Text List

Prooemium

Prooemium

DISTINCTIO XXI QUAERITVR QVOMODO POSSET DICISOLVS PATERVE I. solus Filius, vel solus Spiritus Sanctus, cum sint inseparabiles:

IC quaeritur &c. Postquam de¬ terminavit Mag. de aequalitate Personarum, hic movet quasdam quaestiones trahentes originem ex praedictis. Dierat enim, quod non est maior potentiae in omnibus tribus Personis, quam in una tantum: vel in una sola, & quia tantum & solum exclusionem important, quaerit quomodo dictiones exclusivae addantur Divinis nominibus. Et duo facit: quia 1. quaerit: utrum possit addi termino personali in se sumpto, ut dicatur solus Pater? 2. utrum possit addi prout de eo praedicatur essentialis, terminus? Secunda ibi: Poss hce quaeritur. Cir¬

ca primum duo facit: quia 1. ostendit, quod non sit bene dictum, solus Pater: nam Pater nunquam est solus: cum inseparabiliter habeat illud ameenum confortium Filij, & Spiritus Sancti. 2. solvit, quod potest dici solus Pater non ratione solitudinis; sed quia non est ibi Pater nisi ipse. Sic etiam potest dici solus Filius, & solus Spiritus Sanctus. Secunda ibi: Ad quod ita. Deinde cum dicit: Post hoc, quaerit utrum, Solus, possit addi termino personali, ut de eo praedieatur terminus essentialis, Et duo facit: quia 1. movet quaestionem: utrum possit fieri talis additio ex parte sub ecti, ut dicatur solus Pater est Deus: vel ex parte prae¬ dicati, ut dic. tut Pater est Deus. 2. solvit ibi: Ad quod dicimus. Circa quod duo facit: quia 1. sol vit. 2. instat, ibi: Sed iterum quaeritur. Circa primum tria facit: quia 1. solvit dicens: quod respectu totius Trinitatis potest fieri talis additio, ut dicitur Pater, & Filius, & Spiritur Sanctus sunt solus Deus, non autem respectu unius Personae. 2. ostendit per August, quod non potest fieri additio talis uni Personae; quatum ad partem subiecti, ut dicatur, solus Pater est Deus. 3. per eundem August. declarat, quod non potest hoc fieri ex parte praedicati, ut dicatur Pater est solus Deus. Secunda ibi: Sed videtur non debere. Tertia ibi: Ad quod hic in parte. Deinde cum dicit: Sed iterum, instat contra determinata. Et tria facit: quia 1. instat Dixerat enim, quod dicere possumus, Trinitas est solus Deus. Contra: nunquam est solus Deus, cum semper sit eum caterva beatorum spirituu, & sanctaru ammaru. 2. solvit, quod dicitur solus Deus, non ratione solitudinis; sed quia ita ipsa Trinitas est Deus, quod nulli alij a tribus Personis competit esse Deum. Tertio ad declarationem dictorum addit, quod ante id, quod convenit tribus Personis, inveniatur deinde de una sola non excluduntur aliae: unde cum dicitur de Filio, quod habet nomenscriptum, quod nemo novit nisi ipse, non excluditur inde Pater, & Spiritus Sanctus. Secunda ibi: Ad quod August. Tertia ibi: Verumtamen ut ait, in quo terminatur sententia lectionis, & distinctionis,

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium