Expositio litterae
Expositio litterae
Vper litteram, super illo: In elligenStia enim conditionis implicitae veritatem facit in dicto, & impossibilitatem facit in vero. Notandum, hoc pro tanto dictum esse: quia quilibet homo in se consideratus potest damnari: si tamen referatur in Divinam praedestinationem, ratione huiusmodi conditionis adiectae, ut Sortes in eo quod praedestinatus, est veritas in dicto, ut verum sit ipsum sic acceptum non posse damnari: unde sit etiam ibi impossibilitas in vero: quia cum ipse in se consideratus verum sit, quod possit damnari: in hoc vero ratione conditionis additae fit quaedam impossibilitas quia impossibile est eum in eo quod praedestinatum posse damnari.
Item super illo: Sed alterum horum non potest non esse, scilicet quin ille sit praedestinatus ab aeterno. Notandum, quod licet ille sit praedestinatus ab aeterno: non tamen supervacua est distinctio Magistri: quia opera, quae facit, secundum quae salutem consequitur, possunt referri in voluntatem liberam, vel in praedestinationem Divinam: & si referantur in voluntatem, salvatur contingenter: si vero in Divinam praedestinationem, salvatur necessario, modo quo dictum est: & ideo in sensu composito est falsa, quod ille praedestinatus possit damnari: in sensu diviso, ut cum non referuntur operam, quae facit, in Divinam praedestinationens sed in voluntatem, a qua egrediuntur, damnari potest.
Item super illo: Quod in actionibus vel in operationibus Dei & hominum nullatenus concedunt. Notandum, quod dicitur Deus nunc posse praedestinare; & non praedestinare: sicut placuit ab aeterno praedestinasse; & non praedestinasse: quia praedestinatio Divina mensuratur, aeternitate: in aeternitate vero omnia sunt praesentia, nihil transit in praeteritum: & ideo sicut ab aeterno potuit praedestinasse; & non praedestinasse: sic praeteritio non impedit, quin modo possit praedestinare; & non praedestinare: & quod dictum est de praedestinatione, intelligendum est de praescientia, & de omnibus operibus, quae sunt, opera Divina tantum, non transcuntia in exteriorem materiam: sed talia in his, quae Deus operatur per hominem, vel per creaturam, quae opera Magi¬ ster appellat opera Dei & hominis, non conceduntur: quia in eis praeteritio impedit, ut quod factum est, non potest fieri; & non fieri: vel esse factum; & non factum: cum talia possint tempore mensurari.
On this page