Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 4
DOStea quaeritur de immutabilitate Dei, & circa hoc quaeruntur duo. 1. utrum Deus sit immutabilis? 2. utrum solus?
Articulus 1
AD 1. sic proceditur. Videtur quod Deus mutetur: quia omne agens plysi ce mitatur, ut vult Philosophus. 2. Phy. sed Deus maxime videtur agere naturaliter, & physice: cum agat secundum quod res sunt aptae natae agi: quia sic administrat res, ut eas eorum cursus agere sinat, praeterea: omne quod est, ubi prius non erat, est mutatum, sed antequam fieret Mundus, non erat Deus in Mun do, ergo in eo fuit facta mutatio. Prae terea: quae denominant aliquid, vide tur esse in eo, quod denominant: quia forma, a qua est denominatio, est in eocuius est forma, sed Deus denominatur a motu: dicitur enim primus motor, ergo &c.
Praeterea: secundum Philos. 2. de generatione: Idem manens idem semper ffacit idem. Cum igitur Deus faciat tos diversa, mutabitur.
Praeterea: motis nobis, moventur omnia, quae sunt in nobis, sed Deus est in omni creatura, er go videtur moveri ad motum cuiuslibet creature.
In contrarium est quod dicitur lacobi 1. quod Apud ipsum non est transmuratio, nec vicissitudinis obumbratio. Et 1. de Trin. cap. 1. vult Aug. quod Deus habet veram immortalitatem, & incommutabilitatem.
ESOLVTIO. Deus immutabilis est; nec movetur per se, nec per accidens, nec abintram, nullo que modo mo¬
REspondeo dicendum, quod tripliciter dicitur aliquid moveri, per se, & per accidens, & abintra: per se moventur corpora, in quibus tanquam in subiecto potest esse motus: per accidens moventur formae inhaeretes corporibus, & corporum partes, & alia, que non moventur per se, sed moventur ex eo quod sunt in alio: ab intrinseco moventur ea, quae tendunt in finem exteriorem, & sic moventur intel ligentiae moventes Orbem, quae movent propter bonitatem Primi tanquam propter nnem. Deus autem nullo modo movetur.
Ad cuius evidentiam notandum quod secundum Comm. 10. Metaph. Deus est in triplici genere causae respe ctu rerum, in genere causae efficient: formalis, & finalis: prout est causa efficiens omnium, non movetur per se: prout est causa formalis exemplaris non movetur per accidens: prout est finalis non movetur abintra. Primum sic pater: quia causa efficiens omnium, cum sit infinite potentiae, ut probatur 8. Phy& 12. Meta. est praeter omnem magnitudinem, sed moveri per se non est nisi corporum, loquendo de motu proprie Si igitur Deus, quia causa efficiens om nium est praeter omnem magnitudinem quia causa huiusmodi, non competit ei per se moveri. 2. quia est causa exem plaris non movetur per accidens: nam illae formae moventur per accidens, qouoesunt inhaerentes subiectis; forma exemplaris rerum non dependet a rebus: & ideo quia Deus est forma exemplaris omnium rerum, non movetur per accidens, ut moveatur per motum rerum 3. finis omnium non movetur abintra quia moveri est tendere in aliquid aliud Quandiu enim res manet in dispositio nibus, quas habet, non dicitur moveri; sed quando tendit in alia, tunc movetur. Si igitur Deus moveretur abintra, per intentionem finis tenderet in finem alium, quo posito non esset finis omnium. Si igitur est finis omnium non movetur abintra, nec operatur propter aliud, sed propter bonitatem suam. Propi ter quod Prov. 16. dicitur: Vniversa propter se metipsum operatus est Dominus. Cun igitur Deus non moveatur nec per se, nec per accidens, nec abintra: cum non sit dari motum alium, nullo modo considerando ipsum ratione sui; competit ei motus, sed solum movere alia. Bene¬ gitur concluditur 8. Phys. quod Necesse est esse aliquid immobile quidem ipsum ab omniinterius mutatione, & simpliciter, sive per se, & secundum accidens, motivum autem altevius.
Advertendum tamenm, quod licet prima causa non moveatur ratione sui; ratione tamen efsectuum moveri dicitur, imme secundum istum modum omnibus mobilibus mobilior est sapientia, secundum quem modum Dion. 9. de Divin. nom dicit: Deum moveri recte, oblique, &
circulariter. Vt accipiamus motum rectum inquantum indeclinabiliter, & inflexibiliter, & continue operatur in rebus. Obliquum autem ex eo quod res difformiter eius influentiam capiunt. Secundum circulum quidem: quia secundum quod influentia descendit a Primo Principio per media in infima, sic infima reducuntur in suprema per media, ita quod ad illud principium, a quo processerunt per eadem media requcuntur: sicut motus circularis est ab eodem in idem per idem; iste tamen motus non est Dei ratione sui, sed ratione effectuum. Vnde super illo verbo 1. cap. Ang. Hierar. Sed & omnis Patre moto, sive Deo moto; manifestationis luminum processio in nos optime, & large proveniens. Dicit Hugo: Motus Patris affectus est paternae benignitatis, sola enim benignitate, & pietate sola Pater movetur: ut lumina sua esundat super nos. Movetur non turbatione suis sed miseratione nostri: movetur non se concutiens, sed nos colligens, non se evacuans, sed nos replens; movetur ergo ut ad nos veniat; & non movetur ut a se recedat. Movetur, ut nobis esse incipiat, quod non erat: & non movetur, ut sibi desinat esse, quod erat.
Resp. ad arg. Ad 1. dicendum, quod ibi agens physice appellatur, quod secundum substantiam est physicae considerationis, cuiusmodi non est Deus: quia ut ibi subditur, quae non amplius mota moventur, non amplius physicae considerationis sunt. Ad 2. dicendum, quod aliquid esse ubi prius non erat, potest intelligi, vel per mutationem sui, vel per mutationem alterius. Vnde Deus fuit in mundo, ubuntequam esset mundus non erat, non per mutationem sui, sed per mutationem mundi, accipiendo mutationem large ad omnem novam acceptionem alicuius esse, sicut modo est aliquando in nobis, non ubi prius non erat, sed qua¬ liter non erat, non per mutationem sui, sed nostram.
Ad 3. dicendum, quod no semper forma, quae denominat rem, est in re, ut probat Avicena in suficientia sua: unde dicitur, Opus humanum non propter humanitatem, quae sit in opere, sed in openante. Sic motus denominat motorem, non quia sit in motore, sed quia est in moto.
Ad 4. dicendum, quod nunquam idem, nisi in eo esset aliqua pluralitas, produceret plura, sedsi in eo est pluralitas, potest: sicut idem artifex ratione plurium idearum plura producit: & quia Deus producit res per ideas, & per intellectum, quia in eo est pluralitas idearum, potest plura & diversa producere; nec tamen propter hoc Deus est conpositus, nisi secundum modum intelligendi.
Articulus 2
Et videtur quod non: quia ut scribitur 2. Metaph. oportet imaginari materiam in re mita, Non igitur movetur, nisi quod habet materiam, sed ut scribitur 8. Metaph. Intelligentiae sunt entes praeter omnem materiam inteligibilem & sensibilem, ergo non moventur.
Praeterea: probatur 8. Phys. Quod motus localis est primus motus, quod ergo non movetur localiter, non movetur: quia, cui non inest primum, nec posterius, sed intelligentiae non moventur localiter: quia ut probatur 6. Phys. Om ne, quod movetur partim est in termino a quo, & partim est in termino ad quem: unde ut ibidem concluditur, Onine, quod mutatur, diviibile est, sed ut scribitur 7. propositione de causis: Intelligentia est substantia, quae unit dividitur, ergo &c.
Praeterea: probatur 3. Phys. quod Motus est actus enxtis in potentia, secundum quod in potentia, sed in substam tijs separatis non est malum, sive privatio, nec error, ut scribitur 9. Metaph. ergo nec potentialitas: quia ipsa potentialitas inciudit in se privationem & malum. Praeerea: Aug. super Cenes. & habetur, in littera, distinguit duos modos motus o per tempora, & per loca, sed univer sale est abstractum ab hic & nunc: nor igitur movetur nec per tempora, nec per loca, sed ipsum universale est creatura: quia secundum Diony. 6. de Div. nom. ipsius esse communis Deus est cat sa, ergo &c.
In contrarium est: quia secundum Damasc. Quod a versione incipit, versioni oportet esse subiectum: sed omnis creatura incipit a versione, cum ex nihilo facta sit, ergo &c.
Praeterea: secundum Aug. 1. de Trin. cap. 1. solus Deus est proprie immutabilis, & immortalis, ergo &c.
RESOLVTIO. Deus solus inmmutabilis est, omnis creatura mutabilis, & quae corporalis tripliciter move¬ tur, rationalis dupliciter, & uno mo¬ do Angelus; Deus vero nullo modo.
REspond. dicendum, quod ad evi¬ dentiam huius quaestioni; tria sunt, consideranda. 1. quomodo diversimode dividit motum Philos. & August. 2. quomodo una divisio reducitur ad aliam 3. utrum aliqua creatura sit immunis ab omni motu? Propter 1. notandum. quod dupliciter est movens secundum Philos. netaphorice, & proprie, Metaphorice autem movet finis. Proprie autem efficiens. Finis autem dicitur movere abintra. Efficiens autem movet vel per se, vel per accidens: unde distinguuntur tria genera motus, per se, & per accidens, & abintra. Aug. tamen aliter assignat species motus, ut habetur in littera: quia est quidam motus per tempora, & quidam per loca, & tempora.
Ad huius autem evidentiam notandum, quod motus dupliciter dividitur, ut vult Philosophus. 6. Phys. ratione temporis, & ratione magnitudinis; sed non eodem modo ad ista comparatur: quia ex eo quod mensuratur a tempore, habet successionem; sed a magnitudine habet continuitatem; succestio tamen magis per se inest motui, quam continuitas: quia non est motus, nisi sit ibi successio: sed est motus, & si ibi non est vera continuitas. Nam ut dicitur 8. Phy. Non est vera continuitas, nisi in motu locali, igitur quidquid movetur per loca, movetur per tempora: quia cum a loco, sive a magnitudine sit continuitas in motu, & a tempore sit successio; & non sit dare continuitatem in motu sine successione; est tamen dare successionem sine continuitate, quidquid movetur per loca, movetur per tempora; sed non e converso. Bona est igitur distinctio Aug. quod motus vel est per tempora, & loca; vel per tempora solum.
Viso quomodo diversimode distinguit motum Aug. & Philos. possumus unam distinctionem ad aliam reduceret Nam ad motum per tempora reduciter motus abintra; quia moveri per tempora est moveri successive sine continuitate: talis autem est motus affectionum spirituum; ubi est successio sine continuitate, cum non sit ibi magnitudo, a qua motus continuitatem contrahit. Ad motum per tempora, & loca reducitur motus per se. Motus autem per accidens; vel in istis duobus continetur, vel de eo non curavit Aug. quia de his, quae sunt per accidens nihil est curae arti. Possumus tamen aliter exponere per se, & abintra: ut motus abina tra dicatur ad formam: nam per talem motum mutatur res ad ea, quae in ipsa existunt. Motus vero per se dicatur ad ubi; non enim talis motus debet dici abintra: cum per ipsum secundum quod huiusmodi quae sunt in rei substantia, esse non desinant; sed solum: acquiratur novum ubi: est tamen per se, quia inter motus corporales ipse est prior. Et sic accipiendo per se, & abintra distinctio data de motu a Philosopho est quasi eadem cum data ab Aug. cum motus per tempora, & loca sit ad ubi, vel per se: motus vero per tempora solum sit abintra, & secundum formam, sive secun dum actiones, vel operationes aliquas: nam tales motus, potissime prout in na tura intellectuali habent esse, inter motus ad formam computari possunt.
Quocumque autem modo accipiamus species motus, omnis creatura movetur. Nam secundum distinctionem de motu datam a Philosopho exponendo eam primo modo, non 2. prout est quasi eadem cum distinctione Aug. quia tunc de eis idem esset indicium, veritatem habet quod dicitur: quia omnis creatura vel est corporalis, vel spiritualis non unita corpori; vel spiritualis corpori coniuncta. Corporalis potest moveri per se: quia potest esse subiectum motus: potest moveri per accidens, quia potest esse in corpore, quod movetur per se: potest moveri abintra, accipiendo large talem motum, inquantum corporalibus convenit agere propter finem. Spiritualis unita per se non movetur, quia non est quanta; sed movetur per accidens, ut per motum corporis, & per istum modum moventur omnia, quae sunt in corpore: movetur etiam abintra, quia agit propter finem alium. Angelus autem non movetur per se faccipiendo per se, ut hic loquimur) quia non est quantus: nec per accidens, quia non est formacorporis; sed movetur abintra, quia agit propter finem alium. Patet igitur quod secundum primam distinctionem datam de motu creatura corporalis movetur tripliciter: anima dupliciter: Angelus uno modo: Deus autem nullomodo. a Secundum vero distinctionem secundam cetiam veritatem habet: nam cum in motu naturae corporalis sit successio, & continuitas; in motu naturae spiritualis, prout motus principaliter ei convenit sit successio sine continuitate, creatura spiritualis movetur per tempora, non per loca: corporalis per tempora & loca: & ita omnis creatura movetur, cum spirituale & corporale totum genus creaturae evacuent. Infra tamen melius patebit, quomodo motus Angeli est per loca, & quomodo non
Hic autem tantum dictum est, quod omnis creatura mutabilis est: cum nulla sit actus purus. Bene ergo dicit Aug. 1. deTrin. cap. 1. Vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius est Creatoris.
Resp. ad arg. Ad 1. dicendum, quod oportet imaginari materiam in re mota non quolibet motu, sed motu locali, & proprie.
Ad 2. dicendum, quod motus localis est primus motus per comparationem ad alterationem, & augmetum, & alios motus corporales; sed non per comparationem ad variationem affectuum. Advertendum tamen quod Angelus aliquo modo movetur localiter: sed quomodo hoc non repugnat verbis Aug. infra patebit.
Ad 3. dicendum quod in substantijs separatis non est potentialitas, quae non sit completa aliquo¬ modo per actum, loquendo de perfectione naturali, & quantum ad actum purum: quia quidquid potuerunt scire naturaliter, totum aliquo modo sciverunt, inquantum omnium habuerunt, species concreatas; non tamen de quocumque possunt considerare, considerant etiam naturaliter: propter quod est, ibi successio cogitationum, & affectionum.
Dubitationes litterales
SVper litteram, super illo: Divinae natuSrae, vel substantiae siveessentiae. Contra: Aug. 7. de Trin. cap. 5. Deus non proprie dicitur substantia. Dicendum, quod in Deo non est substantia alia ab essentia: unde idem dicunt natura, substantia, & essentia ibi. Et hoc non intendit negare Aug. Item super illud: Qus magis est quam ille &c. Contra: esse (maxime substantiarum)non suscipit magis, & minus. Dicendum: quod esse substantiarum dupliciter potest considerari, vel in se, vel per coparationem ad annexa. In se non suscipit magis, & minus in eadem specie; sed in eodem genere sic: cum ipsa essentia forme suscipiat magis, & minus in diversis speciebus; quia formae sunt sicut numeriPer comparationem ad annexa potes suscipere magis, & minus etiam in eadem specie: ut dicantur magis esse, quae minus mutantur; & minus, quae magis
Item super illud: Ab eo, quod est sapere,. dicta est sapientia. Contra: sapere procedit a sapientia; non sapientia a sapere, ergo ab eo, quod est sapientia, dicitur sapere, non econtrario. Dicendum, quod licet simpliciter sapientia praecedat sapere; secundum cognitionem nostram sapere praecedit sapientiam; quia per actum devenimus in cognitionem formae, & habitus, & nos imponimus nomina, secundum quod cognoscimus. Item super illud: Deus non novit fuisse, vel futurum esse. Quaeritur de qua notitia intelligatur? Dicendum, quod de notitia experientiae, non approbationis, vel visionis, vel simplicis notitiae: nam licet variationem cognoscat; non tamen variationem experitur.