Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Collatio
"CAndor est enim lucis aeternae, & speculum sine macula Dei maiestatis, & imago bonitatis illius: & cum sit una omnia potest: & permanens in se omnia innogvat: & per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei, & Prophetas constituit". Sap. 7. Se cundum quod dicit D. Aug. 10. de Trin. cap. 1. "nisi impressam cuiusque doctrinae haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus". Ex quibus verbis habere possumus, quod nisi aliqua praecognitio rei in animo nostro existeret, ad eam discendam nullatenus moveremur: quod satis concordat cum verbis Philosophi 1. Posteriorum, qui ait: "Omnis doctrina, & omnis disciplina, quae ratione, & intelligentia constat, ex antecedenti fit cognitione": nam licet cognitionem sensitivam non alia de necessitate praecedat cognitio cognitionem tamen intellectivam semper habemus ex praeexistenti cognitione: quia conclusiones praesciuntur in principijs: principia vero praecognoscuntur via sesus, memoriae, & experientiae. Quidquid er¬ go scimus, prius sciebamus illud; sed quia nostrum difcere non est reminisci (vt Platoni imponitur) non sicut sciebamus, addiscimus: iquia sciebamus, in quadam universalitate, & sub modo confuso, quod postea addiscimus in propria forma, & sub modo distincto: ut patet per Philosophum 1. posteriorum, ubi ambiguitatem Menonis manifestat. Et quia iste est rectus orde cognitionis nostrae, ut prius sciamus aliquid in universali, & post modum in propria forma; bene se habet, ut ea, quae dicun: tur in libro Sententiarum, cuius expositionem intedimus, in universalitate tangantur, priusquam ipsa per singula indicentur Et ideo in verbis propositis in quadam summa, & universalitate quatuor librorum Setentiarum materia per ordinem designaur. Ad quod intelligendum notare debemus, quod Deus, cuius cognitio principaliter in Sacra Scriptura intenditur, a nobis in via duplici modo cognoscitur: hunc autem modum duplicem aliter videtur innuere Apostolus, aliter Aug. & aliter Hugo Nam Apost. videtur dicere, quod ille duplex modus sit speculum, & aenigma, di¬ cens; "cognoscimus nunc per speculum in aenigmare, tunc autem facie ad faciem." Aug. autem in principio 2. de Trin. istum duplicem modum assignat Scripturam, & creaturam, dicens: "Si me, ut praecor, & spero, Deus defenderit, atque minierit scuto bonae voluntatis suae, & gratia misericordiae suae, non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei sive per Scripturam eius, sive per creaturam, quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda; ut ipse quaeratur, ipse diligatur, qui & illam inspiravit, & istam creavit". Hugo dicit esse mundum, & Christum dicens; in principio commenti sui super Angelica Hierarchia, duo enim simulacra erant proposita homini, in quibus invisibilia videre potuisset: unum naturae, & unum gratiae. Simulacrum naturae erat species mundi huius; simulacrum autem gratiae erat humanitas Verbi; & sequitur, quod in utroque Deus demostrabatur, scilicet, in mundo isto, & homine Christo.
Et licet sententia istorum trium videatur esse diversa; possumus tamen eos ad invicem reducere: nam Scriptura, & creatura, quae proposuit Aug. sunt idem, quod speculum, & aenigma; quae Apost. innuebat. Nam differentia secundum Aug. 15. de Trin. cap. 9. inter speculum, & aenigma est, quod aenigma rem obscurius indicat, quam speculum: & quia per ea, quae a creaturis accipimus, non ita clare, & manifeste Deum cognoscere possumus: sicut per ea, quae in Scripturis legimus; cognoscere Deum per Scripturam, & in creatura est cognoscere per speculum, & inaenigmate. Item sententia Aug. non discordat a sententia Hug. quia mundus iste sensibilis creatura Dei est: & ipse Christus scientia nostra, & Scriptura Divina dici potest. Nam ipse est ille, qui nobis aperit sensum, vt Scripturam intelligamus; ipse est ille, cui omnes Prophetae, nec non tota Sacra Scriptura testimonium perhibet: unde Aug. ipsum scientiam nostram nominat 13. de Trin. cap. 19. dicens: Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est, ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit, ipse de sempiternis exhibet, veritatem. Igitur cognoscere Deum per mundum, & Christum, ut dicit Hugo, est ipsum cognoscere per Scripturam, & creaturam, ut asserit Aug. Iste autem duplex modus cognoscendi Deum non est aequalis perfectionis: quia perfectius cognoscitur Deus per Christum, quam per mundum, & per speculum, quam per aenigma; & per Scripturam, quam per creaturam: & ideo cognitio, quam nunc de Deo habemus, supperat philosophorum cognitionem, qui solum per creaturam Deum cognoscere voluerunt: contra quos ait Hug. in principio sui commenti super Angelica Hierarchia: Mun dana Thelogia parum evidenti demonstratione utens non valuit incomprehensibilem veritatem sine contagione erroris educere, quam divina noscit Theologia simplici, ac pura assertione praedicare. Causa autem huius ibidem tangitur: quia mundus sua specie artificem demonstravit, sed contemplantis oculos illuminare non potuit: humanitas vero Salvatoris, & medicina fuit, ut, caeci lumen reciperent, & doctrina pariter, ut videntes agnosderent veritatem.
Est etiam cognitio nostra perfectior, quam fuit cognitio iudaeorum: quia multifarie, multisque modis loquebatur Deus olim in Prophetis, unde ipsi cognoscebant per aenigmata: nos autem, quia novissime diebus istis locutus est nobis per filium, magis cognoscimus per speculum.
Patet igitur, per ea quae dicta sunt, quod omnes illi modi, per quos Deum cognoscimus, ad duos modos reducuntur, scilicet, ad modum, secundum quem cognoscimus Deum per creaturam, & secundum quem cognoscimus per Christum; & isti duo modi reducuntur ad unum modum: quia cog¬
nitio per creaturam, reducitur ad cognitionem per Christum, sicut imperfectum ad perfectum: quia igitur perfectior cognitio, quam de Deo habere possumus, habita est per Filium; congrue libri Sententiarum materia, in quo cognitio Dei intenditur nobis per Dei filium, qui est Candor lucis aeternae, potens omnia, & absque sui immutatione omnia innovans sanctificando animas, & amicos Dei constituendo, describitur. Nam materia primi habetur, cum dicitur Candor est; secundi cum subiungitur, & cum fit una omnia potest: tertij cum annectitur, & permanens in se onmia innovat: quarti: cum sequitur, & pernationes &c.
In primo enim libro circa quatuor Magistri principaliter intentio versatur: primo circa personarum in essentia vnitatem: secundo circa earum in duratione aeternitatem: tertio circa earum in personis alietatem: quarto circa earum in Maiestate aequalitatem: haec enim quatuor in primo aucto ritatis membro describuntur. Nam quantum ad Filium respectu personae Patris illa quatuor habentur cum dicitur: Cander est enim lucis aeternae, & speculum sine macula Dei maiestatis. Quantum autem ad Spiritum Sanctum respectu utriusque habetur, cum sub iungi¬ tur, & imago bonitatis illius. Nam notatur in essentia vnitas Patris, & Filij, cum dicitur Candor incis, ita enim emanat Filius a Patre sicut candor a luce, hoc est, sicut lux a luce, in quo vnitas in natura describitur: nam lux cum luce eiusdem naturae existit. Vnde Aug. 4. de Trin. cap. penultimo istam auctoritatem pertractas, ait ibi. Quod manat, & de quo manat vnius, eiusdemque substantiae est. Neque enim sicut aqua deforamine terrae, aut lapidis manat sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est. Candor est enim lucis aeternae: quid aliuo dictum est, quam lux est lucis aeternae. Item designatur induratione aeternitas: nam candor, sive splendor est coaeternus luci, a qua gignitur. Vnde et ibidem Aug. ait: Candor quippe lucis aeternae, quid nisi lux est? Et coaeter na luci. Item designatur in personis alietas ex ipso modo loquendi: quia non est candor lucis nisi quod emanat a luce: unde et ibidem Aug. ait: emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei: in ipsa autem emanatione intelligitur distinctio personarum: quia nulla omnino res est, quae se ipsam gignat, vit sit: vt scribitur 1. de Trin. cap. 1. & ina. de anima dicitur: nihil seipsum generat, sed salvat. Designatur autem in maiestate aequalitas, si bene advertamus, quid nomine candoris importatur: vnde & Aug. 4. de Trin. vbi hoc pertractat, ait: maluit autem dicere, candor lucis, quamlux lucis, ne obscurior putaretur ista, quae manat, quam illa de quamanat. Vnde ibidem subditur, quod ex hoc ipsam lucem, scilicet emanantem, aequalem ostendit luci, de qua emanat: si enim haec ntinor est, obscuritas illius est, non candor illius: autem maior est, non ex ea manat: non enim vin ceret, de qua genita est. Istam eamdem aequalitate indicat, cum ibi dicitur speculum sine macula: nam sicut obscuritas impedit lucem ita macula impedit speculum, & ideo sicut designata est aequalitas per candorem, sic & designatur per maculae caren tiam..
Habitis illis quatuor respectu Filij ad Patrem cum dicitur candor &c. designantur post modum illa quatuor in Spiritu Sancto cespectu Patris, & Filij, cum subiungitur, & imago bonitatis illius: nam vnomodo potest dici Filius imago bonitatis Patris: prout producit Spiritum Sanctum, cui appropriatur obonitas, eumdem in essentia, aeternum induratione, distinctum in persona, aequalem in maiestate, vt ipse est respectu Patris: & in hoc habetur materia primi libri. Secundi autem mate¬ ria habetur cum subiungitur, & cum sit vna omnia potest: nam ipse Dei Filius Verbum Patris habet similitudinem cum Verbo nostro: secundum quod dicitur 15. de Trin. cap. 11. Animaavertenda est in hoc aenigmate etiam sta Verbi Dei similitudo, quod sicut de illa Verbo dictumest omnia per ipsum facta sunt: vbt Deus per vnigenitum Verbum suum praedicatur vniversa fecisse, ita hominis opera nulla sunt, quae non prius in corde dicantur: vode scriptum est, initium omnis operis Verbum: igitur sicut Verbum nostrum est initium operis, ita & Verbum Dei: differeter tamen, quia vnicum Verbum nostrum non est initium omni operis nostri, quia non gignitur ex tota scientia nostra: sed vnicum Verbum Divinum est initium omnis divini operis propter sui perfectionem. Vnde dicitur 6. de Trin. cap. vIt. de isto Verbo, quod est Verbum perfectum, cui non deest aliquid, & ars quaedam omnipotentis, atque sapientis Dei, plena omnium rationum viuentium incommutabilium, & omnes vnum in ea, sicut ipsa vnum de vno: quia igitur vnum est Verbum Divinum, causa est omnium, quae fiunt: est enim operativa potentia omnium creaturarum. Et quia in secundo libro tractatur de creatione rerum a Deo per suum vnigenitum Verbum per hoc quod dicitur, cum sit vna omnia potest, in quadam summa secundi libri materia declaratur. Tertij autem materia habetur cum subiungitur: permanens in se omnia innovat. Natura autem aliqua in se non manere dupliciter dicitur: vel quia per peccatum depravatur, & tunc non manet, sed ruit: propter quod dicitur de diabolo, loan. 6. quod in veritate non sterit: & si non stetit in ivinritate, possumus quodam modo diceret quod non stetit in sui natura; nec in sui entitate: quia dispositio cuiuslibet rei in veritate est sua dispositio in entitate, vt dicitur 7. Meta. non quod dicatur in sui natura non mansisse, quia sibi naturalia non remam serunt: cum contrarium dicat Dionisius 4. de Div. nominibus; sed quia per peccatum ipsa naturalia inhabilitata ad bonum gratiae fuerunt. Secundo modo dicitur aliquid non manere in sui natura: quia natura sua alteri commiscetur: & efficitur tertia natura: sicut ex anima, & corpore resultat humanitas. Verbum autem Dei assumens carnem vtroque modo permansit: primo enim permansit: quia per peccatum non corruit: quia de ipso scribitur: 1. Pet. 2. quod peccatum non fecit: nec inventus est dolus in ore eius. Item secundo permansit, quia ex¬ natura divina, & humana non fuit aliqua natura tertia conflata. Vnde & Dam. ait: quod in Christo lesu non est communem. speciem accipere. Istud enim Verbum in se permanens carnem assumendo omnia innovavit: quia cum inveteratus esset homo per peccatum, novus factus est per gratiam, Vnde & Dam. 3. lib. cap. 1. ait: quod oportebat naturam nostram innovari, quod factum fuit per Christum incarnatum. Ipse enim innovando hominem, innovavit om nia: quia secundum philosophum homo est, quodam modo omnia: vt potest habet ri ex; de anima, & ex 10. Metaph. & sic per verba pertacta habetur incarnatio Verbi: de quain 3. lib. specialiter intenditur. Quarti autem materia habetur cum annectitur, & per nationes &c. nam in quarto lib de Sanctificatione nostra, quae est per Sacramenta; & de Visione Divina, quae erit spost. resurrectionem: sive defruitione, quae aest per charitatem determinatur: & ista saspientia increata per nationes, quia sine acceptatione personarum: quia non per nationem gentilium; ita quod non per natiomem iudaeorum: sed per nationes in animas sanctas se transfert animas sanctificando; quantum ad primum. Amicos Dei, & Pro¬
phetas, hoc est videntes Deum, constituens quantum ad secundum; nam Propheta vilens dicitur iuxta illud 1. Reg. 9. qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. Et sic inhis verbis, vt concordemus vltima primis, in quadam vniversalitate materia quatuor librorum: sententiarum per ordinem designatur. Rursum per haec verba possumus habere causam efficientem formalem, & finalemnam causam efficientem habemus; cum dicitur Candor &c. ipsa enim sapientia increa a, quae per candorem intelligitur, fuit causa efficiens principalis huius operis: instrumentalis autem fuit Petrus Lombardus Parisiensis Episcopus: Formalis autem est dulex, modus agendi, & forma tractatus Modus agendi designatur cum dicitur cum sit vna omnia potest: nam cum ista scientia sit magis vna, & magis simplex, quam aliqua alia cientia, cum immediatius efluxerit ab ipsa apientia increata, quae est essentia bonitatis, & vnitatis: in omnes modos agendi, in quos possunt aliae scientiae, ista potest: Vndedicitur 2. ad Thim. 3. Omnis enim Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum: & etiam, vtilis est ad alios modos, qui hic non tanguntur: licet forte sub aliqua in distinctione innuantur. Forma tractatus, sive ordinatio capitulorum, sive librorum ad invicem habetur: cum dicitur permanens in se omnia innovat. Nam sic ordinatur iste liber, quod primo determinatur de ente permanente, cui non accidit innovatio, vt de ente divino per essetiam: & postea de ente, cui accidit innovatio, vt de ente divino per participationem. Finalis causa habetur: cum subinfertur & per nationes &c. nam finis noster est, vt sanctificemur, & sanctificati amici Dei simus, & amici eius existentes ipsum facie ad faciem videamus.
Et quia ista est adeo alta materia, quod per me sufficere non possum, innitens Dei auxilio dicam, vt Aug. dicit in fine libri de Trin. Domine Deus meus vna spes mea exaudi me ne fatigatus nollim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardenter. Tu da quaerendi vires, qui inveniri te fecisti, & magis, magisque inveniendi spem dedisti. Coram: te est firmitas, & ufirmitas mea, illam serua, istam sana: coram te est scientia, & ignorantia mea: vbi mihi aperuisti suscipe intrantem: vbi clausisti aperi pulsanti: meminerim tui intelligam te, diligam te, auge in me ista,
On this page