei. & ratio est: quia hodie vendit mensuram a. vt decem secundum praeciu currens: & stat ob casum inopinatum quod aliqo multa bona habentes occulte ea venditioni expone tes facient praecium minui cras ad octo. tunc cras non licebit vendere vltra octo: nec venditio huius diei vt. x. propter nouam mutationem subsequentis diei inopinata vt. viii. redditur illicita. Sed contra non est idem: quia illic in casu tuo hoc fugit emptorem & venditorem: secus est in casu argumenti. & est simile. si quis in principio Maii emat. xx. dolia vi ni: quodlibet. v. francis: & magna pars vinearum gelu (vt fieri interdum illo tempore solet) pereat: adhuc contractus in die sequenti est licitus: quia enim iste casus nec a venditore nec ab emptore fuit praescitus homines admittunt ipsum licitum. secus est si astro logus vt Thales Milesius huius praescius sic emisset: quia de hoc vertitur nodus argumenti. vel si eueniret quod sub Heliseo propheta in obsidione Samariae euenit, tempore quo quarta pars cabi stercoris colunbarum (hoc est granorum comestorum ab eis & repertorum in earum pectore & stomacho) quinque argenteis vendebatur. vt scribitur. iiii. Regum. vi. & postridie eius dies modius similae vno statere vendebatur. Respondetur. istud non vinceret responsionem datam: quia dicetur quod non re fert siue venditor sit praescius alterius praecii siue non dummodo secundum latitudinem praecii fori in tali lucro consueti seu currentis vendat.
⁋ Sed contra hoc arguitur sequaeretur quod si Parisiis vinum esset carum: & aliquis sciens vinum esse abundans in Burgundia / vel in loco propinquo vrbi Parisiensi: posset vendere vina secundum prae cium currens Parisiis. Dico si sciat quod notabiliter di minuetur praecium die sequente propter aduentum nauium v no repletarum per Sequanam descendentium: hoc iterum concedo. Omnia enim istasunt probabilia. Secus est si quis vltra praecium currens Parisiis simplici ipsum ignoranti venderet. ls enim transcenderet totam latitudinem praecii currentis in hoc loco. Secundo dici potest ad casum argumenti quod mercator praescius quod perdet nisi a. mensuram vendat. x. eo quod ipse. ix. emit: & habuit pericula cum aboribus: & fecit impensas: potius se seruabit indemnem quam alios. Vnde si sit certamen inter emptorem & venditorem de solo vitando damno: venditor potest potius velle emptorem incurrere illud damnum qui seipsum. Ratio est: quia si necesse est proximum vel me damnum incurrere: licitum est mihi me de damno eripore. & dato quod damnum alter incurrat: mihi le promouere meipsum ad lucrum proximo neglecto. Sed si venditor de lucro certet: & emptor de vitando damno: deliquit venditor. ratio est: quia cum alterius iactura nemo debet locupletari: sed danum empto ris est eius iactura: & venditorem consequi lucrum est eum locupletari: igitur non le venditori consequi lucrum cum emptoris damno. Hunc autem dicendi modum priore paulo aequiorem reputo proprie capio compatiuum. Non eim sum ita strictae coscientiae vt vendentem secundum priorem solutionem totaliter damnem. Hunc secundum modum sicut & primum Conradus impugnat: & inutiliter vtrumque, vt circa primum modum sancti Thome inter arguendum diximus Secundum sic impugnat, non est licitum facere contra iustitiam commutatiuam vel vendere rem maiori praecio qusa valeat: etiam si vendens id faciat pro suo damno vitando vel lucro consequendo si hoc cedat in damnum emptoris. relinquo verborum prolixitatem tangens neruum argumenti. Dico quod ille vedens non fecit contra iustitiam commutatiuam: vt patet ex argumenti praecedentis solutione: & damnum est rationabile in emptore. Raonabiliter enim emptor potest illd velle quod euitem plus imme damnum i in eo: simile namque mihi faceret. Exemplum. est vnus asser ad vni soli succurrendum in Sequana nauicula fracta: possum eniti illum primo adire vt mihi succui tam & vt periculum mortis euitem: nulli in hoc iniuriam faciens. secus si ab eo auferam: si enim habeat est rapi na. Similiter cum damnum incurram nisi vendam decem, non est necesse velle emptorem lucrum consequi cum mea iactura. & hoc si non habui ante excessiuu lucrum in quo mihi satisfacio pro illo damno. & etiam dato quod ante mercando lucratus fuissem: non sufficit dicere in posterum / capiam lucrum. Essem enim tunc imprudens relinquendo lucrum mihi licitum praesens ad manus pro incerto futuro: nam oportet me mihi & familiae meae prouidere. Sed vt omnia secludantur pone quod nunc primo ille mercari incipiat: & has opes habeat pro toto matrimonio a maioribus relicto: & sit mediocris quantitatis nauis. Sed de magnitudine non refert in proposito argumenti. Non respondeo ad vlteriores istius rationes: quia ex dictis quilibet potest eas eluere: ac rigidam eius sententiam quae non placet facile impugnarem nisi breuitati studerem. Fodem modo dicedum est ad tales casus. scio secreto per rectores reipubs quod cras panis vel frumentum carius vendetur vel minoris, an tes meas vendere possim. Et simile est de casu Thaletis Milesii oliuas ementis vbertatis tempore ui postea effectus est diues: vt Aristi. in problematibus recitat, ostendens philosophum ditari posse si vellet. & tamen & Thales & Arist. hoc licitum reputarunt esto Thales praesciuerit. Et idem est praescire dimidio anno & anno. Aliud fortasse iudicarem in casu quem in pueritia mea apud notrates sub Iacobo tertio euenire noui, quaim monetam quandam nouam more denariorum Parisiensium cudit: hoc est. similis monetae. & quia in plebe constans erat opinio quod pecunia illa pes sum iret vt tandem factum est: an debitores pote in sana conscientia creditoribus satisfacere: cum illam pecuniam quam creditoribus dederant scirent in proximo futuram inutilem. Vtrinque sunt rationes: & oculatus vir debet circumstantias varias in materia considerare. & vt mihi nunc rapti scribenti occurrit: rex debebat totam pecuniam populi colligere, aliam monetam dando toti etiam plebi proportionabiliter imponendo summam dam dam ne laederetur ipse rex. Sed hic casus solutioni argu menti est impertinens.
⁋ Tertio arguitur. Collegiorum primarii moderatores vendunt vinum aqua dilutissimum scholasticis quos portionistas vocant: cum ex consuetudinem magnis debeant in prandio mensuram vsi tatam quam dicunt copinam dare: sed vna tertia aut me dietas est aqua. & non est dicendum quod viri illi deum timentes peccent: cum circa iuuenes sint ita solliciti vt septies vel octies in anno eis confessores procurent: & optimos regentes, vt in intellectu & affectu illuminentur. Forte dicis. vnum tangit eorum temporale commodum: aliud autem non. Nihil enim datur confessoribus praeter vnicum prandium. nam si iuuenes minutissima dent: nihil ad primariorum marsupia. Forte dicis & ita dicendum censeo: quod primarii respectu portionistarum sunt tam quam prudentes patres scientes vinum purum iuuenibus multum nocere: tum quo ad studium: tum quod sit ignem igni superaddere. Propterea Socrates in suis legibus vinon iuuenibus interdixit. Nec primarii vendunt eis co pinam vini: sed portionem collegii talem qualem propriis liberis si haberent darent. Contra, non potes eos excusare in ministrando tali vino senioribus regentibus & vi ris prouectis qui crebo coguntur potissimum in aestate mittere in vrbem pro vino habendo. Et eodem modo argumentari possum de cibanis iuuenibus ministrandis: vbi interdum oua & cibi putridi apponuntur ipsis & ex malo tritico panis. & quia ex eisdem sumus & nutrimur: ex bono cibo bonus chimus & chilus generantur: & ex consequenti maior aptitudo ad litteras. Dicis. in procuratoribus confidunt. Contra: ad nutum procuratores eis parent.
⁋ Respondeo. licet in hac materia me multo circumspectiores sint primarii: aliquid tamen paucis dicam. Aliqua requiruntur ad bene instituem dum collegium, & ad eius manutenentiam. Secundum enim non est multo facilius primo. iuxta illud vulgatum Non minor est virtus quam quaerere parta tueri. Primum vt habeantur eruditi praeceptores: in moribus graues: & in puniendo tenentes medium iustitiae punitiuae: neque nimis neque minus: qui primariis sint obedientes, quod facile fiet modo primarius sit prudens: Secundum: vt ta magistris quam scholasticis bona min stretur portio: vt pote cibus purus non corruptus secundum consuetudinem bonorum collegiorum, vinum puerorum aqua diluatur: non autem magistrorum: aquam enim ipsi imponent prout ratio postulat. certe si primarii hoc faciant: sue cessu temporis nihil amittent. sed aliqui eorum sunt eius moris & conditionis vt plus ponderet turonum praesentem suasu procuratorum quam scutum futurum: quod essent consequuturi dummodo prouide rem agerent.
⁋ Quarto arguitur. aliqui emut vt post ea vendant: & intendunt proprio lucro, bono conmuni neglecto. emunt enim magnam congeriem vini, tri titici / vel lignorum vt Parisiis videmus: & faciunt eos qui oeconomice emere debent, hoc est pro sua sola familia, omnia habre cariora: quia ipsi forum poccupant
⁋ Respondetur. si isti estptores emant vt seruent pro vtilitate reipublicae & vendant tempore quo erit talium rerum penuria: quia plebecula in lignis vino tritico & piscibus dum habentur vili praecio no facit prouisionem: vel propter imprudentiam: vel propter pecuniae inopiam: nam mult sua arte in diem viuunt: tunc vendendo carius quam emerunt non peccant: nisi sciant vel scire teneantur caetera vendibilia propter suam prouisionem esse cariora. Nonnumquam tamen sunt ita solliciti in rebus emendis vt faciant praecium auge ri & cogant alios emere a se tamquam a secunda manu, & per consequens carius: & sic peccant. Nec sufficit eis in tentio qua dicunt se reipublicae inseruire: quia non sola intentio sufficit ad bonitatem actus. multo enim amplius reip. hoc modo nocent quam prosint. deberent in primis pati oeconomice emptores prius emere: vel secum emere, quando ipsi emunt etiam oeconomice pro sua fam lia, non vt rursus vendant. Declaro exemplariter. emum in ligna in aestate in Grauia vt vulgus appellat, a patri busfamilias pro hyeme futura: quando ligna sunt rara & per consequens cara. tum propter inundantiam Sequani tum propter eius congelationem. debent isti lignorum mercatores sinere cursum aestatis praeterire in qua patresfami lias sibi prouidere solent: & in illius temporis fine emetur quaeten vendant, quemadmodum non ha in Falis assantibus carnes vel pastillariis emere carnes ante determinatam horan minuta enim plebs prudenter mauult caponem duobus turoiois minoris vendere quam abesse domo & omittere operam duabus vel tribus horis. Sic lignorum venditores a Burgundia descendentes in aestate iaborabunt vt aliquid pro suis laboribus lucrentur: licet minus habeani quam in hyeme. sed isti nebulones ligna in Burgundia emunt in nemoribus: & tota aestate faciunt omnia cara: ad pro parua vtilitate quam reipum. afferunt grauissimam iacturam eidem inferunt. sicut chirurgus quam digitum curati & grauem morbum principalibus membris corporis viri imducit. Non tamen velim dicere quod non debeat esse vigilantia pro pauperibus sicut pro diuitibus proportionabiliter: sed ab oeconomice ementibus paupares opem habet: & non ab istis vafris negociatoribus: qui plerumque faciunt prae cium lignorum ita increscere vt pauperes ligna emere nequaant: sed ignis defectu in rigidahyeme aliqui per eant: & plurium vita notabliciter abbreuietur. lsti reipu. fu res grauissime peccant: & tenentur ad restitutionem reipu. & quia nescitur in particulari quibus restituere sint obnoxii: tenentur hospitalibus publicis & in primis domui dei & aliis locis piis restituere. Quiod dico de lignis: idem in aliis intelligo. Ex isto patet: quod is qui nullo modo est in causa quaere ligna sunt cariora, sed ea emit in aestate quatenus ea in hyeme minutae plebi vendat, & reipu. inseruiat: probe agit. & si lucrum intendat: hoc est rationabile. cum enim curam habeat reip. & sollicitudinem: & non teneatur propriis stipendiis militare: rati nabiliter sicut alii mercatores potest lucrum capore siue a diuitibus siue ab inopibus: quibus non tenetur dare sub raecepto: & quia minutatim vedendo habet multos labores, stat quod a secunda vel tertia manu emens vt ven dat non peccat. patet exemplariter. a dominis boum & arie tum lanii boues & arietes emunt: & rursus a laniis es dam mulierculae carnes emunt, quatenus carnes & o fam scholasticis dictis martinetis, & pauca habentibus vendant. sic de fructibus contingere solet. & ista non sunt reip. inutilia: vt res habeatur in proptu scholasticis & emptoribus. tediosum enim foret pro istis rebus minutis emendis magnam loci intercapedinem partransi re. Et simiter institores qui minutas res circumforaneas in proptu vendendas afferunt: in bono statu secundum suam paruam conditionem viuunt. Pro istis enim minutis in repum. nulla iactura, sed potius vtilitas accrescit. Sic & isti qui emunt in grosso & in grosso vendunt & non aliter: possunt excusari adiecta illa condition- quam recitauimus de emendis lignis: ne sint causa incrementi praecii emibilium in plebe.
⁋ Quinto arguitur. Sortes dat Platoni librum vendendum decem: quem plato. xii. vendit Ciceroni. isto casu supposito plato sortem in duobus decipit: & tamen non tenetur eos ipsi restituere, quia as signauit e i praecium. x. ex hypothesi.
⁋ Respondetur. si plato capit illa duo vltra iustum praecium tenetur illa duo restituere illi cui librum vendidit. si vero ex industria duo habuit / adhuc manendo in latitudine iust i praecii: distinguendum est: vel immediatus venditor est famulus principalis vendentis: & tunc tenetur illa duosuo magistro dare: quia illum tenet tan quae industrium & sibi fidelem: & qui sufficientem sibi dat mercedem: non talem daturus si de eius industria non confideret. vel vendens non est faniulus & tunc potest duo tenere pro se. sed si principalis venditor non assignasset determinatum pcium: immediatus venditor teneretur totum praecium dare domino libri qui sibi pro laboribus satisfaciet. Et sic in emptione quando sortes mittit Platonem ad emendum, nisi venditor det ementi scdario aliquid gratis: & hoc illi constet: non tenetur illud refundere principali emptori. Dixi ( constet) quia ane sufficit quod veditor dicat / amore tui duo vel tria remitto: esto hoc iureiurando affirmet. hoc enim omnibus estptoribus dicere solet venditor, & his quos emendo circumuenit. Ex his patetsolutio ad quistio nem vnius famuli ex Hispania ad Flandriam missi & illic commorantis vt fideliter res domini curet: qui vnam partem pecuniae domini sui applicat ad aliquas merces pro seipso. Vbitatur an ecclesiastici posi sint negociari. Respondetur quod non. loquendo de negociatione lucratiua proprie dicta tquod patet ex quaestione praecedente: & signanter ex solutione octaui argumenti. Qui autem nego ciantur debent excommunicari, ne clerici vel monachi c. Secundum instituta praedecessorum norum sub interminatione anathematis prohibemus ne monachi vel clerici causa lucri negocientur. Sed contra hoc arguitur auctoritate Hiero. ad Rusticum monachum: & habetur de conse. dist. v. c. Numquam. dicentis. Si apostoli habentes ptantem de euangelio viuere laborabant manibus suis ne quemquam grauarent: & aliis tribuebant refrigeria quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia: cui tu in vsus tuos necessaria non praepares? vel fiscellan texe iunco: vel canistrumlentis plecte viminibus. & pau lopost. Apiium fabrica aluearia ad quas te mittunt pr uerbia Salomonis. Monasteriorum ordinem ac regia disciplinam in paruis disce corporibus &c. Respondetur. iste labor non est lucratiuus: qui eis prohibetur quando totus valor in forma consistit & modicus in materia: vt in cratibus & his de quibus exemplificat eleganter Hiero. Ista autem prohibitio est positiua & humana clericis: & non potest dari vna regula ostendens quae negociatio sit cler cis interdicta. Licet enim eis materiae applicare formam artificialem vt vendant: vt tabulas pingere: libros scribere: & caetera quae eodem loco explicat Hieronymus subdens. Texatur et lina capiendis piscibus. Scribantur & libri vt & manus operetur cibos & anima saturetur lectione. In desideriis autem est omnis ociosus. Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent: vt nullum absque opere & labore suscipiant: non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem ne vagentur pernicio sis cogitationibus &c. Dicit illic agricuitura esse eis licitam: & quod inserant arbores. nam Actuum. xviii. de doctore gentium qui episcos erat, scribitur quod exercuit artificium artis scenofactoriae: hoc est fuit funium & tentoriori factor. Dicit enim btuns Lucas in litera: immo deus per os Lucae: quod Paulus accessit ad Aquilam & Pri- scillam: & manebat apud eos quia eiusdem artis erat & operabatur. Et ipsemet dicit. ii. ad Thessa. iii. Neque gratis panem manducauimus ab aliquo: sed in labore & fatigatione nocte ac die opantes: ne quem vestrum grauaremus. Sed hic non est emptio vt ven datur. Praeterea si quis pullum in iuuentute emat vt quando adoleuerit vendat, non est peccatum. semper supponimus quod non negligat diuinum officium ad quod astringitur.
⁋ Ecce illa qui consideranda sunt pro iusti praecii latitudine metienda: & quam detestabiles sunt isti nebulo nes politiam publica defraudantes: multa penes se colligentes: facientes merces esse caras: & cogentes rel quos emere. Ex diuerso probe faciunt solum ementes cum aliis pro sustentatione sui & suorum: & cum prouisionem oeconomicam ab aliis factam intelligunt, emunt: vt pro vtilitate reipu, conseruent, & potissimum negligentibus & inopibus qui nesciunt vel non patent sibi an tepus penuriae prouidere: & aequum est vt competens habeat pro laboribus & sollicitudine lucrum. lterum declaro exeplo. in allecibus in augusto potissimum apud septentrionales vbertatem habes: aliqui enim alleca sale condiunt: & ad hyemen in quadragesimam vsqueseruant indo liis suis: & exteris prouident. Et ler ita sit vt arbitror: frequenter tamen hanc operam & sollicitudinem non referunt actualiter vltra suum lucrum & sui sustentationem: & adhuc bene agunt: quia actus ille aliunde est in bonum finem referibilis: & virtualiter referunt: sed multo melius agerent in vtilitatem publicam actualiter referentes, quod vt faciant a concionatore edoceri debent. Vlterius diximus quod sacerdotes patet operari & vendere laborum suorum fructus sicut perbelle & ingeniosissime ad Rusticum monachum scribit Hiero. de plantandis & inserendis arboribus vt tandem laboris sui dulcia poma carpant & manducent. & quod maxine notandum est apostolus arte restia ria laborare non erubuit. & hoc voluit per os Lucae deus caeteris aperire. Non valet dicere quod non habuit aliunde prouisionem sicut notr episcoi. fateor quidem, sed alium de poterat habre. nam pauca ei sufficiebant. Si vero fuisset indecorum epolaborare, num quam ita operatus fuisset. Ex isto patet cum ratione adiucta, quod pro frumento suo colligendo: & pro vinea excolenda laborare potest sacerdos: & ire ad opera ruralia. vt habetur expresse de celebra. missa. c. i. Vlterius patet quod at tificiolo potest victum quaerere. xci. distinctione. c. Clericus. ex concilio Carthaginensi. vbi dicitur. Clericus quilibet verbo dei eruditus artificiolo victum quaerat. In conclaui. autem lignipedia / pilea: emat asseres, faciat arcas & lecticas, proptuaria, scamna & caetera id genus: & instrumenta pro aratro. Quia autem liceat ei pro se & sua familia emere, dubitat nemo. Vnde dicit Apostolus primae ad Timoth. iii. Oportet epsoum esse suae domui bene praepositum. Ex his patet qui de lire in multis sentiat vulgus, sacerdotes officia & labores a patribus admissos facientes irridens: non autem frequentantes tabernas.
On this page