Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
POSTEA quaeritur de pluĀ¬ ritate suppositorum. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo: vtrum ser vata unitate naturae Divinae possit ibi esse plura litas suppositorum? Secundo: utrum illa plura suppositorum differant re, vel ratione solum?
Articulus 1
D primum sic proceditur. Videtur quod in natura Divina non sint plura supposita: quia sicut Deus est summe simplex, ita est summe unus: sed non ponimus in Deo aliquid, quod deroget suae simplicitati, ergo nec debemus ei ponere pluralitatem: quia derogaret suae unitati.
Praeterea: omnis natura, cui respondet multitudo suppositorum, videtur esse natura in materia recepta: & ideo Angeli, quia carent materia, quot sunt supposita Angelorum, tot sunt naturae angelicae & species ipsorum: igitur eum Deus non solum careat materia, sed etiam materiali, nullomodo poterit ibi
Praeterea: nostra cognitio incipit a sensu, sed in sensibilibus sic se habet, quod cum multiplicantur supposita, plurificantur naturae: sed, ut probatum est, natura Divina nullo modo multiplicatur, ergo eius supposita non multiplicabuntur.
In contrarium est: quia bonum est diffusivum sui, ergo maxime bonum est maxime diffusivum, sed maxima diffusio non potest esse in re creata; relinquitur igitur esse plures personas Divinas. Praeterea: nullius sine socio incunda est possessio: Boetius: non esset ibi summa iucunditas, nisi ibi esset distinctio personarum.
RESOLVTIO Servata unitate essentiae pluralitas Personarum ratione naturali probari nequit, potest tamen conĀ¬ siderari.
AD istam quaestionem dicendum, quod tota eius difficultas est in videndo quomodo plurificantur supposita, & non numeratur natura. Propter hoc notandum, quod quaelibet natura immediate respicit pluralitatem suppositorum, sicut est natura speciei, quae de se diversitatem non habet: quia quacumque differentia data diversificatur species, sicut diversificatur numerus per addictionem, vel per remotionem unitatis: Nam formae sunt, sicut numeri, ut scribitur 8. Metaph. & ideo omnibus hominibus competit una natura per se loquendo: nam ut scribitur 7. Metaph. forma non dividitur. Verum est per; per accidens tamen accidit sibi divisio: ut cum recipitur in diversis suppositis; vel in diversis materijs, igitur cum habitum sit, quod forma de se non dividitur, sed per accidens.
Restat videre, quae sit causa: quare per accidens multiplicatur. Propter hoc advertendum, quod in omnibus naturis creatis esse differt a natura: & ideo dicit Phil. in 3. de Anim. Non est idem magnitudo; & magnitudinis esse, & aqua, & aquae esse: quod si ibi esse intelligatur pro quidditate, nihilominus habetur intentum: quia ex eadem radice procedit, quod res non sit idem cum sua quidditate: & quod in ea esse differat a natura. Ex hac autem differentia sequitur, quod esse, quod habet natura creata non sit esse suum, sed sit esse, quod in supposito acquirit: unde si intelligeretur abstracta a supposito, iam non competeret ei tale esse: & ideo Comm. ait 7. Metaph. comm. contiaPlat. qui ponebat quidditates rerum abestractas dicens, quod sequitur secundum ipsum Plat. quod quaedam entia non sunt, entia, scilicet, Quidditates separatae, & subdit causam: Quoniam quiaditates rerum non sunt entes, nisi per esse rerum habentium quidditates: & ita patet quod esse, quod respondet quidditati, est esse suppositi, & tcquod in supposito acquirit; igitur secunndum aliud, & aliud suppositum, natura habebit aliud & aliud esse: & quia numeratur ipsum esse, oportet quod numeretur natura, quae acquirit tale esseEt ideo ulterius sequitur quod suppositum ipsum sit unum unitate addita: ita
quod Sortes non est eodem homo, & hic homo: quia esse suum actuale est aliuda natura sui, per quam est homo: sed eum consideratur homo, qui est in suppositis humanis praeter esse actuale, & co sideratur secundum esse naturae suae, omnia supposita humana sunt unus homo, & ideo dicebat Porphyr. quod participatione speciei plures homines sunt unus homo. Si ergo plurificatur natura humana, hoc est secundum esse, quod habet in suppositis, ergo si esset in homine idem esse actuale, & esse naturae, & per idem esset aliquis homo & hic homo: non differret considerare naturam humanam,
& in abstractione, & secundum esse quod habet in suppositis. Hac ergo hypothesi facta. Sicut participatione speciei omnes. homines sunt unus homo, ita secundum realem existentiam in omnibus supposintis, humanis essetuna natura non numeetata: & quia licet aliud sit magnitudo & magnitudinis esset, & aqua & aquae esrse: non tamen est sic in omnibus, ut
ibidem sequitur. Immo est devenire ad aliquam naturam, quae non differret ab esse suo, sicut est natura Divina, huiusmodi autem est esse suum, & non acquirit esse, ex eo quod in supposito est. Et Fideo quodlibet suppositum Divinum eodem est Deus, quo hic Deus: & ideo non solum secundum rationem supposita Divina sunt unus Deus, sed etiam secundum rei veritatem, & actualem existentiam est una natura non numerata in omnibus suppositis Divinis,
Secundum hoc possumus dicere, quod in supposito creato, propter hoc, quod in eo differt esse a natura, sunt ibi quatuot, quae se habent per ordinem. PriĀ¬ mo: iquia natura non est suum efse, sed esse, quod habet natura, est esse, quod acquirit in supposito. Ex isto primo sequitur secundum, scilicet quia esse est ipsius suppositi, & per quod differunt. supposita, sequitur quod ipsum esse plurificetur per se in suppositis ciusdem speciei plurificatis. Ex illo secundo sequitur tertium: ut quia esse in eis plurificatur per se, quod natura plurificetur ex confequenti. Ex isto 3. sequitur quartum: quia ex quo esse, & natura non plurificantur uniformiter, nec sunt idem, sequitur quod quodlibet suppositum creatum sit unum unitate addita. Nam ut scribitur in 4. Metaph. Peridem habet aliquid esse, & unum esse, ergo quot modis competit alicui esse, tot modis competitei, quod sit unum: & quia in quolibet supposito creato esse actuale non est idem quod esse essentiae, sequitur quod unitas, quam dat ei esse actuale, sit unitas super addita: & ideo quodlibet suppositum creatum est unum unitate addita. Istis autem quatuor, quae sunt in supposito creato, modo contrario respondent alia quatuor in supposito Divino Primo enim: quia natura Divina est ip sum esse, sequitur contra primum, quod natura Divina non acquirat esse in supposito, sed ipsa sit suum esse. Et quia natu ta non multiplicatur per se, sequitur conm trarium secundi: quod nec esse Divinum per se plurificatur, cum esse sit idem, quod natura. Et quia esse non plurificatur ibi per se, ex hoc sequitur contrarium tertij, quod natura non plurificetur ex consequenti. Ex his etiam habemus contraium quarti, quod suppositum Divinum non sit unum unitate addita: quia esse actuale ibi est indifferens ab esse essentiae, Ideo adeo est persona simplex, ut essentia. Et propter hoc apparet deceptio Aver. Comm. credidit enim, quod semper ad plurificationem suppositorum sequeretur: numeratio substantiae, vel naturae: & extimavit, quod si essent plura supposita in Divinis, quod substantia, vel natura esset numerata in eis. Et ex hoc arguebat, quod Deus esset unus unitate addita: unde 12. Metaph. ait: Vnus est Deus sapiens, in quo proprie est scientia, & vita. Et ex hoc putaverunt antiqui Trinitatem esse in Deo in substantia, & voluerunt evadere per hoc & dicere: quia fuit Trinus, & unus, Deus, & nesciverut evadere, quia cum substantia fuerit numerata, congregatum erit unum per unam in tentionem additam congregato. Deceptio sus malifeste patet: nam ex eo, quod ponimus Trinitatem in Divinis, non oportet substantiam numerari, nisi acciperetur substantia pro hypostasi: & quia ibi substantia nomumeratur, Deus unus non est per uni tatem: additam: & ex hoc possumus vitaresomnes obiectiones. Adducere autem rationes ad probandum pluritatem, est derisio: cum omnes deficiant, & persuassones sint: propter quod & Dionys. rede Div. nom. ait: quod ea, quae nobigex sanctis eloquijs sunt expressa, sunt, super scientia, n, rationem, & intellectum: sed adid, quod supra rationem est, sufficientes rationes haberi non possunt.
Resp. ad arg. Ad primum dicendum. quod in Deo non est pluralitas secundum absoluta, realiter loquendo, sed solum secundum respectiva, sed talis pluralita non derogat unitati essentiae: & ideo cessat obiectio. Ad secundum dicendum quod ille modus non valet, nisi in his quorum esse differunt a natura: ut patet per iam dicta. Et ad tertium dicendum. quod licet nostra cognitio incipiat a sentu; non tamen oportet, quod sicut est in sensibilibus, ita sit in Deo: immo si volumus recte de Divinis loqui, oportet nos transcendere omnem sensum.
Articulus 2
SEcundo quaeritur: utrum Personae & distinguantur realiter in Divinis? Et videtur quod supposita non plurificen tur realiter: quia suppositum est idem, quod natura, sed non est intelligibile, quod unum & idem sit plurificatum realiter, & non plurificatum, ergo cum natura sit una realiter, suppositum erit unum realiter.
Praeterea: quae uni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, sedomnes Personae sunt idem cum essentiatre, ergo & inter se erunt idem rePraeterea: relatio, & essentia differunt. secundum rationem, ita essentia & bonita. differunt secudum rationem: sicut igitur diver sa attributa propter differentiam rationis, quam habent ad essentiam, non constituunt distincta supposita, ita nec relaĀ¬ tiones. Preterea: non est distinctio in Divinis nisi per origines, sed una relatio non originatur ab altera, ergo &c.
In contrarium est:: quia secundum Aug. in principio de Doctrina Christia na: Res quibus fruendum est, Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus: sed non essent res pluraliter, nisi differrent realiter, ergo &c.
Praeterea: differentia solum secundum raticnem non tollit praedicationem: videmus enim superius praedicari de inferiori, cum tamen secundum rationem differat ab eo. Si igitur Pater non est Filius: Pater, & Filius non solum ratione differunt, sed re,
REspondeo dicendum, quod secundum modum possibilem nobis declaratum est, quod sicut omnia supposita humana participatione specici sunt, unus homo; non tamen secundum actua lem existentiam: quia in eis est unitas per intentionem additam: ita omnia supposita Divina sunt unum etiam secundum actualem existentiam: quia nullum eorum est unum per aliquam intentionem additam; nisi acciperetur additio intentionis pro additione rationis: est enim ita simplex realiter Persona, ut essentia. Sed quia diceret aliquis, quod si essent plura supposita in Divinis, omnia illa essent unus Deus, ut apparet ex habitis, impossibile est tamen ibi esse plura supposita realiter, sed si est ibi pluralitas, est ibi solum secundum rationem. Ideo post dictam quaestionem bene sequitur ista immediare; utrum sit ibi pluralitas secundum rem?
Propter quod advertendum, quod sicut (ut dicebatur) non possumus probare ibi pluralitatem suppositorum esse cum unitate essentiae, possumus tamen solvere contradicentium rationes: ita ibi pluralitatem, realem probare non possumus possumus tamen ostendere, quod rationes contradicentium non concludunt.
Et propter hoc sciendum, quod nunquam plurificatur esse, nisi plurificetur natura: nec econtrario: semper enim pluralitas unius infert pluralitatem alterius, & unitas unitatem, licet non eodem modo: quia aliquando est pluraliĀ¬ tas naturae per se, & esse ex consequenti, ut in suppositis: diversarum specierum. Aliquando econtrario est plurificatio esse per se, & naturae ex consequenti: ut in suppositis eiusdem speciei. Si tamen semper maneret idem esse, semper maneret eadem natura: unde si supposita humana haberent idem esse realiter, reservata pluralitate reali haberent eamdem naturam humanam, & essent unus homo, non obstante, quod essent plura supposita realiter: & quia hoc est in suppositis Divinis, omnia talia supposita erunt unus Deus; & tamen inter se realiter disinguentur: quod sic est videre. Nam esse aliquorum suppositorum tripliciter lurificatur. Primo ex diversitate naturae. Secundo ex distantia, quam habet esse ad naturam. Tertio ex diversitate eorum, quae in suppositis habent esse. Primum sic patet: quia cum esse sit actus essentiae, vel naturae; secundum diversas naturas oportet esse diversa esse. Secundum sic ostenditur: quia si esse distat a natura, tunc natura non est suum esse, sed esse, quod habet, est esse, quod acquirit in supposito. Si igitur sunt plura supposita propter differentiam, vel distantiam, quam habet esse ad naturam ineis, necesse est esse in ipsis plurificari. Tertia via ad hoc ostendendum est ex his, quae habent esse in ipsis suppositis: nam si aliqua sunt in isto supposito, quae sint alia numero ab his, quae sunt in alio supposito: cum ea, quae sunt in uno supposito, dicantur unum numero propter unum esse suppositi: si erunt aliqua in uno supposito, quae differant numero ab his, quae habent esse in alio: oportet in illis suppesitis aliud, & aliud esse reperiti. Sed siessent aliqua plura supposita, in quibus esset una natura, & esse non distaret a natura, nec distinguerentur per ea, quorum ratio acciperetur in eo, quod est esse in supposito: posset inter ea salvari talisD distinctio non plurificato esse. Et quia supposita Divina, licet plura sint, habent eamdem naturam, quod non est inconveniens: cum hoc in suppositis humanis reperiamus per se loquendo; & non habent esse distans a natura propter eorum summam simplicitatem, nec distinguuntur per aliquid, quod sit in uno, quod non sit in alio; sed solum per aliquid ad aliquid, aut non habent diversificare ipsum esse per se loquendo: cum ratio eius solum in comparatione ad aliud accipiatur. Vnde & Boetius de Trin. ait: non igitur dici potest praedicationem relativam quidquam rei, de qua dicitur secundum se, vel minuere, vel mutare: quae tota non in eo, quod est esse, consistit, sed in eo, quod est in comparatione aliquomodo se habere: & quia non pluripus modis potest sumi diversificatio esse, omnia supposita Divina habebum idem esse, reservata distinctione: cum tota distinctio inter ea ex relatione sum tur, & non ex esse relationis, sed ex quidditate, & ratione eius, cuius ratio sive quidditas non in eo, quod est esse, sed ad aliud se habere sumitur. Ista autem
relatio cum sit originis, & relationes tales, ut potest haberi ex 5. Metaph. semper sint reales: re relativa Personae distin gui poterunt, reservata unitate esse: & quia est ibi idem esse Divinum, erit ibi & eadem natura. Et ita patet, quod per rationes humanas probari non potest esse mpossibile, quod dicte Personae distinguantur realiter, non re absoluta, sed relativa: & tamen sunt unus Deus. Rationes autem ad hoc adducere non est possibile, nisi persuasiones solum: omnia autem haec inferius clarius apparebunt.
Resp. ad arg. Ad primum dicendum: quod, sicut patet, in Divinis non est distinctio nisi per relata: tota ratio relationis sumitur in ad aliud se habere: & ided non est possibile, quod relatio ut relatio distinguat nisi ab opposito: & inde est quod relatio idem est, quod essentia: & suppositum est idem, quod essentia quia ad eam oppositionem non habet: cum non sit oppositio reiativa relativi ad ab solutum; & tamen non est idem una relatio cum alia, nec idem suppositum cum alio: cum inter ea oppositio reservetur. Et ad formam arguendi tunc est idem realiter, & distinctum, & non distinctum:
patet quod non est inconveniens, cum alio, & alio modo sumatur: ex quo alio & alio modo sumatur sequitur oppositio, & non oppositio: & protit sequitu oppositio, est distinctio realis: prout non est distinctio rationis. Ad secundum dicendum, quod uni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem: verum est, secundum quod sunt eadem illi: & ideo quia homo, & Leo, quia sunt eadem animali, sunt eadem inter se, non quolibet modo, sed genere: quia animal est genus ad ipsa: sic duo supposita relata: quia non possunt comparari ad essentiam secundum oppositionem, realiter ab essentia distingui non possunt: & ideo nullo modo realiter distinguuntur ab essentia, rInter se autem dupliciter possunt accipi, ut habent oppositionem, & ut non habent: ut habent oppositionem distinguuntur realiter, & quantum ad istam oppositionem directe non comparantur ad essentiam: quia ei non opponuntur. Prout autem oppositionem non habent, sic sunt idem inter se, & sic sunt idem essentiae: & ideo prout sunt idem essentiae sunt idem inter se, & tamen realiter distinguuntur. Ad tertium dicendum, quod non est simile de attributis, & de relationibus: quia attributa & quantum ad esse, & quantum ad rationem quidditatis transeunt in Divinam essentiam: & ideo nullo modo distinctionem realem faciunt inter supposita. Relatio autem licet secundum esse transeat in Divinam substantiam, tamen secundum rationem quidditatis manet: & ideo licet secuneum esse non faciat distinctionem inter supposita, secundum rationem quidditatis faciet distinctionem suppositorum inter se, reservata unitate essentiae: quia secundum istam habitudinem ad essentiam comparationem non habet. Ad quar tum dicendum, quod in Divinis dicitur esse distinctio solum per originem: quia solum per relationes originis distinguum tur: unde non oportet unam Relationem sumere originem ab altera ad hoc, quod distinguantur realiter: sed sufiicit quod Relationes huius modi secundum originem sint acceptae,