Text List

Expositio litterae

Expositio litterae

ExPOSITIO LITTERAE.

VPER litteram, super illo: Quibusdam videtur &c. Notandum, quod positio istorum non est bona: volunt enim, quod cum dicitur, tres Personae, quod nomine Personae intelligitur essentia: vel cum dicitur, alis est Persona Patris, quod nomine Personae etiam essentia denotatur. Sed haecd positio stare non potest: quia nos non concedimus tres essentias, nec concedimus, quod alia sit essentia Patris, alia Filij: quod si nomine Personae intelligeretur essentia, concede remus istas, sicut & illas. Et expositiones istorum non sunt convenientes: exponunt enim tres Personae, id est, tres sunt habentes commune id, quod est Persona: secundum quem modum possemus concedere, quod Pater & Filius & Spiritus Sanctus sunt tres essentiae: quia sunt, tres habentes commune, quod est essentia, quod cum non concedamus eam, talis expositio non est admittenda, Rursum alia expositio non est bona: dicunt enim: alia est Persona Patris, alia Filij, sic esse intelligendum, quod Pater est alius, & Filius est alius habentes commune id, quod est Persona: secundum quem modum expositionis possemus concedere: alia est essentia Patris, alia Filij: quia Pater est alius & Filius est alius habentes commune id, quod est essentia.

Item super illo: Quadam tamen necessitate. Notandum, quod Persona in in creaturis dicit quid absolutum: & ideo tale vocabulum quadam necessitate accomodatum fuit ad designa dum pluralitatem Divinorum suppositorum; sed postquam bene visa fuit, significatio eius, & quod congrue secundum nominis significatum in Divinis poterat relationem importare, non solum necessitate, sed significati congruitate usi tali vocabulo sumus, & congruentet respondemus, Ad quid tres Tres Personae. Item super illo: Hoc nomemn pluraliter, videtur velle Mag. quod pluraliter sumptum hoc nomen, Persona, non stet pro essentia, sed pro hypostasi: singulariter tamer stat proessentia. Sed contra: plurale non est nisi singulare geminatum. Si ergo persona importet relationem in plurali, importabit eam in singulari: non igitur in plurali stabit pro hypostasi, in singulari pro essentia. Dicendum, quod Persona tam in singulari quam in plurali significat hypostasum? tamen propter identitatem realem, quam habet hypostasis ad essentiam, in singulari Persona potest sumi pro essentia, non autem in plurali propter repugnantiam intellectuum.

Item super illo: Tres Personas esse unam essentiam, vel eiusdem essentiae, sed non ex eadem essentia. Sed contra. quia si tres Personae sunt una essentia, tunc cum essentia praedicetur in recto de tribus Personis, denotatur identitas essentiae ad Personas: non igitur poterit praedicari in obliquo, ut dicatur, tres Personae unius essentiae: cum per talem praedicationem diversitas designetur.

Item concedimus tres Personas esse unius essentiae, ex qua praedicatione denotatur differentia essentiae ad Personas, concedere debemus tres Personas esse ex eadem essentia: cum non sit causa alia, quare negetur haec propositio, nisi propter differentiam essentiae ad Personam, quam, ex, propositio denotat.

Dicendum ad 1. quod Persona differt ab essentia, & est idem cum essetia, est idem re, differt ratione: & propter identitatem dicimus tres Personas esse unam essentiam, propter differentiam concedimus eas esse eiusdem essentiae.

Ad 2. ddm, quod, ex, videtur importare habitudinem causae materialis, quam habitudinem non habet essentia respectu Personarum. Sed genitivus potest importare habitudinem causae formalis: & quia essentia se habet ad Personas quodam modo per modum causae formalis, concedimus tres Personas esse unius essentiae; non ex eadem essentia. Vnde licet denotetur differentia aliqua Personarum ad essentiam, dicendo, tres Personas unius essentiae, & ex eadem essentia; tamen propter aliam & aliam differentiam & habitudinem denotatam hic & ibi, una conceditur, alia negatur.

Item super illo: Ex praedictis colliigitur. Vult Magist. quod Persona, tripliciter sumitur: quia aliquando sumi¬ tur pro hypostasi, aliquando pro proprietate, aliquando pro essentia. Sed contra: de ratione Personae est, quod significet per modum subsistentis, & quid incommunicabile. Sed proprietas non significat per modum subsistentis, & essentia non est quid incommunicabile, ergo non potest sumi Persona pro proprietate, nec pro essentia, ut Mag. dicit.

Dicendum, quod Persona semper significat hypostasim: tamen propter identitatem realem, quam habet hypostasis ad proprietatem & essentiam, non ratione significationis, Persona sumitur non solum pro hypostasi, sed proessentia, & proprietate.

Item super illo: In Trinitate non est aliquis gradus. Contra: in Patre ponitur auctoritas, in Filio subauctoritas, sed hoc non est sine gradu. Dicendum, quod proprie in Trinitate non est gradus: quia gradus semper dicit, proprie loquendo, maioritatem, & minoritatem: unde ponere gradus in Trinitate est loqui secundum perfidiam Atrianam, quae posuit Filium minorem Patre: extendendo nomen gradus ad omnem ordinem. In Divinis sunt gradus: quia est ibi ordo originis, & propter istum ordinem in Patre est auctoritas, in Filio subauctoritas: non tamen conmuniter conceditur subauctoritas iti Filio, licet concedatur auctoritas iri Patre.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio litterae