Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 1
AGIST. in praesenti distinct. 1. dicit Deum esse nominabilem. 2. nominat ipsum multis nominibus. 3. dicit aliqua de ipso dici proprie, aliqua transumptive. 4. ponit nomina, quae de Deo dicuntur. Ideo de his quatuor quaeremus.
Articulus 1
AD primum sic proceditur: videtur, quod Deus non sit nominabilis a nobis: quia, ut scribitur circa finem 4. Metaph. Ratio, quam significa nomen, est diffinitio, ergo quod non diffinitur, non habet nomen; sed Deus. diffiniri non potest: quia, ut dicitur ult. de Div. nom. VItra omnem terminum explicatus est: nec ab ullo capitur, nec comprehenditur. Sed diffinitio habet rationem termini, iuxta illud Phi 5. Meta ph. Terminus.. est substantia cuiusque, & quod quid erat esse. Si igitur Deus non habet terminum, non habet diffinitionem, ergo neque nomen.
Praeterea: ea, quae sunt in voce, sunt signa eorum, quae sunt in anima, ergo quod non contingit intelligere, non contin igit, significare; sed quid sit Deus scire no possumus, iuxta illud. Damasc. 1.6. lib. cap. 3. quid vero est Deus secundum substantiam, & naturam, incomprehensibile est hoc omnino, & ignotum. Et Diony. 1. de Div. nomin. ait: Divinam substantiam esse inscrutabilem, & non investigabilem, ergo &c. Praeterea: omne nomen significat substan tiam & qualitatem; sed talia non possunt esse absque compositione; in Deo autem nulla compositio, ergo nominari non potest.
Praeterea: scribitur in 6. prop. de causis: Rrima causa superio est narratione, & deficiunt, linguae a narratione ipsius. Sed quod est tale est quid innominabile, ergo &c.
Praeterea: si Deus nominatur, hoc erit, vel positive, vel privative? Positivenon: quia, ut dilicitur? 2. de Ang. Hierat. Affirmationes de
Deo sunt incompactae. Si negative: itunc sic nominare Deum non est ipsum no minare, sed non nominare: quia ne gatio non dicit quid est res, sed quid non est.OO. In contrarium est: quia legitur Exod. 3. quod cum quaesivisset Moyases ab eo, qui loquebatur de rubo, quod
REspond. dicendum, quod Diony. D1I. de Divin. nom. istam dubitationem movet: utrum Deus sit nominabilis? Et ostendit ipsum non nominabilem esse: nam nihil nominamus; quod aliqua cognitione non cognoscimus; sed nulla cognitione Deus nobis innotescit, ergo ipsum nominare non possumus. Et ut possimus intelligere mentem Dionysij, notandum, quod sunt in nobis septem genera cor nitionum, quae se habent per ordinem. Nam prima cognitio dicitur sensus, qui res corporales intuetur. Post hanc est phantasia, quae est motus factus a sensu: ideo sensum praesupponit, & imagines corporum cernit. Post hanc est, aestimativa, quam Dionysius appelat opinionem; licet proprie non dicatur opinio:: quia opinio secundum quod habetur in. 2. de Anima, vel in 3. secundum aliam intitulationem, inest, cui inbaeret fides: unde nulli bestiarum inest, sed aestimativa etiam inest brutis: Haec autem non solum cernit imagines corporum, sed intentiones formarum insensibilium, ut indicat hoc esse inimicabile, illud amicabile: quaernunquam directe fuerunt in sensu. Post hanc autem sequitur cognitio intellectiva. Haec autem quadrupliciter dividitur: quia vel egreditur talis actus a potentia informata habitu, vel non. Si non sit potentia intellectiva habitu informata, dupliciter ei competit actio, una secundum quod intelligit simplicia, haec in 3. de Anim. appellata est intellectiva intelligentia, & indivisibilium: secundum hauc actionem intellectus diffinit, cuius diffinitionis tanquam signum exterius est verbum extra prolatum, sive nomen propter quod dictum est: Ratio, quam significat nomen, est diffinitio. Igitur haec intellectiva cognitio, ut ah aliijs distin¬ guatur, vocetur nomen. Secunda actio intellectivae potentiae non informatae habitu est, secundum quam intelligit composita, & secundum hanc format enuntiationem, cui enuntiationi inte riori tanquam signum respondet oratio extra prolata, sive sermo: unde talis cognitio sermo dicatur. Secundum vero quod virtus intellectiva informatur habitu, competit etiam ei dupliciter cognitio. Vna, secundum quod informatur habitu principiorum, & hec dicitur intellectus, & huiusmodi cognitio ratione simplicis contuitur a Dionysio dicitur tactus. Alia secun dum quod perficitur habitu conclusionum, quae vocatur scientia, ergo ista se habent per ordinem, sensus, phantasia, aestimatio, sive opinio, nomen, sermo, intellectus, quam Diony. ap. pellat tactum ratione simplicis intuitus, & scientia. Et quia nulla istarum cognitionum Deus cognoscitur: ideo Deus innominabilis videtur. Vnde 1. de Divin. nom. dicitur: cum omnia quidem comprehendat (supple Deus) a nolia autem re prorfus comprehendi possit: neque eius sensus est ullus, neque imaginatio: neque opinio, neque nomen, neque oratio, neque tactus, neque scientia: & ideo ibidem subditur: Quonam modo a nobis suscepia de Div. nomin. disputatio tractabitur, cum Divinitas appellari, nominari que non posse demonstretur: Quasi dicens, quod ex quo Divinitas, nec nominari potest, nec cognosci, nec valet, cum intendamus librum de Divinis nominibus componere, quomodo hoc a nobis fiet, innominabili existente? Ideo notandum, quod Deus aliqua cognitione cognoscitur, & nullacognitione cognoscitur. Nam sihoc, quod dico aliqua, incomplexionem im portat, Deus a nobis saliqua cognitione cognoscitur: eo quod aliquali & incompleta cognitione nobis est notus: nam eneaturae, per quas ipsum cognoscimus, aliqualiter, licet incomplete, cum repraesentant; nulla tamen cognitio in mobis eum perfecte apprehendit: nideo verba illa Dionysij (ut ex fententia sua patet) non arguunt Deum nullomodo nominabilem esse, sed conciudunt, quod perfecte a nobis nominari non potest. Vnde & ipse investigat, quomodo per ea, quae sunt in creaturis, Deum nominare possumus; nominationes tamem tales deficiunt: eo quod perfectiones participatae, cuiusmodi sunt in creaturis, perfectiones per essentiam, quae sunt in Deo, comprehendere non possunt. Est ergo Deus nominabilis a nobis, sed imperfecte,
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod licet Deus sit infinitus, & absque termino; intelligimus tamen ipsum modo finito, & terminato: licet sit simplicissimus; in sua tamen sim plicitate eum non intelligimus, igitur poterit ipsius esse terminus secundum modum intelligendi nostrum: quia modus nominandi ipsum sequitur modum intelligendi, eum nominare poterimus, in quo nulla existit compositio secundum rei veritatem, sed secundum nostrum modum intelis endiAd 2. dicendum, quod quid est Deus scire non possumus: quia ipsam essentiam Divinam, sive Deum intellectu essentiali non cognoscimus. Sed Deum per creaturas apprehendimus, effectus autem si sit proportionatus causae ducit in cognitionem quid est causa; si sit improportionatus, ducit in cognidonem quia: & quia nulla creatura est proportionata suo Creatori, icum sit certis circunscripta limitibus, Deus au tem sit absque termino, & infinitus ideo per creaturas cogroscimus, quia est Deus, non quid. Haec autem est aliqualis cognitio, etsi non plena: quia semper effectus ducit in aliqualem cog nitionem causae, propter quod August. 15. de Trin. cap. 9. dicit, quod non debet videri vanum, sive frustra labo rare ad cognoscendum Deum per speculum, & inaenigmate, secundum quod concessum est vitae praesentia Ali¬
qualem igitur cognitionem de Deo ha bemus, & secundum quod eum imperfecte cognoscimus, sic imperfecte nominamus: non ergo arguit ratio, quod nullo modo nominari possit, sed quod perfecte nominari non valet. Ad 5. dicendum, quod substantia & qualitas, quae significant nomen, non accipiuntur proprie; sed substantia potest accipi pro eo, cui nomen imponitur, qualitas pro eo, a quo imponitur. Hec autem non semper realiter sunt distin cta, sed aliquando sola ratione differunt: & ideo non arguitur Deum esse compositum secundum rei veritatem, sed secundum modum intelligendi, quod concedimus.
Ad 4. dicendum, quod Prima causa est super omnem narrationem: quia nulla narratio eam comprehendit: unde non arguitur, quin nominari possit, sed quod perfecte nominari non valet: nam ipsa cau sa Prima non cadit sub sensu, sed solum effectus eius: & ideo nominari non potest, nisi secundum quod in cog nitionem eius venimus per effectus, & hoc est incomplete: unde in comm illius propositionis scribitur: Neque con sequitur eam loquela: unde est superior narratione: quod est, quia narratio non fit, nisi per loquelam, & loquela per intelligentiam, &, intelligentia per cognitionem, & cognitio per meditationem, & meditatio per sensum. Causa autem Prima est suprra omnes (supple res; & non cadit sub sensu.
Articulus 2
Ecundo quaeritur: utrum Deus sit nominabilis pluribus nominibus; Et videtur, quod non: quia secundum Avicen. in Metaph. sua: Nisi unum adt deret aliquam intentionem realem supra ens, tunc dicendo ens unum, esset ibi nugatio: quia tens & unum essent nomina synonyma. Volebat enim, quod ens, & unum significarent dispositiones additas essentiae rei igitur secundum hane viam ubicumque est dare plura nomina non synonyma, ibi est dare aliquas dispositiones superadditas essentiae rei. Sed hoc non est absque compositione reali, igitur de Deo plura nomina, nisi sint synoinyma, dici non possunt.
Praeterea: hoc idem patet per diffinitionem synonymorum: quia synonyma sunt plura nomina idem significantia, sed cum Deus sit vere unum, in quo nullus nu¬ merus secundum Boetium, omnia nomina dicta de Deo unum & idem significabunt.
Praeterea: simplex per omnem modum, vel totum intelligitur, vel totum ignoratur: Si totum intelligitur, uno nomine significari potest. Si totum ignoratur, tunc nullo modo per nomen significari potest.
Praeterea: huiusmodi pluralitas nominum, vel est ex parte rei; vel exparte intellectus nostri? Ex parte rei non: quia est una & simplex. Si autem ex parte intellectus solum, tunc huiusmodi nomina sunt figmentum.
In contrarium est: quia in Ps. legitur: Dominus nomen illi. Et Exod. 15. scribitur: Omnipotens nomen eius; sed ista sunt plura nomina, ergo &c.
Praeterea: Anselmus Prosolog. 5. de Deo ait: Tu es itaque iustus, verax, beatus, & quidquid me lius est esse, quam non esse, sed haec sunt plura nomina, ergo &c.
RESOLVTIO. Deus pluribus nominibus valet nominari propter suae bonitatis excellentiam & nostra intelligentiae imbecillitatem: & talis nominum, varietas Divinae simplicitati non dere gat, sed demonstrat eam.
REspond. dicendum, quod ea, qua RDsunt in voce, sunt signa eorum quae sunt in anima: ideo si loqui vo lumus de his, quae per nomina, vel per voees exteriores significantur oportet nos fundare sermonem nostrum super ea, quae sunt in mente repraesentata per huiusmodi voces. In mente autem, quantum ad praesens, duo sunt, species, quae informat memoriam, & conceptus, qui gignitur in acie cogitatis: nam cum intellectus actualiter specie intelligibili informetur, ex taliinformatione gignitur quidam concep tus, qui dicitur verbum: & nomen exterius prolatum, sive verbum in voce significat huiusmodi conceptum v, iquid hverbum in mente, non speciem. Nam ille, qui dicit leonem, non intendit significare leonis speciem, sed leonis conceptum, sive verbum: unde & 15. de Trin. cap. 11. scribitur: Proinde verbum, quod foris sonat, signum est verbi, quod intus lucet. Species autem, & huiusmodi verbum, quantum ad pluralitatem, & unitatem aliquomodo sese consequuntur, licet non oporteat unum esse aliud. Hoc autem sic est videre: quia huiusmodi verbum genitum, secundum August. 15. de Trin. cap. 11. est simillimum scientiae, de qua gignitur: propter quod oportet esse aliquam aequalitatem inter parentem & prolem, inter speciem in memoria & conceptum in intelligentia, etsi non per omnem modum numerus verborum est secundum numerum specierum tamen pancitas, & pluralitas verborum sive conceptuum aliquomodo consequitur paucitatem, & pluralitatem specierum in memoria. Nam sicut dicimus, quod intelligentia superior habet species magis universales & pauciores, quam habeat inferior, ut potest haberi ex 11. prop. de causis: sic & in conceptibus suo modo se habet: habet enim se species in intelligentia receptae, sicut se habent potentiae ordinata in nobis. Nam sicut videmus, quod sensus communis, qui est altior, quam particularis, existens unus comprehen dit omnia, quae comprehendunt particulares sensus plurificati, & plura: quia comprehendit actus eorum obiectorum differentiam. Si intelligentia superior per unam speciem plura comprehendit, quam inferior per plures: eo quod est universalior illis, & sicut est in speciebus, sic est in conceptibus, quod in uno conceptu plura comprehendit Angelus superior, quam inferior per multa verba. Pluralitas ergo & paucita verborum non semper per omnem modum esse habet ex pluralitate, & paucitate rerum: nam si sic esset, nunquam unus intellectus unico verbo plura comprehenderet, quam alius per plura.
Erit ergo paucitas, & pluralitas verborum ex sublimitate & infirmitate intellectus, ut secundum quod intellectus est superior, & inferior, secundum comparationem eorum, quae speculatur, format plura, & pauciora: nam u intellectus superat intellecta, plura intellecta intelligit uno verbo: & ideoui quia Deus omnia superexcellit, unico
Verbo non solum facta, sed etiam fie ri possibilia, & infinita intelligit: quia pecies numerorum, quarum non est numerus, quae omnia in unico suo Ver¬ bo conspicit: quia unico Verbo sibi coeterno Deus dicit, quidquid dicit, & facit. Et sicut Deus infinita uno Verbo intelligit, eo quod facta, & possibilia, quae sunt infinita, incomparabiliter superexcellit: sic intellectus noster, qui modo contrario se habet ad ipsum: quia in infinitum ab eo superatur, modo contrario de eo verba formabit, ut sicut ipse infinita intelligit uno Verbo: eo quod ea superat, sic ipsum unum est a nobis intelligibille infinitis verbis, & infinitas conceptiones de eo formare possumus. Vnde 7. de Div. nom scribitur, quod nosdebemus laudare eum, qui est infinitorum nominum. Nam perfectiones, quae sunt in Deo modo uno, nos apprehendimus modis pluribus, & ut in creaturis existunt: & quia tales perfectiones sunt infinitae: quia in ipso non solum congregantur perfectiones omnium generum actu existentes; sed etiam possibiles esse, quae sunt infinitae: ideo non solum potest nominari multis nominibus; sed etiam infinitis, quae nominum varietas non solum suae simplicitati non derogat; sed etiam suam simplicitatem demonstrat: quia ideo contingit talis pluralitas: quia propter suam simplicitatem Deus nostrum intellectum superat. S. ergo queratur, quae est causa pluralitatis nominum? Dicendum, quod excellentia Divine bonitatis, & paucita nostrae intelligentie, vel capacitatis, ut habitum fuit per Anselmum, Prosolog. 14.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod auctoritas Avicen. non est recipienda in hac parte: nam & omm. in 4. Metaph. dicit eum in hoc errasse. Vel dicendum, quod tales additiones non sunt reales; sed secundum modum intelligendi, & ponere Deum sic compositum non est inconveniens.
Ad 2. dicendum, quod non omnia nomina, quae significant idem sunt synonyma, sed quae significant idem eodem modo: unde Comm. in 12. Metaph. comm. 39. vult, quod vivum, & vita non synonyme dicantur de Deo: et si vivum & vita non sunt, synonyma de Deo dicta, multo minus erunt synonyma sapientia, iustitia, & talia, quae magis secundum diversitatem rationis sunt imposita.
Ad 3. dicendum, quod Deus totus intelligitur, sed non totaliter: nam qui scit istam propositionem, triangulus habet tres, per opinionem, ut quia Euclides dicit, eam scit, eam totam; sed nescit eam totaliter: quia nescit eam omnimodo, quo scibilis est: cum sit scibi: lis non solum per opinionem, sed etiam per demonstrationem, quam ignorat & quia multis modis Deus a nobis est cognoscibilis, potest multis nominibus nominari.
Articulus 3
TErtio quaeritur: utrum aliqua no¬ mina de Deo dicantur propiiet Et videtur, quod non: quia dici de aliquo est affirmare aliquid de ipso. Sede omnes affirmativae de Deo dictae sunt incompacte, ut dicitur 2. cap de Ang. Hierar, quod Hug. in com. super illo lib. lexponens ait: Affirmationes vero incompactas supple esse) id est, improprias.
Praeterea: nihil affimatur de aliquo, nisi denotet aliquam compositionem circa illuda sed Deus secundum rei veritatem non est compositus: denotare ergo aliquam compositionem circa ipsum secundum modum intelligendi proprie esse nor poterit. Sed hoc est, cum ipsum nominamus: quia, ut dictum est, sic nominando ipsum, est ibi compositio secundum modum intelligendi, ergo&c. Praeterea: modus nominandi sequitur modum intelligendi, sed Deus a nobi: proprie non intelligitur: quia intellectus noster ad ea, quae sunt manifestis sima in natura, & potissime ad Deum, se habet sicut oculus noctuae ad lucem Solis, quae proprie ab ea videri non potest, ergo &c.
Praeterea: Hug. 2. cap. in comm. sup. Ang. Hierar. ait: Non ergo secundum ea ssupple creata) potest cogitari Deus quod est: quoniam aliud est, & aliter est, & longe, & remote, & dissimili¬ ter: & quid est dici non potest. Sed non nominamus ipsum nisi per ea, quae videmus in creaturis; sed si est longe, & dis similiter a talibus, per ea proprie nominari non valet.
Praeterea: plus convenit floridatio prati cum risuhominis, quam sapientia creata cum increata, sed pratum non ridet nisi metaphorice, ergo Deus non est sapiens nisi traslative.
In contrarium est Ambrosius, & habetur in littera, qui dicit: non omnia nomina de Deo dici transiative, sed aliqua.
Praeterea: Comm. in 12. Metaph. ait: Vita & scientia proprie dicuntur de Deo. Non igitur omnia dicuntur translative.
RESOLVTIO. Nomina perfectionem simpliciter importantia quantum ad rem fignificatam proprie de Deo dicuntur; non vero quantum ad modum significandi,
REspond. dicendum, quod de hoc RDDoctores contradicere videntur Doctoribus. Nam Damasc. 1. lib. cap. 4. ait: Quaecumque autem de Deo per affirmationem dicimus, non ipsius naturam, sed quae circa ipsius naturam sunt, ostendunt. Ita sive bonum, sive iustum, sive sapientem, sive quidcumque tandem aliud dicere libeat, non De naturam, sed quae naturae insunt, exponis. Sed cum in sua natura nihil sit per accidens, & nihil ibi sit proprie, quod non sit ipsa natura, talia de Deo dici proprie non valent. Ad hoc idem facit modus Diony. qui vult, quod omnia de Deo asfirmative dicta incompacta sint, & per consequens impropria, ut exponitHugo. August, autem 15. de Trin. capit,. & 6. cap. 7. dici, talia vere, & digne de Deo dici. Et Anselm. Prosolog. 5. in eandem prorumpit sententiam: & non solum videtur discordia inter D. D. alios; sed Dionysius sibi ipsi vide tur contradicere: nam 5. de Div. no min. ait: quod Deus proprie dicitur existens, & esse, & convenienter per tale nomen laudatur. Primo tamen cap. dicti libri ipsum dicit nihil existentium existens.
Propter hoc notandum, quod in omni nomine est duo considerare, res significata, & modum significandi. Quantum autem ad modum significan¬
li omnia de Deo dicta quamdam imroprietatem & incompactionem coninent: quia nomina a nobis imposita ic significant, secundum quod res in cognitionem nostram veniunt. Deus autem supra cognitionem nostram existit: unde non significatur per talia nomina a nobis imposita, ut compeit sue maiestati, sed magis, secundum quod ipse per creaturas nobis innotescit. Esse autem Divinum, licet aliquo modo cum esse creaturarum similitudinem habeat; ipsum tamen superexcellit, & a nostro intellectu non capitur: ideo omnia nomina quantum ad modum significandi, qui sequitur modum intelligendi, de Deo proprie dici non possunt. Et causa huius est quia superat intellectum nostrum: & ideo quid ipse sit, scire non possumus: unde & Hugo super Angel. Hierat, volens assignare causam, quare affirmationes sunt incompactae, & non negationes, ait: quoniam qui dicit, quod non est Deus, dicit quod aliquomodo potest intelligi: qui autem dicit quod est, dicit quod nullo modo potest conprehendi, ergo potentius est & excellentius quantum ad veritatis expressionem dicere, quod non est Deus, quam uod est. Non igitur proprie ipsum nominamus quantum ad modum significandi: quia intellectum nostrum xcellit, sed cum magis deficiat verbum exterius a Divina excellentia: quia est quid corporale, quam interius, quod est quid intelligibile. Si quantum ad modum significandi sunt impropria verba de Deo in intellectu concepta, multo magis erunt impropria in vocep prolata: unde August. 5. de Trin. cap. 3. Divina Nec dicuntur, ut cogitantur, nec cogitantur, ut sunt. Et 7. de Trin. cap. 4. scribitur: Excedit supereminentia Divinitatis usitati eloquij facultatem. Verius enim cocitatur Deus quam dicitur, & verius est quam cogitatur. Huius autem causa asignatur 15. de Trin. cap. 11. Nam quando per sonum diciturs(supple aliquid); vel per aliquod corporale fignum, non dicitur sicuti est, sed sicut potest videri, audiri ve per corpus. Quando erro quod in notitia est, hoc est in verbo. tunc est verum verbum & veritas: qualis expectatur ab homine. Et quia non adeo deficiunt intellectualia a representatione Dei, ut corporalia, improprie per verba in mente significatur Deus, tum ad significandi modum, & niagis improprie per ea, quae sunt in voceNullum igitur nomen, quantum ad istum modum, de Deo propritur. Sed si confideremus non modum significandi nominum, sed ipsa significata, tunc huiusmodi nomina si a per fectionibus sint imposita, vel dicunt perfectionem simpliciter, vel perfectionem hanc, vel illam in materia partiaet cipatam: nam aliter imponitur a perfectione aliqua nomen leonis, & nomen sapientiae: quia nomen sapientiae imponitur a perfectione simpliciter: & deo talia nomina, quantum ad rem significatam, proprie Deo conveniunt: ideo proprie dicitur bonus, sapiens, rectus, &c. huiusmodi importantia perfectionem simpliciter: quia ea melius est esse, quam non esse. Metaphoricem vero dicitur leo, lapis angularis, splendor, speculum, &c. huiusmodi, quae non nominant perfectionem simpliciter, sed perfectionem contractam ad peciem. Et ut sit ad unum dicere, quam to perfectio importata per nomen est magis abstracta, magis communis, & simpliciter sumpta, magis Deo com petit: ideo Diony. 5. de Divin. nom dicit: Deum maxime esse laudandum per hoc, quod est esse, quia esse est prius & communius omnibus: & August. 5. de Trin. cap. 2. de Deo ait: Ac per ho illud solum, quod non tantum non mutatur, iqdrumetiam mutari omnino non potest, sine o crupulo occurrit quod verissime dicatur esse.
Dicamus ergo, quod nomina sim pliciter perfectionem importantia quam cum ad rem significatam magis propria competunt Deo, quam creaturis: unde secundum talia non fit translatio a nobis ad Divina, sed a Deo ad nos. Vn de Damasc. 1. lib. cap. 9. paternita tem, filiationem, processionem, & talia, quae perfectionem important dicit, esse translata a Deo ad nos, unde ait: Quin illud quoque nosse interest, paternitatis, filietatis, & processionis, vocabula, non a nobis ad Beatam Divinitatem trandata, verum contra illinc ea nobis communicata, quemadmodum ait Divinus Apostolus: huius rei gratia flecto genua mea ad Pa¬ trem Domini nostri lesuChristi, ex quo omnis paternitas in caelis, & interra nominatur. Seo si considerentur huiusmodi nomina quantum ad modum significandi, Deo proprie non competunt, nec ipsam substantiam dicunt, sed aliquid circa ipsam substantiam, eo quod sapientia, iustitia, & talia non dicunt substantiam creaturae; sed aliquid circa substantiam, & secundum modum intelligendi significamus hoc, dicendo secundum quod ea in creaturis aspicimus: ideo propter talem modum significandi est, ista controversia: quia aliqui concedunt talia dici de Deo proprie prop ter rem significatam, negant propter modum significandi, & iidem possunt; ea negare, & concedere diversis respectibus, ut patet intuenti
Resp. ad arg. Ad primum dicendum, quod affirmationes de Deo dicuntur incompactae ratione modi significandi, vel etiam rei significatae, si ipsa res significata non dicat perfectionem simpliciter: nihilominus tamen importantia perfectionem simpliciter possunt de Deo affirmari proprie quantum ad rem significatam, ut patuit. Ad 2. dicendum, quod ista compositio importatur quantum ad modum intelligendi, vel quantum ad modum significandi, ratione cuius est ibi incompactio, ut dictum est. Et per hoc patet solutio ad 3. nam ex eo, quod Deus superexcedit intellectum nostrum est ibi imcompactio ratione modi significandi, ivel intelligendi: non autem per hoc habetur, quod sit ibi improprietas ratione rei significatae.
Ad 4. dicendum, quod quia aliter sunt perfectiones in Deo, & in creaturis, secundum quas perfectiones nominamus perfectiones Divinas, arguitur, quod quantum ad modum significandi es ibi incompactio; non autem quantum ad rem significatam, ut patet per habita.
Ad 5. dicendum, quod plus con venit floridatio prati cum risu hominis quantum ad esse, quod habet, quia utrique competit esse participatum, a sed quantum ad rationem illam, unde nomen imponitur, non sic se habet: quia secundum eandem: perfectionem analogice sumptam, ut per prius in Creatore, per posterius in creatura di¬ citur sapientia, prout est in Creatore & creatura.
Articulus 4
Varto quaeritur: utrum nomina de Deo dicta in littera posita secundum divisionem Ambrosi sint bene dicta? Vel utrum ipsa divisio bona sit? Et videtur, quod non Dicit enim Ambrosius, quod aliqua nomina in Divinis dicunt essentiae unitatem, aliqua Personarum distinctio? nem, aliqua autem transitive dicuntur de Deo. Sed ista divisio est insufficies: quia aliqua nomina dicuntur de Deo per remotionem secundum Diony. & Damasc. sicut immensus, infinitus, & huiusmodi; sed talia nec dicuntur de Deo translative, nec dicunt Divinae substantiae unitatem. nec Personarum distinctionem.
Praeterea: Magist. in lit tera superaddit multa nomina, ut quia dicitur Deus, Creator, Dominus, & huiusmodi, quae si non continerentur in prima divisione, superflue adderentur, ergo &c.
Praeterea: Damasc. lib. 1. cap. 12. ait: Bonum & iustum, & Sanctum, cetera que huius generis, naturam illam quidem comitantur: ceterum naturam illam non explicant. Non igitur omne de Deo dictum dicit substantiam, vel Personarum distinctionem, vel est translative sumptum, sed potest dicere aliquid circa substantiam. Praetetea: hoc nomen, Trinitas, videtur esse quoddam nomen collectivum, ergo non dicit Personarum distinctionem, sed magis tarum collectionem, nec substantiae unitatem: quia secundum hoc non est ibi pluralitas. In nomine autem Trinitatis pluralitas datur intelligi; non tamen translative de Deo dicitur, ergo &c.
Praeterea: hoc nomen, Persona, nec dicit Personarum distinctionem: eo quod cuilibet supposito Divino competit esse Personam, net in hoc unum ab alio est distinctum, nec significat: unitatem substantiae: cum sit ibi pluralitas Personarum, nec ttanslative de Deo dicitur, ergo &c. In contrarium est: quia quidquid de Deo dicitur, vel dicitur de eo proprie, vel translative? Si proprie: vel in illo Personae distinguuntur, & tunc designat Personarum distinctionem: vel dicitur de omnibus tribus non plura liter, & tunc dicit essentiae unitatem: & quia non pluribus modis variari potest, ut in prosequendo melius patebit, ergo bona est distinctio Ambrosij, & sufficiens. RESOLVTIO. Divinorum nominum divisio in ea, quae ivedicunt essentiae unitatem, vel distinctionem Personarum, ivel quae translative dicuntur, a Divo Ambrosio tradita bona est: & concordat cum assignatis a 5. S. P. P. August. Damasc. & Diono, essentialia, & aotionalia nomina ultra dividentibus.
REspond. dicendum, quod de diRstinct. Divinorum nominum inter Ambrosium. August. Damasc. & Diony. videtur esse controversia. Nam Ambrosius omnia nomina reducit ad tria genera, ut patet in littera, scilicet, ad ea, quae dicunt essentiae unitatem vel Personarum distinctionem, vel quae dicuntur translative. August, autem ut potest patere ex 5. de Trin. in diversis locis quodam modo reducit ea ad quatuor. Quia talia vel dicuntur secundi privationem, ut in genitus, & innascibilis. Vel dicunt possitive, & talia sunt tria genera. Quia vel sunt absolunta, ut magnitudo, Divinitas, & huiusmodi. Vel sunt relativas ut parernitas filiatio, & talia. Velsunt per similitur dines accepta, sicut situs, & habitus, & loca, & tempora, quaesper similitudines dicuntur de Deo: quae omnia haberi possunt ex 6. cap. 5. de Trin. & 8. cap. de Trinit, Damasc. autem talia reducit ad genera sex, ut patet ex 1. libi cap. 112. & 13. quia talia vel dicuntur per remotionem, sicut immora tale, incorporeum. Vellindicant quoddam pelagus substantiae infinitum, & in terminatum, & huiusmodi est esse. Vel indicant aliquid circa substantiam, sic cut bonum, iustum, & talia. Vel dicunt opus & actionem, sicut Deus. quia dicitur a thein, quod est curare, vel fovere, ab Ethin, quod est arderet vel a theaste, quod est considerare. 5. possunt dici huiusmodi nomina per quamdam habitudinem, quae habitudo est respectu creaturarum, & sic dicitur Rex, Conditor, & Creator. 6. per comparationem ad ipsas Personas inter se, & sic accipit geni tum, & processibile. Diony. vero inter cere ros de Divin. nomin. magis difformiter videtur promulgare sententiam, quia aliquando dicit Deum essse innominabilem, & quod ipsius noni est nomen, neque sermo, & quod est super omnem nomen collocatus, ut patet ex 3. cap. de Divin. nom. Aliquando dicit Deum esse infinitorum nominum, ut patet ex penult. cap. dicti libr. Aliquando insinuat Deum esse tripliciter nominandum, id est, per remotionem ut quando ea, quae in creaturis vide mus, removemus a Deo, ut quia videmus in ipsis finitatem & morum, dicimus Deum immobilem, infinitum. 2. per causalitatem, quod tripliciter esse potest, vel quia ad modum sic causantis, & facientis se habet, ut dicitur Deus iratus, non quia in eo sit animi motus; sed quia punit, & habet in se ad si esset iratus. Velquia talia causat, utsi d ceretur iustus, eo quod iustitiam facit. Vetertio nominatur Deus per causalitatemquia in omnibus importatur aliquis res pectus causalitatis, vel per coparationem ad opus, vel ad creaturam, & sic dicitur Deus, vel Creator. 3. accipiendo tertium membrum principalis divisionis nominatur peri superexcellentiam:: iquia Abundantius, & essentiae rationerea; quae sunt effectorum, in causis antem inesse, ut dicitur e: de Divin. nomin. & quia videmus in creaturis sapientiam, bonitatem, & talia perfectionem importantia, per quamdam superexcellentiam ea in Deo ponimus: iunde dicimus, quod Deus est supersapiens, superbonus. Possent autem & istis diversitatibus superaddi diversitates, taliae:: tamen quia exconcordia istarum omnia alia patere possunt, supersedentes assigna tioni eorum reducemus ad concordio diversitates tactas. Notandum igitur, quod quidquid de Deo dicitur, vel dictum est secundum essentiam, vel secundum notionem: quia quidquid de Deo di¬ eitur, vel profertur de singulis Personis non pluraliter, sicut Creator; Dominus; Deus, immensus & talia, & sic accipiuntur nomina dicta secundum substantiam, ut accipiamus dici secundum substantiam omne illud, quod non importat distinctionem Personarum. Vel non dicitur de omnibus tribus non pluraliter, & in ipso distinguum tur Personae: & talia secundum non tionem sunt dicta. Haec autem distinctio haberi potest ex verbis August. 5. de Trin. cap. Si & 8. cap. 1. Quae autem non sunt distinctiva Personarum, & indicant aliquomodo essentiam, multipliciter distinguuntur. Nam non nominamus Deum, nisi prout ipsum cognoscimus: ipse autem nobis per creaturas innotescit: oportet autem nomina de Deo dicta ex creaturis aliquo modo sumpsisse originem. Deus igitur vel nominabitur secundum nomina, in quibus importatur respectus aliquis causalitatis per comparationem ad actionem, vel ad rem productam, & sic dicitur Deus. Creator, Dominus, & huiusmodi. Vel nominabitur secundum ea, quae in creaturis existunt, & hod multipliciter: quia quae in creaturis sunt, vel dicunt perfectionem vel imperfectionem. Si imperfectionem, sic accipiuntur nomina de Deo per remotionem, ut dicimus Deum incorporeum, incompositum & huiusmodi: eo quod corporeitas & compositio im perfectionem dicunt. Et secundum istum modum possunt accipi etiam nomina de Deo dicta secundum causalitatem: nam turbatio & ira imperfectionem quamdam dicunt, & tamen Deus iratus dicitur: quia ad modum lit ati se habet. Si vero quae in creaturis sunt, perfectionem dicunt, hod potest esse dupliciter: quia vel dicunt perfectionem simpliciter, vel participatam & cum imperfectione admixtam. Si simul cum perfectione imperfectionem important: eo quod eam participatam insinuant, sicut leo, lapis, & talia, quae licet a perfectione imponantur; non tamen sumpta sunt a perfectione simpliciter, & sic dicuntur de Deo nomina dicta translative. Nam dicitur Deus leo, lapis angularis, non per proprietatem, sed per similitudinem, vel per translationem, & ad istum modum etiam reduci possunt, quae dicuntur per causalitatem, ut dicatur Deus leo, & lapis: eo quod causat, & agit audacter, ut leo, & immobiliter, ut lapis. Si autem perfectiones in creatura repertae sunt perfectiones simpliciter, secundum eas etiam dupliciter Divina nomina sumuntur vel per causalitatem, ut dicatur Deus magnus, quia magna facit: potens; quia potentia: bohus, quia bona; vel per superexcellentiam: & sic accipiuntur huius modi perfectiones, ut in Deo sunt, Nam in ipso, quae denotant perfectionem simpliciter, superexcellenter existunt: unde dicitur superbonus, supersapiens: eo quod talia superexcellenter in se ipso habet; & ita patet quod solum ille modus causalitatis; prout in nominibus importatur respectus, esse habet modum proprium. Alij vero duo modi modis alijs annectuntur. Nam ille modus, secundum quem dicitur Deus talis: quia ad modum talis sehabet, sumit originem ex imperfectionibus, & perfectionibus participatis, Alius vero causalitatis modus, ut Deus, dicitur talis: quia talia causat, ex perfectionibus simpliciter trahit ortum. Notandum tamen, quod hae perfectiones simpliciter dictae dupliciter considerari possunt: vel quantum ad modum significandi: vel quantum ad rem significatam. Quantum ad modum significandi secundum eas Deus est innominabilis: eo quod omnes tales sic acceptae sunt incompactae, ut patuit. Si quantum ad rem significatam; tunc est distinguendum: quia vel accipiuntur secundum quamdam communem divisionem: vel secundum quod a specialibus rationibus imponuntur: Si secundum quod sunt imposita a specialibus rationibus, sic Deus est infinitorum nominum. Nam Deus per unicum suum esse infinitas tales perfectiones fortitur, cuiusmodi sunt, sapientia, bonitas, magnitudo, & talia, quae omnia secundum nostrum modum intelligendi ratione differunt, & a specialibus rationibus imponuntur. Et et hoc apparet, quare Dionysius aliquando dicit Deum esse innominabilem ratione modi significandi, qui reperitur in talibus nominibus: aliquando dicit ipsum esse infinitorum nominum: eo quod infi¬ nitae perfectiones congregantur in ipso. Si vero huiusmodi perfectiones accipiuntur secundum quamdam communem divisionem, sic dicuntur aliquae dicere ipsius Divinae substantiae pelagus infinitum: aliquae autem non sub stantiam, sed aliquid circa substantiam e nominant. Nam in Deo & in creatura est modus contrarius: nam substane tia creaturae est ipsa quidditas; esse autem non dicit ipsam substantiam creatturae, sed aliquid circa substantiam. In a Deo autem ipsum esse dicit Divinam substantiam: perfectiones autem aliae:
quia non adeo Divinam exprimunt; ipsum esse, dicuntur non dicere Divinam substantiam, sed aliquid circa ipsam. Et propter hoc Damasc. ait: quod esse dicit Divinae substantiae pelagus infinitum: iustum autem & bonum non substantiam, sed aliquid circa substantiam nominant.
Viso quomodo distinguuntur nomina essentialia in Divinis: quia vel accipiuntur proprie, vel translative: & a proprie, vel nominant Deum per remotionem, vel per causalitatem, vel per superexcellentiam, & quae per superexcellentiam Deum nominant, sunt, perfectiones simpliciter, secundum quas ratione modi significandi Deus est innominabilis, ratione rei significatae, prout accipiuntur secundum rationes speciales, Deus est infinitorum nominum, prout accipiuntur secundum quamdam communem divisionem esse dicit Divinae substantiae pelagus infinitum. Aliae autem perfectiones non Divinam substantiam, sed aliquid circa ipsam nominant. Videndum est ero, quomodo notionalia distinguutur. Eaautem, quae notionem aliquomodop significant, sic dividi possunt: quia vel onveniunt Deo ab aeterno, vel ex tempore? Si ex tempore, vel ex suo nonine relationem important, & huiusmodi est missio, temporalis processio, & talia, quae aliquomodo notionem indicant: quia omnibus Personis non conveniunt. Nam Pater nec temporaliter procedit, nec legitur missus. Vel ex suo nomine relationem non dicunt: sed aliquomodo relationem implicite nominant, & huiusmodi sunt incarnatio, humanatio, quae, ut ait Magist. relative non dicuntur: tamen ratione unionis relationem implitem nomina dicentia notionem ab aeterno Deo conveniur dividuntur: quia vel significant prive, sive per negationem, & huiusmodi sunt in genitus, innascibilis: sitive, & hoc dupliciter: quia vel no dicunt notionem simpliciter, & modi sunt posse generare, posse spirare: vel dicunt notionem simp & talia tripliciter dividuntur: quia v per modum collectionis proferuntucuiusmodi est Trinitas, quae est quasi nomen quoddam collectivum, ut gist. ait: vel dicunt notionem sub ecommuni, & sic est hoc nomen relatum, vel relativum, secundum quod tres Personae tria relative dicuntur: & ad hunc modum reduci possunt hypo stasis, & Persona, quae secundum quod Latini utuntur eis in communi, relationem insinuant: vel dicunt notio nem in speciali, & sic sunt Pater, Filius & talia. Patet igitur, quod prima divisio Divinorum nominum est, quod aliqua sunt essetialia, aliqua notionalia: & quodlibet istorum habet multas divisiones, ut patuit. Propterea si diversificati sunt: quia sub istis communibus divisionibus aliqui pauciores, aliui plures divisiones acceperunt. Nam Ambros. omnia notionalia comprenendit in his, quae dicunt distinctionem Personarum: essentialia autem divisit in duo: quia aliqua dicuntur proprie, aliqua translative: verumtamen ea, quae translative dicuntur, per appropriationem personalia esse posunt, sicut esse speculum & caracterem appropriatur Filio. August, autem se cundum distinctionem superius positam dividit notionalia, & essentialia, notionalia, quia quaedam dicuntur positive, quaedam negative. Essentialia: quia quaedam proprie, quaedam translative: ideo divisio eius est quadrimenoris, & Ambrosij trimembris. Damasautem, qui sex membra posuit. Nam notionalia non dividit; sed omnia notionalia comprehendit per habitulinem Personarum inter se, essentialia dividit in quinque membra: quia vel nominant Deum per remotionem, it immensus, infinitus: vel per superexcellentiam. Et hoc dupliciter: quia vel dicunt Divinae substantiae pelagus infinitum, ut esse: vel aliquid circa substantiam, ut iustum, & bonum: vel per causalitatem: & hoc etiam dupliciter: quia vel per comparationem ad actum, & sic est hoc nomen Deus, qui dicitur vel a fovere, vel ab ardere, iquid hua considerare: vel per comparationem ad ipsa producta, & sic dicitur Dominus, Rex. Conditor. Diony. autem non nisi nomina essentialia assignat, quae dividit in tria genera: vel quia nominant Deum per remotionem, vel per causalitatem, vel per excellentiam: & secundum ea, quae nominant ipsum per excellentiam, aliquando Deus dicitur innominabilis propter modum significandi, aliquando infinitorum nominum propter infinitas perfectiones in ipso repertas.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod ea, quae dicuntur per remotionem, pertinent ad essentiae unitatem: eo quod Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus non sunt tres immensi, sed unus immensus.
Ad 2. dicendum, quod omnia, quae superaddit Magister, continentur in divisione Ama brosij, ut patet intuenti, nec tamen ea Magister superflue addit 2. quia quod Ambros, dicit sub modo indistincto, & quasi communi, Magist. ea ponit sub modo distincto, & speciali.
Ad 3. dicendum, quod bonum & iustum pertinent ad essentiae unitatem: quomodo autem dicunt aliquid circa substantiam est per habita manifestum.