Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Prooemium
SED iam nunc &c. Postquam Magister probavit aequalitatem Personarum ex Divina perfectione, hic reddit ad probandum idem, removendo a Divinis ea, quae aequalitatem impediunt. Et duo facit: quia 1. dicit esse aequalitatem in Divinis, & quod non sunt duae vel tres Personae aliquid maius, quam una. Secundo ostendit hoc modo, quo diximus, ibi: Ned est aliqua. Circa quod duo facit: quia 1. facit quod dictum est. Secundo dictis suis adversatur, ibi: His videntur. Ea, quae aequalitatem impediunt, sunt totum & pars: & quia haec ad 4. genera reducuntur, ideo 4. facit: quia 1. ostendit in Divinis non esse totum integrale. 2. ostendit hoc de toto universali. Tertio de toto materiali. Quarto de toto secundum comple xionem & similitudinem. Secunda ibi: Hic adiiciendum. Tertia ibi: Notandum etiam. Quarta ibi: Hs quoque addendum. Circa primum duo facit; secundum quod dupliciter probat, to tum integrale non esse in Divinis. Prima ratioiest haec: quia totum integrale est plusquam quaelibet eius pars; sed in Trinitate non sunt aliquid maius tres, quam unus. Secunda talis: quia in eadem Persona invenimus multas perfectiones, ut bonitas, sapientia, & huiusmodi, quae in ea non faciunt compositionem prop ter simplicitatem eius, ergo pluralitas Perso. narum in Divinis compositionem non faciet propter simplicitatem naturae Divinae; sed non est totum integrale absque compositione, ergo in Deo non est tale totum. Secunda ibi: llem in eodem. Deinde cum dicit: Hic adijciendum: ostendit totum universale non esse in Divinis. Et tria facit: quia 1. ostendit Divinam essentiam non esse genus ad Personas, itaquod Personae sint species: quia in pluribus speciebus plurificatur genus, ut homo & leo sunt plura animalia; sed in pluribus Personis non plurificatur essentia. 2. ostedit eam non habere rationem speciei, itaquod Divinae Personae sunt particularia, & Divina essetia species, quia species etiam in pluribus particularibus plurificatur: quia Sortes & Plato sunt plures homines; sed plures Personae non sunt plures dij. 3. adducit rationem communem, quae probat Divinam essentiam non esse speciem, neque genus: quia una essentia non plurificata nec est genus, nec species, & huiusmodi est Divina essentia: & ista ratioin radice non differt a primis. Secunda ibi: Si vero. Tertia ibi: Alia quoque. Deinde cum dicit: Notandum: ostendit Divinam essentiam non esse totum materiale respectu Personarum, sicut aurum respectu anulorum: quia in pluribus anulis est plus de auto, quam in uno; sed in pluribus Personis non est maior essentia, quam in una. Deinde cum dirit: His quoque. Ostendit Personas Divinas non uni ri in essentia tanquam in toto similitudinario, sicut plures homines sunt eiusdem sexus, vel giusdem complexionis, non sunt sic plures Personae eiusdem essentiae: quia plures homines sunt aliquid maius, quam unus; sed plures Personae non sunt aliquid maius una. Et duo facit: quia 1. adducit probationem hanc. 2. in brevi dicta recolligit, ibi: Ex premissis.
Tunc sequitur illa pars: His videntur. In qua dictis adversatur. Et duo facit: quia ra adversatur. 2. solvit, ibi; Hoc autem. Circa primum duo facit: quia 1. adducit duas auctoritates Damasc. quae adversari videntur. Prima est, quod Personae differunt numero non natura, sed sic videntur se habere, quae uniuntur in toto universali, ergo totum universale est in Divinis. 2. quia idem Damasc. plane dicit substantiam habere rationem communis, & hypostasis individui, quod non es¬ set, nisi esset ibi totum unive sale. Secunda ibi: A liin un eodem. Deinde cum dicit: Hec autem. Solvit: & duo facit. Primo solvit ad auctoritatem secundam. Secundo ad primam Secunda ibi: Quod loannes. Dicit ergo 1. Damasc. dixisse substantiam habere rationem communis, & Peronam particularis propter simifitudinem aliquam: & quia ibi est maior diffimilitudo, quam similitudo, ideo August, hoc negavit. Deinde cum dicit: Quod loannes. Solvit ad primam auctoritatem. Et duo facit: quia 1. reddit lectorem attentum circa hoc, quod Personae dicuntur differre numero. 2. ostendit, quod difserre numero dicitur multipliciter: nam Personae differunt numero: quia una alteri connumeratur; non differunt numero, quod una non sit in alia, nec aliquid sit in una, quod sit in alia. Secunda ibi: Dicunt enim. Deinde cum dicit: Sciendum. Ostendit veram aequalitatem esse in Divinis propter earum simolicitatem. Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. ostendit, quod propter talem aequalitatem Deus non dicitur triplex, ibi: Prrpierea. Circa primum duo facit: quia 1. dicit esse aequalitatem in Divinis. 2. adducit ad hoc rationem: quia ibi idem est magnum esse, & esse, quod verum esse; sed una non est magis quam alia, nec verius, nec plures, quam una, ergo est ibi vera aequalitas. Deinde cum dicit: Propterea: dicit, quod Deus non debet dici triplex. Et tria facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. ostendit in rebus corporeis talia inveniri non posse, quod non sint plus duae, quam una. 3. concludit veram aequalitatem in Divinis esse. Secunda ibi: In rebus corporeis. Tertia ibi: Ac per hoc. In quo terminatur sententia lectiognis & distinctionis.
On this page