Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
Einde quaeritur de transsatione noAminum. Et circa hoc quaeruntur duo. 1. utrum aliqua, quae competunt, creaturis, possunt dici de Deo transumptive? 2. utrum talis transsatio fieri possit a rebus vilibus?
Articulus 1
AD 1. sic proceditur: videtur quod nihil de Deo transumptive dic possit: quia omnes tras feretes secundum aliquam similitudinem transferunt. Sed inter Deum & creaturam non potest es se similitudo, iuxta illud Isaie 40. Cui ergo similem fecistis Deum, & in psalmo leg tur: Deus quis similis tibi, quasi dicat nullus.
Praeterea: quod dat causam errand fieri non debet, sed si aliquod nomen transfertur ad Divina, datur occasio errandi, ut si assimilaretur Deus leoni vel serpenti, provacaretur aliquis ad idolatriam, ut leonem vel serpentem adora ret, quod gentiles faciebant.
Praeterea: similitudo dicit eandem qualitatem. Nam Similitudo est rerum differentium eadem qualitas, sed Deus est sine qualitate bonus & sine quam titate magnus: ut dicitur 5. de Trin. cap. 1. ergo nihil Deo assimilari potest. Praeteea: doctrina debet esse propter manifestationem veritatis; sed locutio symbolica & metaphorica veritatem non manifestat sed occultat, ergo non compe tit scientiae Divinae, in qua maxime est manifestatio veri, uti figuris & metaphoris.
Praeterea: identitas est unio in substantia, similitudo vero est unio in accidente: ut innuit Philosophus 5. Meta. sed in Deo nihil secundum accidens dicitur ut dicitur 5. de Trin. cap. 5. ergo &c.
In contrarium est: quia Aug. in quodam sermone de verbis Domini vult, quod Deus dicatur leo, ovis, agnus lapis angularis, per quamdam similitudinem, non per proprietatem; sed hoc est dici de Deo transumptive, ergo
Praeterea: scriptura utitur huiusmodi figuris, idest meta phoris, ergo competeter talis translatio fieri habet,
RESOLVTIO. Nomina eorum, secundum quae creaturae diverĀ¬ simode imitantur Creatorem, ad DiviĀ¬ natransferre possumus.
REspond. dicendum, quod proprie & directe loquedo tota perfectio rei ex esse sumitur, non ex essentia: un de nulla essentia in se accepta & ut est entia dat perfectionem alij, nisi consideretur ut dans esse, vel ut est ipsum es se: & inde est quod si homo haberet omnem sapientiam, & non esset sapiens non diceretur perfectus, & si haberet omnem bonitatem, & non esset bonus non adipisceretur ex hoc perfectionem aliquam: & ideo avari, quia habet divitias, & si sunt divites: propter hoc non sunt inde melioris conditionis: & quia tota perfectio ex ipso esse habet esse, mulla creatura habebit omnem perfectionis rationem, cum non sit ipsum es se, a quo omnis perfectio habet esse, Deus autem, qui non participat esse, sed est ipsum esse, ut satis superius est ostensu, omnem perfectionem continet: quia cum totum comprehendat esse, & ei 8. q. 2. art. 1. omnis ratio essendi convemat, oportet quod omnem rationem perfectionis habeat: & ideo bene dictum est, quod quid quid perfectionis est in quolibet, genere reperitur in primo principio: cum igitur non sit aliquod creatum, quod non habeat aliquod esse, cuilibet creaturae competit aliqua perfectio: nam negare omnem perfectionem ab aliqua creatu ra est dicere ipsam esse nihil, & non ha bere esse: & quia perfectio omnis recipitur in primo principio, quaelibet creatura imitatur Deum, & habet similitudinem: cum suo Creatore inquantum habet in se perfectionem aliquam: quae perfectius & habundantius reperitur in causa prima: & quia transferentes non secundum omnem, sed secundum aliquam similitudinem transferunt, sufficit aliqua imitatio ad hoc ut translaticifieri possit; & quia hoc invenimus in qualibet creatura respectu Dei, cum quaelibet creatura suum Creatorem aliqualiter imitetur: quia non reperitur aliquid omnino privatum bono, poterit fieri translatio eorum, quae sunt in creatura, ad Divina: & hoc diversimode secudum quod creaturae Creatorem diversimode imitatur.
Assignatur autem ratio: quare huiusmodi itanslatio in Sacra pagina inolerivit. Prima sumitur ab altitudine DiviĀ¬ nae naturae: quia cum intellectus noster e habeat ad manifestissima in natura, sicut oculus noctuae ad lucem diei, ut dicitur 2. Meta. non possumus in Divinam e cognitionem ascendere nisi per similitudinem in creaturis repertam, unde 1. de Angelica Hierarchia scribitur: Neque enim possibile est aliter nobis lucere Divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, & iis, quae secundum nos sunt, providentia paterna conaturaliter & proprie praeparatum. Providit enim prouidentia paterna, hoc est providentia Divina, elevando nos in cognitionem radij sui anagogice, hoc est, sursum ducendo nos in cognitionem talem per sa cra velamina, hoc est per similitudines in creaturis repertas adaptatas rebus saeris proprie secundum nos naturaliter: nam illa est cognitio propria nobis, & naturalis secundum nos, ut per sensibilia in cognitionem intelligibilium veniamus. Secunda ratio sumitur ex parte potentiarum cognitivarum: nam cum sit duplex potentia in nobis, intellectiva, & sensitiva, cum utramque Deus nobis tribuerit, dignum est ut secundum quanlibet earum manu ducamur in Divinam cognitionem: & ideo non solum: intelligibiliter in nobis Deus proponitur; sed datae sunt nobis corporales similitudines & sensibiles, ut per eas etiam tendamus in Deum.
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod nulla creatura perfecte imitatur Deum: & ideo semper cum isimilitudie ne est ibi dissimilitudo: unde 9. de Div. nom. scribitur: Theologia praedicat Deum disSimilem omnibus: & ex omnium ordinibus eijcit & diversum ab omnibus, quodque admirabili us est, neque esse quidem aliquid ei simile radit. Non tamen similitudini, qua res ei similes dicuntur, haec nostra adversatur oratio, eadem enim & similia suns Deo & dissimilia: & rquia ad hoc quod fiat translatio non reĀ¬ quititur omnis similitudo sed aliqua poterit fieri translatio a creaturis ad Di vina non obstante quod Deus omnibus creaturis dissimilis praedicatur: quia nun la creatura eum perfecte imitatur, propter quod similitudini est semper dissimi litudo admixta.
Ad 2. dicendum, quod datur occasio errandi hominibus bestia libus, quibus huiusmodi similitudines non proponuntur: quia animalis homo non sapit quae Dei sunt; proponuntur autem talia his, qui Divina sapiunt, quibus prop ter translationem huiusmodi non accidit error, sed cognitio veritatis. Vel aliter dicendum, quod ex hoc non datur occasio errandi; sed tollitur: quia nunquam aliquid est verum signum, nisi sit talsum signatum: non enim esset vera imago Herculis, si esset ipse Hercules: quia sui ipsius secundum Hilarium aliquid imago esse non potest, eo ipso igitur quod Deus dicitur seo trasumptive: quia leo eum secundum aliquid representat, arguere possumus quod leo non sit verus Deus: ideo Hugo in comm. in 2. cap. supra Angel. Hierarch. ubi de transatione nominum ad Divina determinatur ait: Aliud est veritas, & aliud signum veritatis: quia signum veritas non est.
Ad 3. respondent aliqui quod licet non possit esse similitudo Dei ad creaturam; potest tamen ibi esse proportionalitas: ut sicut se habet creatura ad hoc sive ad suam perfectionem, sic suo modo Deus se habet ad suam; possumus tamen diceret quod inter Deum & creaturam est aliqualis similitudo, & hoc negare totaiter non est tutum: cum sacra pagina hoc concedat: nam ad rationem similitudinis requitur unitas in specie non in genere solum: quia si sit sola unitas generis similitudinem non facit: quia tunc album esset simile nigro, cum album & nigrum, sint in eodem genere. In Deo autem licet non sit qualitas, est tamen ibi sapientia & fortitudo, unde & communiter dicitur quod in Deo est species sine gere: & quia similitudo non accipitur secundum genus, poterit esse aliqualis similitudo creaturae ad Deum, & poterit Deus methaphorice ratione fortitudinis dici leo, sicut aliquis ratione duritier diceretur lapis, vel propter inhertiam asinus.
Ad 4. dicendum, quod propter tales methaphoras etiam manifestatur veritas: nam cum scientia Theologiae sit de necessarijs ad salutem, taliter prout poni debet, quod omnes de ea aliqua possint capere: & quia non omnes rationem apprehendunt, nec intellectualia capiunt, utitur sacra pagina corporalibus similitudinibus, ut etiam: in ea simplices proficere possint: & hoc est quod Aug. dicit 1. de Trin. cap. 12 Racra scripturam parvalis congruens, nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus quasi gradatim ad Divina atque sublimia noster intel lectus velut nutritus assurgeret.
Ad 5. dicen dum, quod sicut in Deo est fortitudeo sine qualitate, nec tamen propter hoc impeditur ratio similitudinis, ita est ibi fortitudo sine accidente, nec tamen propter hoc tollitur quin aliqualis similitudo sit creaturae ad Deum: nam si ad similitudinem non requititur uni tas generis nisi inquantum unitas generis tollit imitationem secundum formam specificam, multo minus requiritur ibi unitas accidentis: unde ubi potest reservari fortitudo sine suo genere, & absque eo quod sit accidens poterit ibi aliqualiter similitudo attendi.
Articulus 2
SEcundo quaeritur: utrum a rebus vilibus traslatio fieri possit? Et videtur quod non: quia secundum Boetium circa finem sui libri de Trin. Nos vero mulla imaginatione deduci oportet, sed simplici intellectu erigi: sed translatio a rebus vilibus non potest esse sine deductione imaginationis: cum locum vilem & in fimum in genere entium corporalia teneant, quae imaginationi proportionata existunt, eo quod phantasmata habeant, per talia igitur ad Divina manuduci non debemus.
Praeterea: talis translatio fieri habet ut possimus devenire in cognitionem Divinorum, sed intelle ctus noster magis Deo similatur quam vilia: cum ipse sit in se quid optimum & Divinum, ergo per se ipsum cognoscere Deum magis poterit quam per vilia, ergo &c.
Praeterea: vilitas ex pec cato visa est habere ortum: nam cum peccator rebo corporalibus & vilibus se subijciat videtur oni vili vilius, ergo & secundum talia posset fieri translatio ad Divina, er go Deus posset dici diabolus, qui est om nis malitiae princeps: non secundum er go vilia translatio fieri debet.
Praeterea: in Deo non est conditio nisi nobiliter, et go vilia, in quibus sunt conditiones viles, Deo assimilari non possunt, sed translatio omnis sit per aliquam similitudinem, ergo &c.
In contrarium est: quia sacra pagina etiam nomina vilium ad Divina transfert, inquantum nominat ipsum nomine brutorum animalium dicens ipsum esse leonem vel leenam. Praete rea: Diony. 2. de Angelica Hierarchisdicit: quod etiam vilia ad Divina tranferri possunt.
RESOLVTIO. Nomina, quae important perfectionem simpliciter, de Deo proprie quantum ad rem significatam dicuntur: quae vero significant perfectionem participatam in rebus sensibilibus, & corporalibus, non solum supremis, & meĀ¬ dijs, sed infimis per metaphoĀ¬ tram ad Divina transferuntur.
REspod. dicendum, quod, sicut tactum Dest, perfectiones omnium generum congregantur in 1. principio; non tamen eodem modo habent esse in creaturis, & in primo principio: quia ut sunt, in primo principio sunt perfectiones simpliciter; sed in rebus creatis sunt par ticipatae. Et ideo quando nomina significant rem importantem perfectionem simpliciter, tunc talia quantum ad rem significatam competunt Deo proprie non transumptive: unde sapientia, bonitas, & huiusmodi proprie in Deo sunt, Sed quando huiusmodi perfectioĀ¬Ā¬ nes non significantur ut perfectiones simpliciter, sed ut participatae, tunc talia non conveniunt Deo proprie sed transumptive. Nam seo & lapis perfectionem aliquam important; sed quia simportant eam modo participato, de Deo proprie dici non possunt. Cum igi tur possint imponi nomina ad significandum perfectiones cu uslibet creaturae, ut ab ipsa participantur, extendendo nomen transsumptionis pro omni eo, quod non dicitur de aliquo proprie, no mina importantia imperfectionem cuiuslibet creaturae ad Divina transferri possunt: verum quia metaphora semĀ¬ per ab aliquibus evidentibus & sensibili bus signis fieri habet, solum corporalia, quae sensui manifesta existunt, ad Divina proprie transferuntur. In corporalibus autem tria genera distingui possunt: quia aliqua sunt suprema sicut Sol, & Luna, & super caelestia corpora. Aliqua media sicut ignis, & aqua & talia, quae in diaphanitatem cum corporibus supercaelestibus communicant. Aliqua insima ut lapides & huiusmodi: secundum omnia ista potest fieri translatio. Vnde Dione 12. de Angelica Hierarch. ubi de trans latione nominum loquitur ait: quod Di vina eloquia aliquando laudant Deum per res pretiosas, dicendo ipsum esse Solem iustitiae: stellam matutinam. Aliquando laudatur Deus ex rebus mediis, dicet do ipsum esse Ignem innocue splendentem. aquam vitalis plenitudinis datricem. Aliquam do autem ex novissimis: ut cum ipsum nominamus Vnguentum suave & lapidem angularem. Et licet a supremis, mediis, & infimis translatio sumi possit, quodam tamen modo magis visum est theologis ipsum significare per vilia quam per suprema. Vnde & idem Diony. ait: Addam vero quod & omnium vilius esse, & magis sio nificare visum est: quia & vermis specie tradi derunt Divina sapientes, Deum se ipsum circum formantem, sicut scriptum est: ego sum vermis& non homo. Assignat autem Diony. triplincem rationem; quare visum est sanctis theologis Deum laudare per vilia ma igis quam per alia. Prima est ne Divina mmundis pateant: nam huiusmodi metaphorae per vilia habet fieri, ne bestia les homines Divina secreta percipiant: & ideo talia non in propria forma; sed in metaphoris proponuntur. Secunda, ratio est: ne fideles in talibus imaginibus remaneant: Nam cum Deus dicitur ver mis vel aliquod vile, fideles non habent materiam remanendi in talibus: ut talia Deum credant; sed per ea coguntur in altiora ascendere. Et hoc est quod Dionysius ait: quod talis traslatio sit Ne Divina immundis recte accepta sint, hoc est, ne Divina immundis sint manifesta, & hoc quantum ad primum. Neque mirabilium imaginum studiosi contemplationis tanquam veris remaneant figuris. Quantum ad secundum. Ex his duabus causis duplex utilita consurgit. Primo quia immundi suam, imbecillitatem cognoscentes: ut quia se vident ad Divina non posse ascenderet ad contemptum sui provocantur. Secundo:boni & digni, ex quo pertalia aliqua liter Deum cognoscunt, ad ipsum magis cognoscendum promoventur. Vnde Hugo exponens dictam auctoritatem ait: Vtrobique iustum institutum perficitur: ut dum veritas in manifestatione, quasi vili indumento se contegit, & indignos ad contemptum suo provocet: & dignos, & illam speciem suam, quae laret concupiscendam & quaeredam invitet ut non sint contenti eo, quod foris aspiciunt, sed ipsa deformitate exterioris demonstrationis repulst in figuris non remaneant tanquam veris Tertiam rationem assignat Dionysius: quia Deus magis innotescit nobis per negationem quam per affirmationem: quia negationes dicte de Deo vere sunt, affirmationes vero incopactae: & ideo magis congruentius per vilia laudatur, quae magis removentur ab ipso.
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum quod in cognitione Divina duo est considerare, principium & terminum, principium talis cognitionis possunt esse corporalia: quia Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Terminus autem nulla creatura, esse de bet: quia in nulla creatura est sufficies similitudo respectu Dei: quia secundum Hilarium comparatio terrenorum ad Deum nulla est. Non ergo debemus ma nuduci per imagiues, ut ibi sistamus: potissime in cognitione Trinitatis, de qua Boesius loquitur: quia in nullo create tres Personas in una essentiae aspicere possumus.
Ad 2. dicendum, quod duplex est simisitudo: quaedam naturalis & secundum hanc magis assimilatur intellectus Deo quam corporalia; sed talis si militudo non semper facit ad cognitio nem: nam intellectus magis cognoscialia a se quam se ipsum. Alia est similitudo per informationem, secundum quam oculus similatur colori, cum specie coloris informatur, & haec assimilatio facit ad cognitionem, ut spectat ad propositum: secundum hanc assimilationem magis assimilatur intellectus corporalibus quam Deo: quia non informatur nisi specie corporalium, cum sola corporalia phatasmata habent: & ideo per talia in Divinam cognitionem manuducimur.
Ad 3. dicendum, quod secundum illa vilia debet nominari Deus quae deformitatem peccati non nominant. Nam translatio fit secundum aliquam similitudinem; peccatum autem secundum aversionem, a qua formam & speciem trahit, nihil est, & secundum ipsum non est aliqua assimilatio ad Deum: & ideo non nominatur Deus diabolus nec peccator.
Ad 4. dicendum quod non sunt aliqua vilia, si in eis peccati deformitas non includitur, secundum quae Deus nominari non possit. Et quod dicitur quia invilibus non sunt coditiones noblles dicendum quod non est aliquid adeo vile privatum omni nobilitate: quia tunc in veniretur aliquid privatum omni participatione summi boni quod est impossile.