Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
1

⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Quinta. Vinto quaeritur: An simoniace promotus cum munere a manu iustum titulum in beneficio acquirat. Respondetur negatiue. vt patet per extra uagantem Martini quinti in concilio Constantiensi con ditam: quae incipit Multae. in qua sic dicit. Sacro apu probante concilio declaramus quod ordinati simo niace ab executione suorum ordinum sunt ipso iure suspensi. Electiones autem & postulationes, confirma tiones: & quauis prouisiones simoniacae ecclesiarum monasteriorum, dignitatum, personatuum, officio rum & beneficiorum quorumcumque deinceps factae, nullae sint ipso iure: nullumque per illas ius cuiquam acquira tur. Nec promoti, confirmati, aut prouisi faciant fructus suos: sed ad illorum restitutionem tanquam iniuste ablatorum teneantur. Statuentes insuper quod dantes & recipientes ipso facto sententiam ex communicationis incurrant: etiam si pontificali aut cardinalatus praefulgeant honore. Reuera ta men ordines quis simoniace promotus acquirit sed non ordinum executionem. hoc est non potest exercere illa quae ordinis sunt sub poena moi talis peccati.

2

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Stat Romanum pontificem simoniace a car dinalibus eligi: & tamen verum ius acquirit in pon tificatu maximo: ergo conclusio falsa. nihil scrupu li videtur nisi in minore: quae probatur: quia dato opposito crebro incertum & dubium esset de capite eccle siae: quod est inconueniens.

3

⁋ Respondetur con cedendo vtramque praemissarum: nam ipse solus excipitur. Et patet istud de elect. in cap. Licet. vbi sic scribit Alexander Tertius. Licet de vitanda discordia in electione Romani pontificis manifesta satis a prae, no. constituta manauerint: quia tamen saepe post illa per improbae ambitionis au daciam, grauem passa est ecclesia scissuram: nos etiam ad malum hoc vitandum, de consilio fra trum nostrorum & sacri approbatione concili aliquid decreuimus adiungendum. Statuimus ergo vt si forte inimico homine superseminante zizaniam, inter cardinales de substituendo summo pontifice non poterit esse plena concordia: & duabus partibus concordantibus, pars tertia com cordare noluerit: aut sibi alium praesumpserit non minare: ille absque vlla exceptione ab vniuersal ecclesia Romanus pontifex habeatur, qui a dua bus partibus electus fuerit & receptus. Ecce hit dicitur (absque vlla exceptione) hoc est iuris posi tiui humani. glos. tamen haeresim excipit. Sed di co illam exceptionem nullam. Nam propter haeresim papa non cadit a dignitate papali: nec eum repugnat eligi: alioquin foret incertitudo in pon tificatum. Propterea licet esset coniugatus vel homicida, post duarum tertiarum electionem erit pontifex. & Panor. in cap. praefato infert quod laicus a duabus partibus electus erit pontifex. pro batio eius est de Petro qui erat primus papa & laicus. sed probatio est nulla. Licet enim Christus an- te passionem promiserit ei pontificatum: vt patet Matth. xvi. & transumptiue. xxiiii. qui. i. Quodcunquod tamen non erat maximus pontifex viuente Chri sto. sed illa potestas fuit ei collata post resurrectio nem. vt in distinct. praecedente diximus: & tamen erat sacerdos factus in vltima coena. quare falsum assumit in probatione, conclusionem tamen puto veram. Non enim credo de iure diuino esse requi situm ad hoc vt quis dignitatem papalem habe at / quod sit clericus. Vides sicut ius habet ab aliis pon tificibus separatum: ita aliam electionem. Nam alii episcopi eliguntur a maiore parte capituli: nec re quiritur consensus duarum tertiarum: sed sufficit pluralitas. vt dicitur in. S. Ex hoc. in dicto ca. Licet. Alii item episcopi confirmantur & consecrantur: quod in eo non requiritur. Nec appellatur dominus electus, caeterorum more: sed Romanus pontifex. Veruntamen grauiter peccat pecuniam dans vt eligatur: & magnae ambitionis est nota: & aliis praelatis pessimum praebet exemplum. Aliquos vero de sui electione dubitantes legimus papatui renunciasse: vt Leonem quartum: & Honorium secun dum. Cardinales tamen ab eo accipientes pecuniam quatenus eum eligant, tenentur illam restituere: quia generale est & de. iure naturae: quod homo non acquirit dominium pecuniae per actum quem tenetur gratis exhibere. vt si des latroni pecuniam quatenus te non occidat: vel debitori pecuniam vt tibi soluat debitum: nec sicarius: nec debitor illius pecuniae acquirit dominium: sed eam restitu ere tenetur. Et ratio est: quia tenetur ad oppositum Sic autem est in proposito. Cardinales nanque te nentur gratis eligere Romanum pontificem, si eligant: & probibentur tale munus accipere: non solum de iure positiuo humano: ergo illius pecuniae non acquirunt dominium: sed illam pecuniam restituere sunt obligati. Contra hoc dicis. mulier capit pecuniam pro sui corporis turpi locatione: & tenetur ad oppositum: nihilo tamen minus illius pe cuniae acquirit dominium. Respondetur. mulier non tenetur gratis dominium sui corporis alteri communicaret quia nullo modo tenetur vsum sui corporis alteri communicare. sed licet talis vsus sit ei interdictus acceptio tamen pecuniae non est ei vetita: nec ad restitutionem tenetur. Nec ipse postquam est factus pontifex, potest eis illam pecuniam remittere: sic scilicet vt sint salui in conscientia, qualitercunque illam pecuniam expendant. Illa enim fuit pecunia ecclesiastica / vt supponitur: cuius pontifex non est dominus sed solum fidelis dispensator.

4

⁋ Sed contra istud arguitur per dictum Nicolai papae quod recitatur. lxxix distin. cap. Si quis pecunia. vbi sic dicitur. "Si quis pecunia vel gratia humana / aut populari seu mi litari tumultu, sine concordi & canonica electio ne & cardinalium & sequentium religiosorum cleri corum fuerit apostolicae sedi inthronizatus: non apostolicus sed apostaticus habeatur: liceatque car dinalibus & aliis clericis deum timentibus / & laicis maiorem illum anathematizare: & humano au xilio a sede apostolica pellere". Respondet illic glos quod textus loquitur de eo qui per simoniam electus est ab illis qui non habebant potestatem eligendi: non a cardinalibus. Haec glo. est Aureliannensis: vt con stat per verba textus allegata. Sed dico illud fu isse antiquum ius, quod reuocatur in cap. Licet, nec illud ius in concilio Constantiensi allegatum in pro batione conclusionis, hanc legem reuocat: quia ista lex in cap. Licet. est rationabilis, consideratis his temporibus.

5

⁋ Secunndo arguitur. Si Sortes ha beat verum ius ad a. beneficium: & disturbetur ab aliquo, potest redimere vexationem pecunia vt beneficium suum habeat: ergo conclusio falsa. An tecedens patet per cap. Dilectus filius. vbi praepo situs rehabuit pecuniam mandato summi pontificis ab archidiacono Eboracensi non seruante promissum de cessatione a vexatione.

6

⁋ Respondetur. hic non committitur simonia: quia non datur temporale pro spirituali: sed datur tempo rale pro re aestimabili precio. Nam cessatio iniustae vexationis est res temporalis aestimabilis prae tio. quare aliquis licite potest illam iniustam vexationem redimere: licet alter iniuste vexans peccet & teneatur acceptum restituere: quia redimens illam vexationem habet iustam causam redimendi, nec cooperatur peccato alterius: quia non consentit in vexationem actiuam alterius: nec placet ei receptio pecuniae quam alius accipit: sed ei placet ces satio iniustae vexationis & solutio precii eiusdem quae non est mala. vt in xv. distinct. de vsura diximus. Sed quando quis habet ius plene acquisitum tam in spiritualibus quam in temporalibus: licitum est vexationem redimere. secundum illud Apostoli ad Ephe. v. Redimentes tempus quoniam dies mali sunt. siue in possessione positus fuerit: siue non / sed sit iniuste a posfessione prohi bitus: & hoc quando constat indubitanter esse ius acquisitum. per pecuniam enim non acquiro no uum ius: sed tollo impedimentum iuris mei habendi. Ostendo aliunde. possum dare pecuniam tyranno vt cessetia maiore peccato: si non possim eum a peccato remouere omnino. propterea ne me in nemore occidat: do ei pecuniam: in cuius ac ceptione minus peccat quaem me occidendo. Sic minus est ei peccatum capere paruam pecuniam quam beneficium continuo tenere. quod patet ex cap allegato Dilectus. in quo habetur quod datio pecuniae pro iure spirituali quaesito conseruando contra molestationem indebitam non inducit simo niam nec turpitudinem. alioquin non potuisset vexatus ibi pecuniam datam repetere: quia quando turpitudo ex vtraque parte versatur: non est locus repetitioni. i. qui. iii. Quaesitum.

7

⁋ Sed si Petrus sit ido neus & electus: an pecuniam dare possit confirmam ti vt se confirmet: qui indebite confirmationem negat viro idoneo electo: est maior difficultas. Ad partem affirmatiuam est color. nam cum sit ido neus & electus / ius habet confirmationem peten di: & superior tenetur electionem confirmare nisi habeat causam legitimam contra electum. vbi au tem certo scit nullam esse causam non confirmam di nisi quia non datur pecunia: forte non est improbabile quod in foro animae pecuniam dare possit pro vexatione tollenda. In spiritualibus vero vt euitetur simoniaca labes: pro iure acquirendo non est licitum dare pecuniam. Illic enim non est locus redimendi vexationem iniustam. Si autem de iu re ei contradicatur: dando pecuniam notissima est simoniae labes: vt patet in cap. Matthaeus. & caOe hoc. possum tamen dare pecuniam: vt electo res non eligant in idoneum: & vt idoneum eligant. Ad hoc enim ius acquisitum habeo: & continetur in secundo membro: non tamen vt me idoneum eligant: quia non debeo me solum praesumere ido neum: nec solum Petrum. Hoc modo Iacob ius primogeniturae quod a deo sibi actualiter datum erat: a fratre non emit: sed per modum emptionis vexationem suam redemit. pinde ac si detur pecunia contradicentibus de facto, & non de iure. Sccurius tamen est abstinere, non dando pecuniam contradicen tibus de facto & pro confirmatione / ob speciem mali. & vix est ius plene acquisitum in confirmatione forte etiam contradicentes de facto habent apparentiam contradicendi de iure. Fodem modo si quis fuerit iniuste excommunicatus potest dare pe cuniam gratia vexationis redimendae: quia forte prohibetur ne eligat vel eligatur: vel aliam iacturam incur rit. sermo est de excommunicatione iniusta quae est nulla. Ratio est: quia talis excommunicatus ha bet iam ius acquisitum ad hoc. Similiter si habean paruulum morti proximum, & nullus adsit eum baptizaturus nisi sacerdos solus qui non vult baptizare sine pecunia: nec possum ei aliud suadere labo pecuniam redimendo vexationem meam iniustam. Quicquid autem ipse dicat, siue pro sustentatione, siue sacramento: mihi satis est quod illo respectu non do. Illic enim solum datur temporale pro temporali: & ius acquisitum habeo.

8

⁋ Tertio arguitur. Spirituali anne xum potest permi:tari per pecuniam: vt videre est in permutatione duorum beneficiorum: quo rum vnu est altero pinguius: refundendo pecuniam quo usque veniatur ad aequalitatem in prouentibus. patet in cap. Ad quaestiones. de rerum permu. & tamen illic est simonia ex dictis. igitur.

9

⁋ Respondetur. cap se exponit. possessiones namque possunt inter se per-: mutari, & ecclesiae inter se: sed non debent illa inter se misceri: puta posfessio cum ecclesia: vt dicit te xtus. Si quis autem permutet beneficium debitis one ratum: ratione beneficii & non beneficiati debita contracta sunt. potest etiam pacisci quod permutet cum alio ea lege vt alter haec debita soluat. Ratio est: quia sine pactione alter ad hoc cogeretur: & nihil in pacto deducitur vltra illa quae tacite inerant. beneficium autem pro beneficio per se permutatur: & de per accidens transeunt illa debita.

10

⁋ Quarto arguitur. duo contendentes pro beneficio, possunt inter se transigere: vt quotidie videmus. nam vni pensio perpetua assignatur: alteri beneficium. Et casus est in iure expressus. in cap. Nisi. de praebem. vbi vnus habuit be neficium, & alter pensionem. xl. librarum annuatim: & ius ad beneficium vendidit precio. xl. librarum. ergo spirituali annexum pro temporali. De ratione autem transactionis est quod sit pactio non gratuita qua ali quid datur vel retinetur vt a lite recedatur. per hoc enim ab amicabili compositione proprie dicta discri men habet.

11

⁋ Respondetur. quando ambo habent titulum probabilem: possunt auctoritate prudentum transigere: nec transactio & permutatio beneficiorum est simoniaca: sed ob periculum simoniae & frau dis iura haec prohibent. & propterea dicit pontifex in dicto cap. Nisi. quod ordinationem illam haberet suspectam nisi essent viri prouidi & honesti, tam qui or dinationem fecerunt quam illi circa quos est facta. Multis autem verba iuris & non sensum ponderantibus non est credendum: quod non liceat permutantibus beneficia ad se inuicem tractatum facere: sed vnus debet episcopum adire ei insinuando quod in alio loco melius proficeret: faciendo mentionem de beneficio alterius: & postea episcopus vtrumque conveniet. Hoc. n. non oportet, sed possunt mutuo colloqui super hoc & suam mentem inuicem explicare: & dicere se contentos si superiori placuerit. sed propter legem contractum irritantem, non possunt in re permutare sine facultate episcopi. Verbi causa: Si ego sum in hoc loco inuisus & minus gratus: sed possum alibi proficere subditis: & alius erit ouibus meis gratior: qua re non possem desiderare alium locum adire ?& cum non possim in hoc mortali statu more angelico loqui quare mentem meam alteri non aperiam: Vtilitas namque ecclesiarum vel ecclesiae: vel personatum aut personae profectus sine iactura ecclesiae, est sufficiens ratio permutationis. Sed si non esset lex lata quod non fias permutatio sine consensu episcopi vel episcoporum quando per mutantes sunt ex diuersis dioecesibus: duo prudem tes possent inter se permutare: nec vllo modo esset simonia. sed propter simoniae vel auaritiae pericus lum hoc prohibetur: & ita permutatio facta sine auctoritate episcopi, potest dici simonia laxato vo cabulo, quia prohibita. Quod amplius est, dico. Si Sortes habeat a. beneficium simoniace, & commutet ipsum cum b. beneficio Platonis iuste: Plato post ea habet iustum titulum in a. & Sortes in b. beneficio Ratio est: quia resignarunt sua beneficia in manu superioris qui rursus seu de nouo dedit haec bene ficia. & vterque est capax: nisi aliqua lex positiua humana praeiudicium Sorti inferret. nam b. beneficium non datur pro a. beneficio tamquam praecium ei respondens: ed de nouo confertur. Secus est de agris vsura emptis, & eo qui loco crementi vsurae succedit.

12

⁋ Ad formam igitur argumenti nego quod pensio sit quid mere temporale. nam beneficium interdum in recto pro iure fructus colligendi supponit ratione offi cii diuini, quod vulgo canonia vocatur: ad quod homo est obligatus, nonnum quam pro fructibus ipsis: & tunc est aliquid temporale. vt in ca. i. de vsuris. Sic & pensio capitur pro iure colligendi fructus ratione cultus diuini cui homo est alligatus: & est virtua liter beneficium & temporanea partitio. Et obligatur orare pro his pro quibus alter, qui est in possessione totius categorematice. Et sic vnum spirituale ius ambiguum maioris prouentus si haberet, per mutat pro alio spirituali minoris emolumenti. quamuis autem non vocetur beneficium eius, non refert: no mina enim significant ad placitum. vt quando duo litigant: & vterque habet apparentem titulum: si Sortes habeat paruum beneficium: illud Platoni concedit li tiganti quatenus iuri suo cedat: & in neutra parte peccatum committitur. quare si neuter eorum habet be neficium: vnus capit nomen beneficii: & vocatur curatus, vel rector in Britannia: assignando alteri pen sionem ad vitam, vel quousque ei prouideatur de pin guiore. dummodo autem fiat cosilio prudentum: hoc totum est licitum. Sed si vnus nihil iuris habeat: & hoc sciat: alter ius habens potest redimere vexationem assignando ei portionem: vel dando pecuniam vt cedat, sine peccato: quia non plus iuris acquirit qua antea habuit: nam dat pecuniam vt non vexetur: sed alter iniuste capit, & tenetur restituere. Contra. duc bus probabiliter litigantibus Sorte & Platone, in fi ne processus cognoscitur quod Plato non habet ius: sed ius sophisticu solum habuit. ergo licet Sortes possit remittere Platoni expensas factas: Plato eas capere non potest sana conscientia. Respondetur. non sequitur: quia licet minus iuris habeat, appellabit: & nunc ius vnius crescere videtur, nunc alterius & sine illo propter probabile principium huius in liti gando & procedendo pro tempore, excusabitur. Ex dictis percipere potes an ius habens acquisitum ad beneficium licet molestetur: possit illud ius permutare pro alio beneficio pacisico. & palam est quod sic. Vlterius percipere potes an pro iure probabili possit beneficium minus certum accipere.

13

⁋ Epilogando dicimus quod Romanus pontifex verum papatum acquirit: licet simoniace & pactionaliter eligatur: quia de episcopatu non debet esse difficultas cum sit ordo: & etiam quo ad iurisdictionem in eo. Et istud est rationabile, ne sit confusio & incertitudo in capite. Signum tamen est magnae ambitionis & viri deum non timentis, sic ad papatum conscendere. Ex quo patet quod licet talis ascensus sit lege diuina & naturae vetitus: non tamen est interdictus ei papatus. Praeterea diximus quod quis potest redimere vexationem in temporalibus ta pro iure acquisito quam acquirendo In spiritualibus aut potest redimere vexationem pro iure acquisito: siue sit in possessione siue non. nihi enim iuris emit: sed suam vexationem redimit. De transactione & beneficiorum permutatione diximus: quod si fiant consilio prudentum: nec simonia committitur nec simoniae species. & quod permutaturi possunt col loqui seorsum pro beneficiorum permutatione quam do vident illud ecclesiae vel sibi spiritualiter con ducere vel obesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5