Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
Postquam dubitavimus de subiecto. Theologiae in se, restat dubitare de his, quae consequitur scientia ex subiecto ista autem, ut dicebatur, sunt quinque, sciicet, ordo, dignitas, unitas, distinctio, & necessitas. Verum quia unitas, & distinctio eadem rem importare videntur: quia ex eo quod res habet esse unum, habet esse uindistinctum a se, & distinctum ab aliis: ideo solum de quatuor quaeremus. Primo de ordine istius scientiae ad alias. Secundo de dignitate. Tertio de unitate. Quarto, de necessitate. Circa primum quaeremus tria. Nam ordo scientiae ad scientiam attemditur ex eo, quod una subalternatur alteri, vel subalternat sibi aliam: & ideo quaerere de ordine est quaerere de subalternatione. De subalternatione igitur tria quaerantur. Primo vtrum ista scientia subalternetur alicui scientiae humanae. Secundo vtrum ubalternetur alicui alij scientiae. Tertio vtrum subalternet sibi alias scientias huma nas.
Articulus 1
primum sic proceditur: videtur quod ista scientia subalternetur Metaph. quia si subiectum est sub subiecto, videtur scientia esse sub scientia, sed subiectum Theologie videtur esse sub subiecto Metaph, quia subiectum Metaphys. est es commune, subiectum Theologiae est aliquod ens distinctum ab alijs entibus, ut Deus ipse, sed sub communi continetur quod habet esse distinctum, ergo. Praeterea, quando aliqua scientia de aliquo deter minat modo admurationis, & alia scientiam non; videtur illa scientia, quae admitativo modo determinat, subalternari ei, quae non admirativo modo determinat. Nam admiratio ex ignorantia causae provenit: ut hapetur in. 1. Metaph. cum igitur Theologia modo admurativo de Deo determinet: quia obstupescit intellectus propter ea, quae dicuntur in ipsa: quia non tradit causam dic i sui: Metaphysicus autem, qui non admiratione determinat, videtur tradere cauam dicti: sed scientia, quae causaliter determinat de aliquo, subalternat sibi scientiam, quae non causa iter determinat de eodem: ergo.
Praeterea videtur quod subalternetur naturali Philosophiae: quia scientia ista dicit Deum esse potentiae infinitae: Phil. autem hoc probat in 8. Phys. per hoc quod movet in tempore infinito, sed illa scientia subalternat sibi aliam, quae probat; & illa subalternatur, quae narrat: ergo &c. Vlteius videtur, quod ista scientia subalternetur omnibus scientiis, quia videmus quod perspectiva subalternatur gcometriae exeo, quod accipit ab ea aliquas propositiones, per quas arguit. Cum igitur ista scientia accipiat ab omnibus scientijs: ergo &c. In contrarium est, quia quod excellit omnes scientias, & cui omnes scientiae ancillantur, nulli subalternatur, sed ista scientia excellit omnes scientias, & ei omnes ancillantur, ergo nulli subalternatur. Quod autem ista omnes excellat patet: nam arguit in principio Metaph. quod illa, quam maxime Deus habet, Divina scientiarum est. Cum igitur Theologia sit magis principaliter de Deo, quam Metaphysica, magis proprie ipsa Dea scientiarum dici debet: ergo omnes ei ancillantur, & ipsa nulli sub alternatur.
REspondeo dicendum, quod modus subalternationis scientiarum triplex est ad praesens. Vnus modus subalternatior nis est: quando una scientia ancillatur alij.
Et ista subalternatio nihil est aliud, quam quidam famulatus, potest enim talis famulatus subalternatio dici: quia ut habitum est, ex hoc convenit subalternari unam scientiam alteri: quia habet ordinem ad aliam: ut quia una ordinat, alia ordinatur: & quia quae ancillatur ordinantur ab his, quibus ancillantur: Inde est quod talis famulatio subalternatio dici debet. De ista autem subalternatione determinatur in 1. Metaph. Vbi dicitur: quod omnes aliae scien tiae Metaph. famulantur. Ista autem famulatio, & ista regulatio ex hoc convenit. quia illa scientia, quae considerat optimum in aliquo genere habet regulare omnes alias scientias in illo genere: & ideo quia Metaph. considerat optimum in genere entium, habet regulare omnes alias scientias inventas ab homine, & verificare principia omnium: ut ibidem patet.
Secundus modus, & tertius subalternationis sunt traditi in 1. post, qui sic differunt: quia unus illorum non dicitur uni¬
vocus; alius autem quasi univocus dicitur. Modus autem non univocus habet esse, quando una scientia determinat de aliquo: ita quod de eodem alia scientia non determinet simpliciter, sed solum secundum aliquem modum: & sic determinando una dicit propter quid, quod alia dicit quia: sicut apparet in perspectiva, & gcometria; nam de eodem simpliciter non est perspec tiva, & gcometria: Quia vtraque non est de linea simpliciter; sed gcometria solum: nec vtraque est de linea visuali; sed perspec tiva solum: tamen vtraquo aliquo modo est de eodem: quia linea simpliciter reservatur in linea visuali, & linea visualis continetur sub linea simpliciter: ad hunc autem modum quatuor requiruntur. Primum est: quod de eodem aliquomodo sit subalternans, & subalternata: nam si nullo modo de eodem essent, tunc non diceret una propter quid illius, cuius alia diceret quia. Secundo requiritur, quod subalternata aliquid addat ei, quod consideratur in scientia subalternante: sicut videmus, quod linea visualis, de qua considerat perspectiva, aliquid addit super lineam simpliciter, de qua considerat gcometria. Ista autem additio ex hoc requiritur: quia scientia, quae, dicit propter quid, est magis abstracta, & magis alta, quam scientia, quae dicit quia: & minus abstractum se habet per additionem ad magis abstractum. Tertio requiritur, quod huiusmodi additio non causetur ex eo, cui fit additio per se loquendo, nec ex eius partibus: quia si causaretur, tunc ad eadem scientiam, ad quam pertinet coniderare de illa re simpliciter, pertineret considerare de illa re cum additione: undequia curvum causatur ex principijs lineae per se, illa eadem scientia, quae determinat de linea simpliciter, determinat de linea curva: tamen quia visuale non causatur ex principijs lineae, non est eadem scientia, quae determinat de linea simpliciter, & visuali. Quarta conditio est, quod illud additum sit compossibile ei, cui fit additio:¬ quia si non esset ei compossibile, non pos¬¬ set de eo esse aliqua scientia: nam de linea alba non est scientia: quia lineam albam non est reperite
istarum autem quatuor conditionum, duae per se requiruntur ad subalternationem aliae vero due quodam modo per accidens: nam additionem esse compossibilem ei, cui sit additio; & non oriri ex principijs subiecti, sunt cause per accidens, & sine
quibus non. Primae autem duae conditiones per se, & directe requiruntur ad subalternationem, quae ex ista conditione sequuntur quod una scientia dicat propter quid, & alia quia.
Tertius modus subalternationis est: quando de eodem determinat scientia subalter nans, & subalternata; sed subalternans determinat de eo modo subtili; subalternata autem modo grosso: sicut ponit exemplum Phil. de harmonica Mathematica, & de ea, quae secundum auditum: nam harmo nicaMathematica determinat de numero relato ad sonum modo subtili: ea: autem quae est secundum auditum, determinat de eodem, sed modo grosso: similiter etiam se habet apparentia ad Astrologiam am apparentia sive scientia, qua nauta vtuntur, considerat cursum Astrorum modo grosso, quem considerat Astrono mus modo subtili
Viso triplici modo subalternationis potest apparere, quod Theologia nulli scientiae humanae subalternatur: quia omnia scientia humana, vel est communis, ut Me taphysica, vel est specialis, ut ceterae scientiae: si igitur Theologia subalternaretur scie tiae humanae, vel subalternaretur Metaphysice, vel alijs scientijs specialibus: Metaph. subalternari non potest: nam hoc esset aliquo trium dictorum modorum, sed nullo modo est possibile. Primus enim moduest impossibilis: nam Metaphysica ex hosubalternat sibi alias scientias: quia in genere entium considerat optimum, ut Dei ipsum: ut patet per habita: sed quia ipse Deus, licet directe non sit de consideratione scientiarum specialium inventarum ab homine, est tamen magis principaliter de consideratione Theologi, quam Meta physici, ut patefactum est; igitur secundum istum modum nullatenus Theologia subalternatur Metaphysice: immo magis videtur, quod Metaphysicam debeat subalternari sibi: quid tamen sit de hoc in art. 3. apparebit. Item iuxta secundum modum subalternationis non subalternatur ei: nam in illo modo per se attendendum est, quod in scientia subalternante dicitur propter quid & in subalternata quia, sed hoc non potest esse in Theologia respectu Metaphysicae nam ea, quae dicuntur in Theologia de Deo, supra rationem sunt, ut patet 1. de Divinis nominibus: & eorum autem, quae supra rationem sunt, scientia per rationem investigata rationem reddere non potest. Rursus tertius modus subalternationis est etiam impossibilis: quia secundum illum modum scientia subalternans maiora, & altiora cognoscit, quam subalternata: hic autem est e converso: quia per Theologiam altiora de Deo scire possumus, quam per Mo taphys. Item secundum istum modum subalter nans, & subalternata sunt de eodem: sed de Deo. ut est principium nostrae reparationis, & consummatio glorificationis, ita est Theologia, quod non est Metaphysica. Scientijs autem specialibus Theologia non subalternatur secundum aliquem dictorum modorum: iquia nulla scientia specialis considerat de optimo in genere entium: quia inter ceteras scientias speciales naturalis est magis universalis, & magis prima, ut patet per Phil. 6. Metaph. Si igitur aliqua deberet considerare, ista consideraret, sed ista non considerat: ut patet ex secundo Physic. ubi dicitur quae vero tales non sunt,; videlicet, sicut, quae motum subcunte movent, eae naturalis considerationis non sunt, Si igitur nulla scientia specialis considerat de Deo, quod est optimum in genere entium, de quoconsiderat Theologus, nul la scientia specialis subalternat sibi TheoS logiam secundum primum subalterna tionis modum, nec etiam secundum se cundum, nec secundum tertium: quia illis duobus modis specialibus idem secun dum suam substantiam est de considera tione scientiae subalternantis, & subalter natae aliquo modo, sed Deus secundum suam substantiam nullomodo est de consideratione scientie specialis inventae ab homine: igitur Theologia non subalternatur alicui scientiae speciali, nec communi: ergo nulli scientiae humane subal ternatur
Resp. ad arg. ad primum dicendum quod non sufficit subiectum esse sub subiecto eo modo, quo sublectum Theolo giae est sub subiecto Metaphysicae, sed re quiruntur ibi conditiones pertacte divesae secundum diversos modos subalterna tionis, quas conditiones non possumus roperire inter Metaphysicam, & Theolo giam: ideo ei non subalternatur. Ad se cundum dicendum: quod Theologia de terminat modo admirativo de Deo: quia ea, quae dicit, sunt altiora, quam ea, quae dicit Metaphysica, & ideo non subalternatur ei: quia illa admiratio non contingit ex eo, quod Metaphysicus tradat cau sam eorum, quae Theologus narrat: cum natrata a Theologo sint suprae rationem, scilicet, propter altitudinem dictorum, ut dictum est,
Ad tertium dicendum: quod Theolos gia non praesupponit a naturali Philosoph. Deum esse infinitae potentiae, sed magi hoc praesupponit a sapientia increata. Ad quartum dicendum: quod si Theologia accipit ab omnibus scientijs; non tamen accipit eo modo, sicut accipit perspectivus, a Ccometria: quia perspectivus accipit propositiones gcometricas, quasi regulas sue considerationis, sed Theologus accipit ab omnibus scientijs propositiones, ut eas ordinans in obsequium sui, non ut reguletur per illas: sicut videmus militarem accipere a fraenefactiva, ut superiorem ab inferiore: & per hoc patet solutio melius ad tertium: quia dato quod Theologus accipiat a naturali Deum esse potentiae infinitae, vel probationem propositionis istius: non tamen accipit eam, ut reguletur per ipsam, sed solum in obsequium eius.
Articulus 2
TEcundo quaeritur, vtrum haec scientia subalternetur alicui alij scientiae? Et videtur quod non: quia ista scientia, ut dictum est, non subalternatur alicui scientiae humanitus acquisitae, sed praeter scientias humanas non est nisi scientia Divina, sed idem non subalternatur sibi ipsi: ergo &c.
Praeterea: ista scientia coniungit nos nobilissimo fine: ergo est nobilissima, sed nobilissimum nulli supponitur, ergo &c. In contrarium est, quia quidquid supponit principia, & non probat, subalternatur ei, a quo supponit, sed Theologia praesupponit articulos Fidei, quos habet, quasi principia, ergo subalternatur scientiae, a qua ista principia praesupponit.
REspondeo dicendum: quod omnis scientia procedit ex aliquibus principijs: nam cum hec sit differentia inter cientiam, & intellectum; quia scientia est habitus conclusionum, intellectus vero principiorum: ut potest haberi ex Philosopho in libro posteriorum: cum conclusiones ex principijs sequantur, oportet om nem scientiam uti principijs ad concludendum conclusiones intentas in illa scientia, principia autem non sunt semper unifornsia: quia secundum Boetium quaedam sunt principia nota cuilibet, quedam vero sapientibus. Et sicut distinguimus, quod que dam sunt principia nota intellectui sapientum; quedam intellectui omnium: Ita distinguere possumus, quod quaedam sunt, principia nota in scientia, in qua assumun¬ tur, quaedam in alia: ita quod sicut distinguuntur principia ex parte cognoscentium itae possunt distingui ex parte scientiarum. Scientia autem illa, quae vtitur principijs non per se notis, sed in alia scientia declatis, est subalternata: illa utem, in qua illa principia declarantur, est subalternans: & quia scientia Theologiae vtitur principijs, ut articulis Fidei, quae non apparent nobis per se nota, vel oportet dicere, quod Theologia non sit scientia, vel quod illa principia sint in superiori scientia manifesta. Sed quia Theologia sive cognitio de Divinis scientia dici potest: ut dicitur 13. de Trinit, cap. 10. Oportet quod articuli Fidei in superiori scientia noti sint; supe¬
rior autem Theologia non est, nisi scientia Dei, vel scientia Beatorum: subalternabitur igitur Theologia Divinae scientiae, vel scientiae Beatorum: quo autem modo subalternationis eis subalternetur, si queritur; dicendum quod nullus modus, qui conspiscitur in humanis scientijs, isti ubalternationi competit. Nam primus modus dicebatur esse, quando scientia erat de optimo in aliquo genere, aliae aucem non erant de illo: iste autem non est conveniens hic. Quia sicut scientia Beatorum, & Divina est de optimo; quia de Deo: ita & Theologia principaliter est deoptimo, quia de Deo. Item tollitur secundus, & tertius subalternationis modus: quia in illis scientia subalternata dicebat quia; cuius scientia subalternans dicebat propter quid. In considerationibus autem de Deo proprie non est assignare quia, & propter quid: quia omnia, quae existunt in Deo, Deus sunt, & causa carent.
Et licet iste modus subalternationis non sit idem penitus cum aliquo preassignato, habet tamen simitudinem cum unoquo que praedictorum. Habet enim similitudinem cum primo modo: nam secundum illum modum scientia Beatorum subalter nat sibi Theologiam: quia licet utraque sit de optimo, illa tamen magis illud optimum apprehendit. Habet, & similitudinem cun secundo: quia sicut ibi princia scientiae subalternatae non sunt nota in illa scientia, ed in superiori, ut est videre in Perspectiva, & Ccometria. Ita principia certitudi ne speculationis assumpta a Theologo, non sunt clara in Theologia; sunt tamen elara scientiae Beatorum. Habet etiam similitudinem cum tertio: quia sicut ea quae tra dit apparientia, sive navalis de cursu astrorum intuetur ea modo grosso; astro nomus autem ea videt modo subtili: ita, ea quae tradit Theologus de unitate essentiae, & Trinitate personarum ea intuetur modo grosso, quae Deus, & Beati subtiliter intuentur.
Ad primum dicendum: quod scientia ista non subalternatur scientiae humanae, subalternatur tamen scientiae Divinae: non tamen propter hoc sequitur, quod subalternatur sibi ipsi: quia scientia Divina duplex est: creata, & increata: & creata duplex Viatorum, & Beatorum, unde non subalternatur sibi ipsi ista scientia: subalternatur tamen scientiae Divinae, vel Beatorum. Ad secundum dicendum: quod nobilissimum est duplex, scilicet, nobilissimum in genere, & nobilissimum simpliciter. Vnde licet ista scientia sit nobilissimai genere; quia in genere scientia Viatorum tenet principatum: tamen scientia Beatorum, & Divina nobiliores sunt, ipsa, quibus subalternari poterit.
Articulus 3
Et videtur quod sic: quia quando aliqua scientia tradit causam eorum, quae dicuntur im alia: tunc illa scientia subalternat sibi aliam, sed ista tradit cognitionem Dei, quae est causa omnium eorum, quae dicuntur in alijs scientijs, ergo ista subalteruat sibi omnes alias.
Praeterea: ex hoc una scientia subalternatur alij, quia est sub illa; cum igitur omnis scietiahumana sit sub ista quasi sub digniore, omnis scietia humana subalternabitur isti. In contrarium est: quia scientia subalternata accipit principia a sub alternante, sed nulla scientia accipit principia ab illa, ergo &c.
REspondeo dicendum: quod secunDdum quod ractum est, triplex est subalternationis modus; unus est ex eo, quod una attinge: optimum in genere, & non aliae. Secundus modus est, quando una dicit quia: alia propter quid: sive una dat principia alij, & alia regulatur per principia accepta. Tertius est quasi univocus, quando de eodem est scientia subalternans, & subalternata, sed una de illo dicit per causam, & modo subtili; alia vero modo grossocognitionem tradit. Quod si bene advertimus Secundus, & tertius modus sunt, omnino alieni ab ordine, quem videmus inter Theologiam, & alias humanas scienias: nam secundus modus, in quo scientia subalternata accipit principia a subalter nante, isti ordini non competit: nam aliae scientiae humanae a Theologia sua principia non accipiunt. Item tertius, qui est quansi univocus, non competit Theologiae, & alijs humanis scientijs: quia tunc oporteret, quod sicut Theologia determinat de Deo, inquantum est nostrae restaurationis principium vel glorificationis consummatio, sic & aliae scientiae tractarent, sed Theologia tractaret de illo modo subtili, & aliae modo grosso, quod non videmus. Si igitur secundum aliquem modum subalternationis scientiae humanae Theologiae subijciuntur, hoc est solum secundum primum modum, quia scilicet, Theologiam attingit optimum, quod aliae scientie non attingunt: sicut videre est in Metaphys. respectu aliarum scientiarum humanarum: quia Metaphys. quae est de Deo, quod est, optimum in genere entium, subalternat ibi omnes alias scientias humanas: quia quando finis est sub fine, scientia est sub cientia: ut dicitur 1. Ethic. quam subalternationem non solum reperimus in praciicis, sed etiam in speculativis: In hac au em subalternatione duo est considerare: Primo, quia ex eo, quod Metaphys. attina git cognitionem Dei secundum modum ossibilem homini etiam ex suis naturalibus, ad quam cognitionem cognitio reperta in ceteris scientijs ordinatur singulae scientiae ei ancillantur: & hec sola scientiarum libera est: ut scribitur 1. Metaph. ecundo, quia cognitionem istius optimi tradit secundum rationis modum, & quia modus rationis est, ut ex principijs, & exhis, quae nota sunt nobis, deveniamus in conclusionum cognitionem, & nobis occultorum: ideo sicut attingit finem communem per modum rationis, ita principia omnibus communia: & quia quaelibet probat audita, ut communes animi conceptiones secundum modum possibilem de¬ clarare spectat ad ipsam: & ideo, singuia scientiae aliquomodo assumunt, principia Metaphys. quia ordo est in princigijs, nam principia insima per superiora roborantur: patet igitur quod quia Metaphys. attingit opuimum, singulae scientiae sibi ancillan tur: & quia attingit ipsum secundum rationis modum declarat principia, quibus aliquo modo singulae scientiae innituntur, Cum igitur Theologiae unum istorum conpetat, & non aliud: quia competit sibi attingere optimum, sed per se loquendo, & directe non attingit illud secundum rationis modum, sed secundum revelationis formam, ut ostensum est, igitur competer ci, quod consequitur scientia, ex eo quod attingit, optimum: non quod consequitur, quia ipsum attingit secundum ordinem rationis: ancillabuntur ergo, singulae scientiae Theologiae, & eas omnes in suum, assumet obsequium, non tamep eorum principia declarabit. Et quia magis attinigit optimum Theologia, quam Metaphys. ut declaratum est, & declarabitur imposterum, magis ancillabuntur Theologia singule scienciae, quam Metaphys. Immo ipsa Metaphys. ad Theologiam comparata non erit libeta, sed cum minus attingat optimum quam ipsa, debet ei merito ancillari.
Resp. ad arg. ad primum dicendum: quod non sufficit tradere causam eorum, quae dicuntur in alia, scientia, ut illa scientia ei subalternetur, nisi illam causam tradat secundum rationis modum: & illam causam inferior scientia, quae in superiori scientia traditur, praesupponat: quod non videtur in Theologia respectu, scientiarum humanarum: & ideo scientiae humanae ei non subalternantur, secundum illum modum, sed solum ratione finis, exeo quod Theologia, attingit optimum, ut dictum est. Ad secundum dicendum: quod omnes scientiae humanae sunt sub ista quasi sub digniore, inquantum ista attingit optimum, ut dictum est. Ad illud in contrarium dicendum, quod non oporter, quod aliae scientie assumant principia a Theologo ad hoc, ut subalternentur ei i secundum primum modum subal o ternationis, sed modo pre. tioo 1n dicto; ut est superius pa¬. nigionina: eingefactum,na tinatatasu
Articulus 4
Utrum ista scientia sit dignior aliis scientiis humanisPOstquam quaesivimus de ordine istius scientiae ad alias, quem consequitur ista scientia ex suo subiecto: restat quaerere de dignitate, quam etiam ex suo subiec to consequitur.
Et videtur quod ista scientia non sit dignior alijs scientijs, humanis: quia quanto aliqua scientia magis facit scire, tanto est nobilior; sed scientiae humanae magis faciunt scire quam Theologia: cum scire sit per causam, ut dicitur 1. post & 1. Phys. & illae tradant causam dicti sui, Theologia autem narrare videatur, ergo, &c.
Praeterea Metaphys. saltem videtur no bilior Theologia: quia nobilitas scientiae, provenit ex nobilitate subiecti: ut scribitur. 1. de Anim. cap. 1. Sed Metaphys. habet pro subiecto totum ens, sed totum ens maiorem dignitatem importare videtur, quam quodlibet ens distinctum: cum bo nitas entis distinctiincludatur in bonitate entis totius, igitur Metaphys. erit nobilior, quam Theologia.
Praeterea: quanto aliquid est magis proportionatum materie, tanto magis eam perficit: quia actus activorum sunt in patiente, & disposito, ut scribitur 2. de Anim. sed scientiae aliae ab ista sunt nobis magis proportionatae: cum eas ex naturali ratione investigare possimus, igitur illae nos magis perficient, sed cum ex hoc sint scientiae digne, & nobiles: quia intellectum nobilem partem animae perficiunt; scientiae alie digniores, erunt illa: quia magis perficiunt. In contrarium est: quia, ut habitum est, taliae omnes huic ancillantur, ergo ista illis dignior erit.
RESOLVTIO. Theologia est dignior aliis scientiis humanis tam ex dignitate subiecti, quam ex de¬ monstrationis modo.
REspondeo dicendum: quod dignitas Rin scientia dupliciter sumitur, aut exdignitate subiecti, aut ex demonstrationis modo: ut dicitur in 1. de Anim. Sicut apparet, quod Scometria excellit Astronomiam certitudine demonstrationis, Astro¬ nomia excellit eam nobilitate subiecti it Commentator ibidem subdit. Vnus au tem istorum modorum, scilicet nobilitas ex dignitate subiecti, spectat directe ad praesens negotium: cum questio ista propter subiectum introducatur: dignitas autem ex certitudine demonstrationis inferius locum proprium habere poterit. Notandum ergo, quod scientia humana duplex est: communis, & specialis. Si autem quaeratur utrum Theologia sit dignior aliqua scientia speciali nobilitate subiecti? Quaestio non habet dubium: nam, tit habitum est, nulla scientia specialis habet pro subiecto Deum, nec de Deo directe considerat; Theologia autem pro subiepeto habet Deum ipsum modo, quo patuit,
igitur cum Deus ipse nobilitate excellat cetera, Theologia dignitate excedit cetera: cientias speciales.
Sed vtrum sit nobilior Metaphys. secun dum istum modum, vel e converso se habeat: dubium est. Nam cum subiectum in Metaphys. sit ens in eo quod ens, & ens in eo quod ens non solum includat Deum, sed etiam bonum creatum, cum bonum creatum sit aliquod bonum, vide tur quod dignior sit Metaphys. quae est de bmni ente, quam Theologia, quae solum pest de ente 1. principaliter. Et ideo, ut ve pritas pateat, duo declaranda existunt: primum est, quod non est maius bonum Deus, & totum universum, quam Deus solus: Secundum est, quod cognitio, quam habet Theologus de Deo, est maius bonum quam sit cognitio, quam habent omnes scientiae humanae de creaturis cum cognitione, quam habent de Deo, per creaturas reperta.
Primum triplici via ostenditur. Prima est: quia perfectiones omnium generum congregantur in 1. principio. Et ratio est quia ex esse sumitur omnis perfectionis, ratio: cum igitur Deus sit ipsum esse sepa ratum non participatum, cum sit ens primum: oportet quod ei conveniat omniratio essendi, & per consequens omnis ratio perfectionis: & propter hoc 5. Metaphys. traditur: quod est quoddam perfectum universali perfectione, in quo reservantur perfectiones, quae sunt in unoquoque genere: & illa est dispositio Primi principij, Dei scilicet, secundum Commentatorem. Si igitur omnes perfectiones omnium generum reservantur in Primo prin cipio, non est plus de perfectione in Deo, & in omnibus creaturis quam in Deo solum: & quia bonitas ex perfectione sumi tur, non est maius bonum Deus, & univer sum, quam Deus solum: propter hoc con ciudit Aug. 8. de Trin. cap. 3. quod Deus est ipsum bonum non alio bono bonum, sed est bonum omnis boni.
Secunda via ad idem probandum haberi potest ex causarum ordine. Nam sicut potentia appropriatur efficienti, ita bonitas appropriatur fini: quia sicut quidquid agit efficiens, agit per suam potentiam, & virtutem; ita ad quodcunque inclinat finis, inc inat ex perfectione, & bonitate: propter hoc scribitur 2. Metaph. quod qui tollit finem, tollit omne bonum.
Et Commentator ibidem ait: quod fnis, & bonum idem: sed sicut videmus in causis agentibus quod quando quidquid virtutis habet agens inferius, habet ab agente superiori, non est maior potentia
in agenti superiori, & inferiori, quam in superiori solum: unde si quidquid habet malleus haberet a fabro, non est maior potentia in fabro, & malleo, quam in fabro solum: & quid quid posset faber cum malleo, posset sine malleo. Et secundum istum modum: quia Deus est efficiens primum, & omnia, quae virtutem habent, ab ipso habent, non est plus de potentia in Deo, & in alijs agentibus, quam in Deo. solum: verum quia sicut Deus est agens primum, ita est finis ultimus: & sicut omnia agentia habent virtutem ab ipso, ita omnia entia habent bonitatem ab eo: & ideo sicut concludebatur, quod non erat maior virtus in Deo, & in omnibus alijs entibus, quam in Deo solum: ita inferre debemus, quod non est maior bonitas. Dei, & totius universi, quam Dei solum: quod declarare volebamus.
Tertia via colligitur ex infinitate bonita. tis ipsius: quia Deus excedit bonitatem, creaturarum in infinitum: ideo bonitas tam, sicut linea ad lineam: quia quaelibet Divina non comparatur ad bonitatem crealinea aliam lineam finitam squia infinitam non est dare) per sui multiplicationem excedit: sed comparatur ad eam, sicut linea ad punctum: & sicut non est maior linea, & punctus, quam linea solum: aliter enim linea divisa in partes esset maior se ipsa continua: tamen ibi plura puncta actualiter coexistunt; ita bonitas Primi cum bonitate creata non est maior, quam bonitas Primi solum; & ideo non male dicebat Plato, ut habetur ex 1o. Ethic. quod dele ctatio non erat per se bonum: quia delecta tio cum prudentia est maius bonum, quam delectatio solum: quod concedit Phil. de separato bono. Si igitur bonitas creaturarum nihil addit ad bonitatem Primi, non possumus concludere Metaphys. esse digniorem, quae est de bono increato, & creato simul, quam Theologia, quae est de bono increato principaliter solum: quia non est de maiori bono. Quod autem Metaphys. sit inde vilior: quia considerat utrumque bonum, quam si consideraret principaliter increatum bonum solum, ut Theologia: dupliciter de clarari potest. Prima via est ex eo, quod b Deus in Theologia principaliter intenditur. Secunda est ex modo considerationis, quam Theologia de Deo habet
Primum sic declaratur: quia secundum Phil. illud, quod est per se, & primo, est magis quam id, quod est per aliud: & ideo in 2. Metaphys. dicitur quod ignis est ma xime calidus: quia est primo calidus in genere calidorum: cum ergo Theologia ma gis primo, & principaliter consideret de Deo, quam Metaphys. ut patet per iam dicta, Theologus plus de Deo cognoscet, quam Metaphys. unde talis, & si plus cog noscet, cognoscet tantum, & amplius: ratione autem, qua tantum cognoscet, cum bonitas creaturarum nihil addat supra bonitatem Primi, cognitio de creaturis secundum bonitatem mhil addet supra cognitionem Primi: cum bonitas cognitionis, ex bonitate, & dignitate obiecti sumat originem, secundum quod hic de bonitate, & dignitate locuti sumus: igitur ratione, qua Theologus cognoscit tantum de Deo, quantum Metaphys. est aeque dignus non obstante additione cognitionis creaturarum. Ratione autem, qua cognoscit amplius, est magis dignus: immo quantumcumque illud amplius fuerit, omnem cognitionem creaturatum transcendit: igitur de Theologia, quae ab ipsa Divina scientia sumit formam, & modum, dicere possumus, quod Phil. dicit in 12 de ipsa scientia Divina, quod si ipse Deus scire aliquid extra se, primo scilicet, & principaliter, vilesceret: ita, & Theologia, quia primo, & principaliter solum Deum pro obiecto habet, dignior inde existit: & si alia pro obiecto principali haberet, vel in obiecto principali includerentur, de necessitate vilesceret: nihil est ergo Metaph. ad Theologiam comparata. Secunda via hoc idem declarari poter ex ipso considerationis modo, quem habet Theologus: nam non considerat de Deo secundum rationis modum, sed secundum revelationis formam: & ideo aliqua cognoscit de Deo, ad quae non attin git ratio: Metaphys. autem quia viam limitatam habet ex investigationis modo quia sequitur ordinem rationis, ad illa in telligenda se non valebit extendere: & ideo de Deo pauciora cognoscet; nec tamen propter hoc illa, que in Theologia per revelationem habentur, minus vera sunt, quam que per rationis investigationem apprehenduntur, immo magis: quia vide tur in maiori lumine, ut in lumine increato. Patet igitur quod Theologia non est indignior Metaphys. quia est de Deo principaliter, cum illa sit de ente; immo est magis digna. Resp. ad arg. Ad primum dicendum, quod scire per causam est magis scire, in quan tum ea, quae per causam cognoscuntur veriori modo sciuntur; non tamen propter hoc est magis scire per causam, quam scire per revelationem: quia in apprehen dendo causam possumus errare; revelati autem ssi Diuina sit) falli non potest. Vepossumus dicere, quod ille modus non es universaliter verus: quia si sic esset, cos nitio principiorum non esset adeo nobilis ut cognitio conclusionum: cuius contrarium dicit Phil. 1. post. unde sicut cogni tio principiorum, quae sunt solum notait lumine intellectus agentis, excellit cognitio nem conclusionum, sic cognitio corum que dicuntur in Sacra Pagina, excellit om nem aliam cognitionem a nobis habitam cum lumen Divinum, in quo talia nota sunt, lumen rationis excedat. Ad secundum dicendum, quod totum universum, & Deus non est maius bonum, quam Deus solum: immo considerare de utroque principaliter non est tante digni tatis, sicut considerare principaliter de Deo solum. Ad tertium dicendum, quod si cognitio, quam habet Metaphys. est nobis magis proportionata naturaliter, non est nobis magis proportionata super addita gratia. Vel possumus dicere, quod ar¬ gumentum non arguit imperfe¬ ctionem scientiae, nec in dig¬ nitatem; sed arguit infirmitatem, nostram.
Articulus 5
Vtrum Theologia sit una scientiaVinto queritur de unitate istius scientiae: & videtur quod non sit una: nam ista scientia determinat de Crea tore, & creatura: tusic arguo, aut considerat de eis secundum unam rationem, aut secundum diversas considerationes? Si secundum diversas considerationes? Habeo intentum: quia non erit una, cum ex diversitate rationis habeat esse diversitas in scientia. Si autem sub una ratione? Con tra. Quae sub una ratione considerantur, non aliam considerationem efficit unum quam aliud, vel indistincte accipiuntur non igitur per Theologiam poterimur cognoscere Deum esse distinctum a rebu creatis, quod falsum est.
cundum cumdem in de substan tia orbis: quae habent esse in super coelestibus, & inferioribus sunt modo aequivoco: cum magis distet Creator, & creatura, quam quod libet corpus a quolibet corpore: immore quam spiritus a corpore, ut dicit Hugo in Comm. sup. Ang. Hierar. Quid quid ergo de Deo, & creatura dicitur, totum aequivoce dicetur: ergonon erit una de eis scientia.
Praeterea secundum Philosoplosophum in 1. post. Scientia una est unius generis sublecti, sed corruptibile, & incorruptibile differunt plus quam genus, ut dicitur in 10. Metaph. Omne autem crea tum ad Deum comparatum corruptibile dicitur secundum Aug. non igitur de crea to, & increato erit una scientia, cum differant plus quam genus.
In contrarium est: quia quod non est scientia una, non est scientia: quia per idem habet aliquid esse, & unum esse; ut scribitur in 4. Metaph. Sed Thcologia est scientia, ut patebit, ergo est una.
REspod. dicendum: quod oportet nos concedere Theologiam esse unam scientiam: quia aliter non esset scientia: quia secundumm Phil. lib. Elench. Eadem est ratio hominis, & unius homum: par ratione eadem est ratio scientiae, & unius scientiae; quod ergo non est una scientia, non est scientia: modum tamen unitatis, generais assignare non est facile. Et sunt diuersae opiniones de assignatione unitatis huius,
Nam quidam distinguunt triplicem unitatem: unitatem vocis tantum, & non rei, nec rationis: unitatem vocis, & rei, & non rationis: unitatem vocis, & rei, & rationis, Ostendunt autem quod unitas vocis tantum habet esse in aequivoco: unitas vocis & rei est unitas analogie: nam sicut equivocum habet unitatem vocis solum, ita analogum habet unitatem vocis, & rei, sic cut apparet in ente: nam ens praedicatur de omnibus contentis sub illo secundum unam vocem. Item dicit unam rem exis tentem in omnibus entibus: nam entitas reservatur in singulis entibus: istam tamen rem non dicit nomen secundum ratione unam: nam licet entitas reperiatur in substantia, & accidente, non tamen secundum unam rationem reperitur in eis. Vnitas autem univoci unitas est vocis, rei, & rationis: nam homo, quod praedicatur um, voce de suis inferioribus, praedicatur de eis secundum unum nomon, & secundum unam rem: quia una natura humana reperitur in omnibus hominibus, & secundum unam rationem: quia natura humana secundum unam rationem ab omnibus individuis est participata. ista triplici divisione unitatis praemisia respondetur ad quaestionem, quod unitas aequivoci impedit genus subijcibile, & genus praedicabile. Vnitas analogi licet impediat genus predicabile: quia ens non est genus; ut probatur in 3. Metaphys. non tamen impedit unitatem generis subijcibilis: quia ens potest esse subiectum in aliqua scientia, ut in Metaphys. Vnitas autem univoci nec impedit genus subijcibile, nec genus praedicabile.
Hoc viso, secundum positionem istam patet quaestionis solutio: quia licet creatura, & crea tor non possint esse unum unitate univoci, sunt tamen unum unitate analogiae: & quia talis unitas licet impediat genus praedicabile, non impedit genus subiicibile ideo poterit esse una scientia de vtrisque. Sed illud dupliciter deficit. Primo: quia distinctio non est bona: nam non est verum, quod unitas analogie sit unitas unius rei, vel naturae repertae in omnibus analogatis, sicut videmus sanum praedicari analogice de cibo, & animali: natura autem sanita tis solum est in animali, & non in cibo, sed est unitas unius rei, cui alia attribuuntur. Vnde in4. Metaphys. unitas analegiae dicitur unitas attributionis. Secundo deficit: quia distinctio non est ad propositum: quia illa scientia est una unitate analogiae, cuius subiectum est analogum: Deus autem ipse, qui eo modo, ut diximus, in ista scientia est subiectum, est unum aliquid non analogum.
Propter hoc est alius modus dicendis quod unitas Theologiae est unitas luminis; nam ex unitate luminis Divini scientia ista unitatem trahit: nam, ut habitum est, Theo logia est scientia inspirata, & per revelationem habita: & quia unum lumen est, a quo originaliter sit omnis talis revelatio, Theologia scientia una dicitur. Iste autem
modus licet videatur primo subtilior, non tamen est bonus: nam nos videmus in cientia duplicem: actualitatem, unam exdumine, principali ex obiecto aliam, sicut apparet in scientijs humanis: nam lumen intellectus agentis praebet quamdam actua litatem singulis scibilibus, & per conseques singulis scientijs: est enim illud lumen, quod est omnia facere. Aliam actualitatem recipit scientia ex obiecto principali: nam cum per idem aliquod sortiatur speciem, & actualitatem, cum scientia trahat speciem ex principali obiecto, trahit & actualitatem ab eo. Ista duplex actualitas sic differt, vt superius innuebatur: quia actualitas lumi nis est quid generale: unde unum lumen antellectus agentis sufficit ad dandam actualitatem omnibus scientijs humanis, sed exactualite subiecti consequitur scientia specialem unitatem: unde secantur scientiae, quemadmodum & res, de quibus sunt scientiae, non quemadmodum & lumina, quibus innituntur: & sicut lumen intellectus agetis comparatur ad scientiam humanam, ita lumen Divinum suo modo comparatur ad Theologiam; & sicut unitas luminis inteldectus agentis compatitur secum diversitatem specificam humanae scientiae, ita unitas luminis Divini posset compati secu diversitatem specificam Theologiae: immo multo magis: quia plus excedit luinen Divinum Theologiam nostram, quam dumen intellectus agentis scientiam acquisitam. Et ideo oportet causam aliam assignare
Propter hoc illi idem, qui prius unitatem Theologiae attribucre videbantur uni¬ tati luminis, postmodum attribuerunt eam unitati rationis dicentes, quod ideo Theo logia una est: quia omnia, quae introducuntur in ea, sub una ratione formali oba iecti comprehenduntur. Sed sic dicendo, petunt, quod est in principio: nam de hoc est quaestio, quomodo possunt in una scientia omnia sub una ratione uniri; ita quod si ita esset, alia scientia in eodem genere superflueret: & ideo supponere unitatem rationis est idem, quod supponere unitatem scientiae: & cum probatur unitas sciemtiae per unitatem rationis, unitas per unitatem probatur, & quod in principio petitur.
Ideo dicendum aliter, quod species, per quas cognoscit homo, differunt ab specie bus, per quas cognoscunt substantie separatae: quia species humane sunt abstractae a sensibilibus, & ducunt in cognitionem rei universalis solum directe, & per se: id significat qui per speciem hominis non ducimur in cognitionem eorum, quae competunt Sortis quia Sortes: neque per speciem animalis cognoscimus, quae conveniunt homini, quia homo: & in eodem genere habemus; diversas species. Substantiae autem separatae per universales species possunt duci in cognitionem omnium eorum, quae sub illo universali continentur: & ideo posset esse, quod aliqua substantia separata cognocens per speciem animalis non indigeat habere speciem caprae, vel asini: quia per illam speciem posset considerare, quae inessent speciebus animalis, in quantum tales, absque speciebus specierum: & quia scientia humana sequitur modum humanum, si habemus scientiam communem, non superfluunt scientiae speciales: sicut si habemus speciem generis, non superfluit pecies speciei: & ideo quia per Metaph. quae considerat de ente in eo quod ens, non possemus cognoscere, quae insunt corpori mobili, in eo quod mobile, non superffuit naturalis Philosophia. Sed si per scientiam, Metaphysice, vel per quamcumque aliam scientiam humanam possemus scire, quae insunt subiectis singulis scientiarum secundum rationem propriam, & communem, non esset nisi una scientia hamana secundum unum genus: & quia, ut habitum est, per Theologiam, quae sequitur modum Divinae Sapientiae habens pro obiecto principali Deum, possumus de singulis rebus considerare sub propria ratione: & ideo in genere scientiarum innitentium lumini Di¬ vino non debet esse nisi una scientia: quia aliae superfluerent: sicut neque in genere scientiarum innitentium lumini rationis esset nisi una scientia, si per eam de singulis secudum rationem propriam considerare possemus. Et ita patet, quod scientia ista est una ex unitate obiecti: & quare unita obiecti sufficit ad diversitatem tantum.
Resp. ad arg. Ad primum dicendum, quod considerare secundum rationem unam potest intelligi dupliciter: vel secundum rationem unam formalem, vel materialem, sufficit autem diversa ratio materialis ad hoc, quod obiecta distincte cognoscantur Si quaereretur utrum album, vel nigrum videantur sub una ratione, vel sub diversis? Responderetur quod sub una ratione formali potentiae: nam quid quid vidit visus, videt sub ratione coloris, & lucidi: quia a tali ratione potentia visiva est una potentia; non tamen videntur sub una spocie, nec sub una ratione materiali, qua diversa ratio materialis: quia distinctam facit cognitionem eorum, quae considerantur in scientia, inquantum huiusmodi formalis dici potest. Vnde notandum quod sicut est in potentia per comparationem ad potentiam: quia idem, quod facit differetiam materialem respectu unius, facit differentiam formalem respectu alte rius: sicut sapor, & color, quae sunt differentiae materiales respectu sensus communis, sunt formales respectu particularium sensuum, sic est in obiecto respectu potentiae. Nam quae sunt differentiae formales exparte obiecti, ut obiecta distincte cognoscantur, sunt materiales ex parte potentiae quia una potentia ea distincte cognoscit ut patet in albo, & nigro respectu visus Et sicut est in sensu, ita suo modo es in scientia secundum quod ad praesens spectat. Nam una, & eadem scientia sub una ratione formali scientiae, per diversas tamen rationes materiales, formales tamen quantum ad distinctam cognitionem obiectorum, poterit diversa obiecta cognoscere: & ita patet, quomodo Theologia sub una ratione, & quomodo sub diversis cor noscit Deum, & Creaturam, & quaecumque alia obiecta diversa. Ad secundum dicendum, quod non est vera aequivocatio inter Deum, & creaturas, licet ibi sit magna analogia: vel possumus dicere, quod scientia habet unitatem exobiecto principali: non est autem obiectum principale in Theologia Deus, & Crea tura; sed Deus solum. Et per hoc patet solutio ad tertium, quod non oportet Deum, & Creaturam uniri in uno genere ad hoc, quod Theologia sit una: tamen auctoritas Phil. non multum cogit: quia ibi cum dicit corruptibile, & incorruptibile differunt genere, loquitur de genere praedicabili, non de subijcibili. Si autem diceretur, quod oporteret Deum habere partes, & passiones ad hoc, quod scientia ex eo haberet unitatem, dicendum quod non oportet ut patuit: tamen Deus est ibi loco subiecti: Trinitas est ibi loco partium: attributa essentialia se habent, ut passiones subiecti; & notionaia, ut proprietates partium: ut liceat secundum Metaphoram loqui: quia in ista adaptatione similitudo est modica, & dissimilitudo multa.
Articulus 6
TExto quaeritur: utrum sit aliqua scientia necessaria praeter Physicas disciplinas? Et videtur quod non: quia secantur scientiae quemadmodum & res, sed de omnipus rebus determinant Phys. disciplinae, ergo nulla alia est scientia necessaria. Praeterea: omnis scientia, vel est communis, vel specialis, si igitur alia scientia a Physdisciplinis est necessaria, illa vel erit communis, vel specialis? Communis non: quia non est dare plures scientias communes, cum igitur habeamus Metaphys. non indigemus alia. Specialis non: quia de partibus entis sufficienter determinant speciales cientiae; si ergo nec generalem, nec specialem est dare praeter Phys. disciplinas, ergo nullam:
In contrarium est: quia superfluum, & innane dicitur aliquid ex eo, quod non attingit debitum finem, sed Theologia maxime attingit debitum finem, ut patuit, ergo est maxime necessaria,
DEspod. dicendum, quod ars necessa Uria dicitur tripliciter: uno modo qua do habet esse ad supplendam indigentiam corporalem, & sic necessarium dividitur etiam contra artes, quae propter modum sciendi inveniuntur: & de illo modo necessarij loquitur Phil. 1. Metaphys. dicens quod aliae artes repertae sunt propter neces larium,jt aliae propter modum sciendi, sive propter introductionem, & huiusmodi necessatiae solum: sunt artes mechanicae: alio modo dicitur ars necessaria, quando est, propter alium finem extrinsecum: & sic necessatium dividitur contra honor abile Et quia inter scientias humanas sola Metaphys. non ordinatur, ad aliam scientiam, omnes autem alie ordinantur ad ipsam; solam Metaphys. est honorabilis principali ter loquendo: aliae autem possunt dici ne cessariae aliquomodo: unde in 1. Metaph. scribitur quod "ceterae scientiae magis ea necessariae sunt, nulla vero melior". Tertio modo dicitur scientia, vel ars necessaria, quando ea, quae determinantur in illa, eo modo quo cognoscuntur ibi, non cognoscuntur in alia, & sic quelibet scientia dicitur necessaria: quia aliqua possumus cognoscere per unam scientiam, quae non possumus cognoscere per aliam: & illud necessarium dividitur contra superfluum, & scientia est necessaria illo modo, quo non superfluit.
Hoc viso, possumus respondere ad questionem per distinctionem: nam secundum. primum necessitatis modum scientia ista nullo modo est necessaria, nam secundum illum modum solum mechanicae necessa: riae erant: secundum autem modum necessitatis secundum etiam Theologia non est necessaria. Nam necessarium illo modo est, quod non habet finem: intra se, & quia, ut patuit, omnes scientiae huic famulantur, & ad hanc ordinantur; illa autem non ordinatur ad alias humanas, scientias, inter scientias, quae competunt viatori, ista sola est honorabilis, & aliae sunt necessarie. Secundum tertium necessitatis modum, ista scientia dicitur, necessaria: quia non superfluit: & sic patet, quod secundum illum triplicem necessitatis modum tria venera scientiarum ordinantur, ad invicem, Nam tertius modus necessitatis includitur in primo, & in secundo: nam & quae sup pient indigentiam, corporalem, & quae ordinantur ad alium finem extra se non superfluunt. Secundus autem includitur in primo quia quae supplent indigentiam corporalem, ad exteriorem finem: ordinantur. Et secundum istum modum, dicere posiumus, quod mechanmcae sunt necessa: riae triplici necessitatis modo: speculativae autem ab homine inventae duplici: Theologia autem per inspirationem habita uno solo modo necessaria dicitur: quia non fuperfluit. Quod autem non superfluit, triplex cau sa assignari consuevit: una quia, & si scientiae Philosophorum determinant de omni ente, tamen hoc est cum ad mixtione erporum: unde dicitur in Commento Hugonis super Ang. Hierar, quod Philosophi erraverunt: quia non habuerunt lumen Cratiae, & Fidei Christianae: ideo necesse fuit tradi scientiam ab omni erroris contagio absolutam. Secunda causa huius ponitur: quia finis noster Deus est, & secundum quod scribitur in 1. Ethic. Cognitio finis ad vitam opem magnam affert: nam ut sagitarij signum habentes magis id, quod oporte, attingere possumus. Ideo necessarium fuit, quod proponeretur nobis cognitio Dei, ut magis finem nostrum attingere, & adipisci possemus. Tertia dicitur proportio nostra ad finem consequendum: qua maxime fimus proportionabiles sic consequi finem, at per Fidem, & per Saeram Paginam nobis proponitur, quam aliquo alio modo: & ideo Fides, & Sacra Pagina necessarit sunt. Sed in istis causis consideratur solum, quod est per accidens, & dimittitur quod est per se: quia questio est de ipsa scientia in se, vtrum superfluat, vel sit necessaria: Non est quaestio de ipsa in comparatione ad nos, vel ad tradentes scientiam: nam secundum Philosophum 6. Metaph. modiessentiales Philosophiae sunt: tres, & si alius assignaretur esset superfluus: & tamen alios modo posset tradi Philosophia, quam sit tradita, & nobis magis proportionato: sed tamen modi essentiales non possunt plurificari, igitur modus, qui sumitur per comparationem ad tradentes, vel suscipientes, est, accidentalis scientiae: secundum igitur talem modum assignare superfluitatem, & necessitatem est considerare, quod est per accidens.
Et ideo dicendum est aliter, quod ex, hoc per se loquendo non dicitur scientia superflua; si tradat cognitionem: aliquorum, quae non possent cognosci per alias scientias: & quia dictum est, per Theologiam cognoscimus de Deo ea, ad quae cognoscenda alie scientiae se non possunt extendere: ideo tanto magis est necessaria ista scientia, & minus superfiuit quam aliae, quanto cognitio, quam tradit nobis de Deo, super exellit quidquid aliae tradiderunt.
Resp. ad arg. Ad primum dicendum, quod si de omnibus rebus tractant scietia humanae: tamen quia ad omnem cog nitionem terum de omnibus rebus tribuunt: immo aliquam cognitionem rerum tradidit ista, quam non tradunt aliae: ideo ista non superfluit, sicut nec scientiae particulares superfiuunt, licet Metaphys. de omnibus consideret. Ad secundum dicendum: quod speciales scientiae non sufficienter determinant de partibus entis, accipiendo partem entis quidquid habet esse distinctum ab alijs entibus: nam de Deo non considerant scientiae speciales. Quod si diceretur, quod de eo considerat Metaph. non propter hoc superfluit Theologia: quia aliquam cognitionem tradit Theologia, quam Metaph. tradere non potest.