Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Dubitationes Litterales
SVPER litteram: super illo: Qui Sproximum diligit, consequens est ut dilectionem diligat. Contra: sicut voluntas est supra se reflexiva, sic & intelle ctus; sed cum hoc intelligit aliquid, licetpossit intelligere se intelligere illud; non tamem sequitur de necessitate quod se intelligere intelligat, ergo non est consequens si aliquis diligit, quod dilectionem diligat. Dicendum quod voluntas ratione actus est supra se reflexiva, ut patuit, non intellectus ideo quotiescunque diligit, se diligere diligit: quia ex quo ex ipso actu est, reflexio, non agit nisi reflectatur: ideo non est simile de intellectu, & voluntate,
Item super illud: Deus dilectio est &c. Vult enim Magist, quod cum Deus sit dilectio, qui diligit dilectionem, diligit Deum. Contra: Deus non est omnia dilectio, ergo non sequitur quod dicit Nam licet animal sit homo; tamen quia non omne animal est homo, non valet: qui diligit animal, diligit hominem. Dicendum quod licet non omnis dilectio sit Deus; Deus tamen est ratio & causa, quod omnis dilectio gratuita sit, & diligatur, sicut quia lux est ratio quare omnia videantur, qui videt, videt luce, licet non omne, quod videtur, sit lux, ita quia Deus est ratio quare omnia sic diligantur, quicumque dilectione gratuita aliquid diligit: Deum diligit; licet non omne, quod diligitur, sit Deus.
Item super illud: Non nisi Deo plenus est, qui dilectione plenus est. Contra: ut habitum est, non omnis dilectio Deus est, ergo qui est plenus dilectione, potest esse plenus alio a Deo. Dicendum. quod dilectio, de qua ibi loquitur Aug. est dilectio gratuita, quae non habet esse absque Deo, & propterea dilectione est plenus.
Item super illud: Qui diligit fratrem in lumine manet. Contra: charitas, & dilectio non assimilatur lumini: quia dona affectus assimilantur ardori, don intellectus assimilantur luci. Ad hoc quidam sic dicunt, quod charitas assimilatur lumini non ratione manifestationis; sed quia est forma virtutum, si¬
cut lumen est virtus universaliter mo¬ tiva in tota natura: quia est qualitas primi alterantis, ut caeli, ita charitas, eo quod est forma omnium virtutum, quodam modo omnes virtutes movet ad suos actus: quia non est aliquis actus alicuius virtutis, qui non sit a charitate imperatus, & si non elicitus. Istudautem, & si est bene dictum. non sapit intentionem: Augnt. idemo dicendum, quod malitia in aectu facit caecitatem in intellectu, ergo ab op osito bonitas intellectum illuminat, habens igitur charitatem, dicitur, manere in lumine, eo quod talis habitus non est, nisi sit intellectus illuminatus in habendo veram cognitionem de fine: quia qualis unusquisque est, talis finis sibi videtur, ut dicitur 3. Ethic.
ltem super illud: Dilectio fraterna est Deus. Contra: dilectio fraterna est quid inhaerens, & dependens, & procedens a fratre diligente, cum amor semper procedat ab amante; sed Deus nec dependet, nec procedit ab aliqua creatura. Dicendum, quod illa praedit catio est praedicatio causalis; dicitur enim Deus dilectio fraterna: quia ab eo talis dilectio causatur. Vel si vellemus tenere cum Mag. diceremus, quod dilectio uae dependet, & procedit a fratre diigente, sicut amor ab amante, est dilectio, quae est actus, & motus animi, & talis dilectio non est Deus; dicitur tamen Deus dilectio. fraterna: quia eo unione, quam habet Deus ad voluntatem, elicitur dilectionis actus, quo fratrem meritorie diligimus,
Item super illud: Non dicturi &c. Videtur velle Aug. quod ipsa substan¬o tia Divina sit charitas. Contra: sicut a Deo est Fides, ita a Deo est charitas; sed Deus secundum substantiam suam non est Fides: ergo secundum substantiam suam non est charitas. Dicendum,
quod non est simile de Fide, & charitate: quia Fides per se aliquam imper: fectionem importat; non autem charitas: ideo ita a Deo est Fides, quod Deus secundum substantiam non est ipsa Fides, sed cum hoc, quod a Deo est charitas, dicitur tamen Deus charitas: quia charitas de se nullam imperfectionem importat Item super Illud? Nullum est isto donom Dei excellentius. Contra: sapientia pos nitur excellentissimum donorum. Dic cendum, quod sapientia est excellen tissimum donorum, prout in sapientia, includitur charitas, ut sapientia non solum dicatur a sapere, sed etiam a sapore, quod sine charitate esse non po¬ test. Vel dicendum secundum intentionem Magist. quod charitas dicitur esse maximum donorum: quia est donum increatum; sed sapientia est maximum donorum inter dona creata.
On this page