Text List

Dubitationes litterales

Dubitationes litterales

DVBITATIONES LITTERALES.

VVPER litteram, super illo: Similitudinis vero splendor. Contra: Aug. vult, quod lux proprie sumatur in spiritualibus; sed lux est idem, quod splendor, ergo splendor non est nomen similitudinis, sive per translationem dictum. Dicendum, quod lux dicitur perfectio, prout est in proprio fonter sed splendor secundum Avic. dicitur prout est reverberatio a corpore terso, & polito: propter quod licet lux possit dicere perfectionem simpliciter, unde & proprie in spiritualibus reperiri potest: splendor autem ratione reverberationis, quam includit, non ita proprie potest sumi. Vel dicendum quod lux & splendor dupliciter considerari possunt; vel quantum ad id, cui nomen imponitur, & sic dicuntur de spiritualibus translative: quia rebus corporalibus imponuntur: vel quantum ad id; a quo nomen imponitura & tunc cum nomen lucis a manifestatione imponatur, tanto magis competit spiritualibus, quam corporalibus, quanto manifestatio spiritualis est potior corporali, Item super illo: Nec dicuntur relative incarnatus, & humanatus. Contra: nihil competit Deo ex tempore, quod non importet relationem: quia si absoluta competerent ei ex tempore, in eo esset facta mutatio; sed incarnatus, humanatus dicitur Deus ex tempore, ergo &c. Dicendum, quod incarnatus, humanatus ratione nominis relationem non important explicite; tamen aliquomodo relationem implicant: eo quod dant intelligere unionem, quae relationem importat, Item super illo: Ea, quae unitatem essentiae. Notandum, quod quinque dicuntur, quae dicunt essentiae unitatem. Primo: quia dicunt quid absolutum. 2. quia substantiam significant: 3. qui de omnibus, comuniter praedicantur 4. quia de singulis sigillatim. 5. quia de omnibus non pluraliter accipiuntur. Nam tres Personae non dicuntur tres magni, sed unus magnus. Contra primam conditionem obiicitur: quia Dominus ad essentiae unitatem pertinet, & tamen relative dicitur. Dicendum, quod intelligendum est de his, quae dicunt relationem realem; Dominus autem dicit relationem secundum rationem: ideo tale relativum potest esse quid essentiale, vel dicere essentiaem unitatem: Aliae autem conditiones non habent calumniam.

Item super illo: Quae autem relative: Notandum, quod ea, quae distinctionem Personarum important, tria dicunt. 1. quia telative accipiutur. 2. quia non substatiam dicunt. 3. quia de omnibus non dicuntur, vel si dicuntur, non dicuntur sin guiariter. Contra illam conditionem, quod non dicunt substantiam. Contra: relatio in Divinis est idem, quod Divina substantia, ergo &c. Dicendum, quod relationes in Divinis realiter sunt, idem, quod Divina substantia, sed tamen secundum rationem differunt. Et i dicatur, quod etiam sapientia, bonitas secundum rationem differunt a Divina substantia. Dicendum, quod propter talem differentiam rationum attributa in Divinis non manent ibi secundum suum genus: relationes tamen manent, & ex hoc quia manent ibi secundum suum genus, dicuntur non significare substantiam.

Item super illo: Non tres magni, sed unus magnus. Notandum, quod magnus potest sumi adiective, vel substative. Si sumatur adiective, est locutio falsa. Si substantive, est locutio veta.

Item super illo: Deus non est magnus &c. Notandum, quod August. probare intendit Deum non esse magnum, per participationem, sed substantiali ter. Cuius ratio talis est: si Deus est magnus per participationem, tunc noc est ipsa magnitudo, qua magnus dicitur. Sed propter quod unumquodque tale, & illud magis. Si est magnus non per se ipsum, sed per magnitudinem, quae non est ipse, tunc ipsa magnitudo est magis magna, sive maior, quam ipse Deus. est igitur aliquid, quod non est Deus maius Deo, quod est inconveniens

Sed ista ratio non videtur valere: nam homo estialbus per albedinem, quae non est ipse, & tamen albedo non est magis alba.

Praeterea: formae speciales se ipsas non denominant: namplicet veritas sit vera, & bonitas sit bona, calor non est calidus. Cum ergo. magnitudo dicat quamdam specialem perfectionem, ergo se non denominat, ergo non est magna, & si non est magna, non potest esse magis magna: quia comparativum positivum relinquit.

Praeterea: aliquid dicitur magnum secundum totam magnitudinem. quae in ipso est. Si igitur ipsa magnitudo diceretur maior, quam ipsum magnum, tunc se ipsa maior esset. Dicendum, quod ratio August, bona est. Ad cuius evidentiam notandum, quod in his, quae non mole magna sunt, idem est esse maius, quod esse melius, & quod habet esse melius, habet esse verius: quia verum & bonum ex esse sumunut. Dicamus ergo, quod omnis forma, quae subiectum denominat, nec est ipsum subiectum, verius convenit sibi; vel est eadem sibi, quam ipsi sublecto. Vnde albedo est verius eadem albedini, & est magis essentialiter talis qualitas, quam sit ipsum album. Est ergo subiectum album, & albedo alba; sed subiectum est album secundum denominationem; albedo tamen est alpa secundum aliam rationem: est enim alba, eo quod essentialiter est ipsa albedo, & illud esse tale est esse verius, quam sit primum. Et ista est via Diony. 2. de Div. nom. qui dicit: At ut exemplis nostris utar, voluptates, ac dolores. facere dicuntur, ut homines taetentur & doleant, sed nec laetantur, nec dolent. Neo recte dicet, mea quidem sententia, si quis ipam vitam vivere confirmet, aut ipsam lucem illustrari, nisi forte haec alio modo dicati, id est, abundantius, & essentiae ratione ea, quae sunt effectorum; in causis ante inesse. Si ergo Deus esset magnus magnitudine, quae ipse non esset, licet non secundum eandem rationem diceretur magnitudo magna & Deus. magnus: iverius tamen esset magnitudo magna, quam Deus: eo quod essentialius: & quia in Deo non ponimus magnitudinem molis, & ibi idem est esse maius, quod esse melius, vel esse verius: simpliciter & absolute loquendo, magnitudo existens in Deo; quae ponitur non esse Deus, esset Deo maior, & ita vera est conclusio Auga. quod aliquid, quod non est Deus, est maius Deo, quod est inconveniens

Ad primum in contrarium dicendum, quod albedo non est magis alba ea ratione, secundum quam homo dicitur albus; sed eo modo, quo diximus: quia ea, quae sunt causatorum, amplius praeinsunt causis.

Ad 2. dicendum, quod formae speciales se ipsas no denominant eo modo, ut denominatur subiectum, secundum alium modum denominare possunt, ut patuit: Ad 3. dicendum, quod non concluditur magnitudinem; se ipsa maiorem esse, sed quod magis proprie est eadem sibi, quam subiecto: quia sibi est eadem essentialiter; subiecto autem accidentaliter

PrevBack to TopNext