Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
POstea quaeritur de partibus imag. nis. Hae autem dupliciter al signantur memoria, intelligentia, & voluntas: & mens, notitia, & amor. Primo igitur quaeritur de prima assignanatione. Secundo de secunda. Tertio de omnibus, secudum quae sumitur imago.
Articulus 1
D primum sic proceditur: videtur, quod memoria non pertineat ad imaginem: nam quod habet organum, determinatum non est naturae intellectualis, & non pertinet ad imaginem memoria habet organum determina tum: ut ostendit Comm. sup. 3. de Anim. ergo &c.
Praeterea: memoria respicit transitoria, & praeterita, sed ut dicitur 14. de Trin. cap. 3. Imago in eo, quod semper erit, invenienda est, ergo &c.
Vlterius videtur, quod intelligentia non pertineat ad imaginem: quia, ut scribitur 24. de Trin. cap. 7. Hanc autem nunc dico intelligentiam, qua intelligimus cogitantes, sed ut scribitur eodem lib. cap. 9. anima non semper se cogitat, igitur intelligentia non semper est in actu suo: sed imago debet quaeri in his, quae sunt, demper, ergo &c.
In contrarium est quod dicit Aug. in sermone de imagine, quod memoria, intellectus, & voluntas pertinent ad imaginem. Et 14. de Trin. cap. 7. intelligentia computatur inter partes imaginis.
Vlterius videtur, quod voluntas non pertineat ad imaginem: nam Spiritus Sanctus non dicitur imago, quia non procedit per modum naturae: cum igi tur voluntas approprietur Spiritui Sancto, & operatio sua sit libera, non per modum naturae, ad imaginem non pertinebit.
REspondeo dicendum, quod secundum August. 14. de Trin. cap. 7. imago potius est in nobis, cum actu intel¬ ligimus, quam cum habitu. Ad actum cautem intelligendi non sufficit essentiam animae, cum virtus sit quid medium in¬ ter substantiam, & actum: requititur ergo aliquid aliud praeter substantiam aimae, ut actu intelligamus. Illud autem aliud triplex est: nam actu intelligere non possumus, nisi species rerum in nima nostra esse habeant, oportet igiur dare aliquam virtutem, quae huiusmodi species habeat conservare, & illud. est memoria secundum Aug. species auem, quae sunt in memoria, sunt quasi in abscondito, & fiunt in aperto, cum inde formatur intelligentia: ut dicitur 14. de Trin. cap. 7. quia non possumus intelligere rem, nisi illa res sit nobis nota, & in aperto, non sufficit memoria, nisi sit ibi intelligentia. Rursum: quia intelligentia informata non habet esse ¬ permanens aliquo modo, nisi adsit ibi intentio copulans speciem genitam in intelligentia cum specie gignente in ma noria, ergo requititur ibi voluntas: quae utrumque nectit: & ideo partes imaginis assignantur, memoria, intellectus, & voluntas.
Resp. ad arg. Ad primum dicendum, quod aequivocatur in memoria: nam memoria, ut hic, sumitur in parte intellectiva; memoria autem, ut de ea loquitur Comm. est in parte sensitiva, Et per hoc patet solutio ad secundum. Nam cum talis memoria sit in parte intellectiva, non circumcernit tempus: & ideo ita potest esse praeteritorum, sicut & praesentium, & econverso: quia res, quae comparantur ad istam memoriam, ossunt habere esse praesens, & praeteritum: icet prout ad istam comparantur, directe nullum tempus circumcernant: unde Aug. 14. de Trin. cap. 11. loquens de ista memoria ait: quod non solum, est praeteritorum, sed praesentium. Ad illud, quod ulterius quaeritur: utrum ntelligentia pertineat ad imaginem? Patet quod sic: & quod arguitur: imago habet esse in his, quae sunt semper; intelligentia non est semper in actu suo. Dicendum, quod si non est semper in actu suo secundo, est semper in actu primo, & si non cogitat, semper tamen intelligit: unde Aug. 14. de Trinit, cap. 6. ait: quod mens semper sui meminit somper se intelligit, non tamen semper se cogitat.
Ad illud, quod ulterius quaerebatur, utrum voluntas pertineat ad imaginem? Patet quod sic: cum non possit esse ima go Trinitatis in nobis, nisi per voluntacem connectentem prolem cum parente. Ad rationem dicendum, quod non quaeritur imago unius potentiae in comparatione ad aliam, sed omnium trium in comparatione ad tres Personas: & quia memoria dat intelligere Patrem. intelligentia Filium, voluntas Spiritum Sanctum, necesse est voluntatem ad imaginem pertinere. Ex quo etiam patet, quod imago in nobis non est respe¬ ctu unius Persone, sed respectu to¬ tius Trinitatis, secundum quod su¬ mus ad imaginem Dei secundum animam: ut probat August. 14. de Trin. cap. penult. & ultim.
Articulus 2
Et videtur quod ista assignatio non sit bona: quia ista assignatio est res pectu substantiae animae, sed secundum quod anima se cognoscit non dicitur? imago: ut dicitur 14. de Trin. cap. 12. Praeterea: imago non dicitur ad se ipsam secundum Aug. ergo non debet sumi imago in anima per comparationem ad se ipsam, sed illo modo sumitur hic, ergo &c
Et videtur quod non substantia: quia substantia animae non habet partem, & partem; sed mens hic accepta secundum Aug. 15. de Trinit. cap. 7. non est anima, sed id quod excellit in anima. Item non potest sumi pro potentia: quia tunc ista assignatio imaginis non differret a prima assignatione.
Vlterius quaeritur: quid accipiatur ibi pro notitia, & amore? Et videtur, quod non accipiantur ista duo pro substantia: quia si mens accipitur pro substantia, & illa duo pro substantia, tunc non repraesentatur Trinitas, sed unitas nec pro potentia, quia pura potentia non sufficit, ut anima se cognoscat, nisi ab ea egrediatur actus: nec pro actibus, quia secundum Aug. 14. de Trin. cap. 6. anima semper se intelligit, & semper est ibi notitia, & amor; sed non semper est in actu ipsa anima, cum sit potentia pura in genere intelligibilium secundum omm. & sit In sui primordio sicut tabula rasa, in qua nihil est pictum: ut dicitur in 3. de Ani. nec pro habitibus, quia Habitus generantur ex actibus: ut dicitur in 2. Ethicorum: postquam non praecesserunt ibi actus, non sunt ibi habitus.
RESOLVTIO. cum anima alia a se intelligit, species in memoria, & species cogitativam informans, & intemtio voluntatis nectens sunt partes imaginis: cum vero se cognoscit, mens sive substantia animae, notitia, & amor sive actualis, sive habi¬ tualis sunt imaginis partes.
REspondeo dicendum, quod per ea, quae sunt in sensu, devenimus in cognitionem eorum, quae sunt suprasensum: sic enim videmus in sensuquod quando species in visione formatur ex re, pars Trinitatis non assigna tur memoria; sed res ipsa, sicut appabret in visu. Nam ex eo quod informatur oculus ex specie sensibilium extra, assig natur Trinitas, corpus visibile exterius, species qua informatur visus, & intentio coniungens: ita quod in ista assignatione Trinitatis memoria non ponitur; sed ipsum corpus extrinsecum tenet quasi locum memoriae. Sed si Trinitas assignatur ex eo quod species, qua informatur visio, non sumit immediate originem ex re sensibili; sed ex similitudine rei: tunc cum oporteat aliquam virtutem animae esse, quae huiusmodi similitudinem conservet, oportet partem Trinitatis esse memoriam: sicut apparet, cum assignatur Trinitas ex eo quod informatur acies cogitantis: nam ibi est dare tria, speciem in memoria existentem, speciem quae cogitativam informat, & voluntatem, quae coniungit: quae omnia possunt; patere 11. de Trinit, sed sicut est in lensu, sit suo modo est in intellectu.
Ad cuius evidentiam notandum, quod aima aliter cognoscit se, aliter alia: ut dicitur 14. de Trin. cap. 10. quia quando cognoscit alia scum cognitio fiat per aliquam praesentiam rei cognitae in cognoscente, cum ipsae res non sint in anima) oportet dare similitudines rerum esse in ipsa, a quibus similitudinibus gig nitur species in intelligentia: sed cum anima se cognoscit, cum ipsa sibi praesto sit, habitualiter se per se ipsam intelligit
Notandum tamen quod non est huiusmodi habitualis cognitio, prout de habitu determinavit Philos. quem habentes possumus in actum exire, cum volumus; sed magis prout de eo determinavit Plato, qui posuit species concreatas anime, & eam a sui creatione ha¬ buisse scientiam: attamen in actualem considerationem scientie exire non poterat, nisi per sensibilia excitata: ideo dlicebat nostrum discere reminisci: sic & anima de se actualiter considerare non potest, nisi per sensibilia excitetur. Est ergo quodam modo loco specierum in memoria ipsa substantia animae, qua sibi semper praesens existens se modo praedicto semper habitualiter nouit: propter quod dicitur 14. de Trinit, cap. 6. Nec ita sane cignit istam notitiam suam mens quanto cogitando intellectam se conspicit, quando tanquam sibi ante incognita fuerit: sed it, sibi nota erat, quemadmodum notae sunt res quae memoria continentur: etiam si non cogitentur. Quia igitur loco memoriae habet esse ipsa substantia animae: sicut in sensuassignando trinitatem, ut in visu, assig habamus corpus, visionem sive speciem informantem visum, & amorem, vel intentionem nectentem: assignando autem trinitatem in sensu interiori quia ille non immediate recipit a re, as signabamus memoriam, cogitativam, & intentionem nectentem: ita in intellectu, cum assignabimus trinitatem respectu animae, assignabimus mentem sive substantiam animae, & notitiam, & amorem.
Cum autem assignabimus respectu aliorum, tunc memoria erit ibi pars imaginis: & erit ibi imago memoria, intelligentia, & voluntas: & ita patet quod nec illi bene dicunt, qui volunt, omnia ista, scilicet, mentem, notitiam & amorem referre ad habitus, nec illi qui omnia referunt ad substantiam animae: ita quod ipsa notitia, & amor sumantur materialiter pro anima, quae est res amata, & res nota. Sed accipienda, est media via secundum intentionem Augustini, quod mens est ibi pro substantia, notitia & amor accipiuntur proactibus, vel pro habitibus,
Respondeo ad arg. Ad primum dicendum: quod licet ibi non sit ita perfecte imago, cum anima se intelligit, sicut eum Deum intelligit: est tamen ibi aliqualiter imago, ut patebit. Ad secundum dicendum: quod non accipitur imago in anima respectu sui ipsius, sed solum trinitas, inquantum se novit, & amat: quetrinitas in nobis non est imago animae, sed imago Trinitatis Caelestis.
Ad illud, quod quaeritur ulterius, prout quo accpitur ibi mens? Dicendum quod pro substantia anime. Et quod di citur: quod non habet partem, & partem: verum est in se; sed in comparatione ad potentias habet, ut dicatur supremum in anima, prout in ea habet esse uratio, & huiusmodi.
Ad illud, quod ulterius quaeritur, quid accipiatur ibi pro notitia, & amore? Dicendum, quod habitus, vel actus: & quod dicitur quod non actus, quia anima non semper se intelligit. Dicendum quod licet in anima non semper sit reperire actum secundum; est ibi reperire semper actum primum: quia sicut non cogitans Ccometriam, semper tamen dicitur nosse Ccometriam quantum ad actum primum, ita anima non cogitans de se dicitur noscere se quantum ad ac tum primum, qui est quodam modo incompletus, & habitualis. Et ex hoc patet solutio ad illud, quod ulterius obijciebatur: quia iste actus, qui assimilatur habitui, ex alijs actibus praecedentibus non generatur,
Articulus 3
Et videtur, quod non sumatur respectu obiectorum aeternorum: quia ad talia comparatur anima sicut oculus noctuae ad lucem diei, sed in oculo noctuae nullomodo imprimitur lux diei, ut eam videat, igitur talia sunt, nobis penitus ignota, non igitur respectu talium sumetur imago.
Praeterea quando aliquid cognoscit aliud mediam te alio, ita quod medium sit ex parte re cognite, cognoscens assimilatur medios & non rei cognitae per medium: ut sioculus meus cognosceret, vel videret Herculem per imaginem, informaretur similitudine imaginis; non similitudi Herculis nisi ex consequenti: cum igitur Deum cognoscamus per effectus, assimi labimur effectibus, & non Deo:erit igitur imago trinitatis in nobis, non respectu aeternorum,
In contrarium est quod dicitur 14. de Trin. cap. 12. quod anima non propterea Dei imago est, quia sui meminit, & intelligit, ad diligit se: sed quia potest etiam meminisse, in telligere, & amare a quo facta est.
Vlterius videtur, quod non sit imago Trinitatis in nobis: ut anima se cog noscit, per Aug. ibidem qui ait: quod anima Non propterea imago Dei est: quia sui meminit, intelligit, & diligit se.
In contrarium est quod dicitur 14. de Trin. cap. 7. Quia eo quod anima semper se dici,it, semper se meminit, semper se intelligit, semper est imago Trinitatis.
Item videtur, quod imago possit sumi respectu omnium obiectorum: quia dicitur 14. de Trinit, cap. 4. quod nulla deformitas tollit imaginem, sed hoc non esset, nisi esset imago respectu omnium obiectorum, ergo &c.
In contrarium est quod dicitur 12. de Trin. quod in inferiori parte rationis invenitur selum Trinitas, sed non imago: sed inferior dicitur, ut contemplatur temporalia, ergo &c.
RESOLVTIO. cum anima se, & alia intelligit, est imago Trinitatis diversimode, sed complete cum Deum ut sibi possibile est, cognoscit.
REspondeo dicendum, quod ut videamus quomodo accipitur imago Trinitatis in anima, oportet nos videre, quot trinitates inveniuntur in homine. Ad cuius evidentiam sciendum quod homo dividitur in hominem exteriorem, & interiorem: & interior he mo est intelligentia praeditus, & exterior sensu: ut dicitur in priuc. 11. de Trin. in quolibet autem tali inveniuntur trinitates, ut venatur eas Aug. in diver. lib. de Trin. Inveniuntur autem in homine exteriori, sive in his, quae pertinent ad sensum, tres trinitates, quatuor species & duae visiones. Nam 1. est invenire speciem corporis sensibilis extra: & ex ista specit gignitur secunda species, quae informas; sensum, utputa visum: ex hac gignitur etertia, quae informat memoriam: exilla autem procedit quarta, quae informat aciem cogitantis: & ita sunt ibi quatuor species, quae coniunctae per intentionem voluntatis efficiunt tres trinitates. Nam ex specie exteriori, & ex specie in visu, & intentione nectente fit prima trinitas: ex specie in visu, quasi ex parente, & ex specie genita in memoria, quasi ex prole, & intentione nectente sit secunda trinitas: ex specie autem in memoria, quasi ex parente, & ex specie in cogitativa, quasi ex prole& ex intentione nectente sit tertia tri nitas. Sunt autem hic duae visiones: quia in corpore exteriori non est visio, nec in memoria est proprie visio; sed visio est in oculo, & in cogitativa.
Postquam vidimus trinitates in homine exteriori, restat videre eas in homine interiori: ille autem homo, ut dicebatur, est intellectu praeditus: anima autem per intellectum comparatur ad tria, scilicet; ad se ipsam: ad ea, quae sunt supra se, respectu quorum habet ra tionem superiorem: & ad ea, quae su sub se, respectu quorum habet rationem inferiorem: & secundum hoc sumuntur in homine interiori tres trinitates quia secundum quod anima meminit, & diligit, & novit se est una trinitas: se cundum quod novit Deum est alia trinitas: secundum quod novit tempora lia est tertia trinitas. Item quaelibet istarum trinitatum potest diuidi in actualem, & habitualem: secundum quod vult August. 14. de Trin. cap. 5. quod trinitates diversificantur in anima per esse actuale, & habituae: & ex eo quod in anima sunt res, & vestigia rerum. Dimissa autem diversificatione per rem, & vestigium, apparet in anima esse norem trinitates, tres in homine exteriori, & sex in interiori: nam in exteriori sunt, tres praedictae: in interiori sumuntur respectu sui, respectu Dei, & respectu temporalium, & hoc actualiter, & habitualiter.
Hoc viso sciendum, quod aliquid potest dici imago quadrupliciter. Vno modo aliquid imago dicitur: quia est illud, in quo est imago, sic tota tabuladicitur imago. Alio modo dicitur imago: quia quantum ad aliquid dat intelligere id, cuius est imago. Tertio: quia materialiter repraesentat id, cuius est mago, sicut tabula lineata absque colore apposito diceretur imago. Quarto modo potest dici imago: quia etiam formaliter, vel per imitationem repraesentat id, cuius est imago: & isto modo sumitur imago proprie: quia ut scribitur 6. Top. Inago est, cuius generatio est per imitationem. Et ideo secundum tres modos primo: accipiendo imaginem, potest ibi dici imago & non imago: quia eo quod non perfecte est ibi imago dicitur non esse imago: ratione qua aliquo modo est ibi repraesentatio dicitur esse imag. Primo modo totus homo dicitur imago: quia est illud, in quo est, imago, & secundum istum modum loquitur August. 15. de Trin. cap. 22. ubi ait, quod totus homo dicitur imago, sicut tota tabula. Secundo modo dicitur imago homo exterior, inquantum aliquomodo in eo repraesentatur Trinitas; quia in eo reperitur distinctio potentiarum, & origo, & ordo: unde 13. de Trinit, cap. ult. in homine exteriori diA citur esse imago Trinitatis. Tertio modo dicitur Trinitas, cum anima intelliigit temporalia: nam cum hoc faciat per memoriam, intelligentiam, & voluntatem, per quae Deo est apta nata coniungi, licet non sit ibi imago formaliter: quia assimilatur temporalibus, & non Deo; est tamen ibi materialiter, sicut lineamenta absque colore, vel forte cum colore apposito, diceretur imago, & secundum istum modum imago nun quam tollitur ab homine: & sic accipit Aug. imaginem 14. de Trin. cap. 4. ubi ait: quod nulla deformitas tollit imaginem.
Et quia istis modis imago sumitur incomplete, aliquando negatur in his esse imaginem: & ideo 14. de Trin. cap. 5.
dicitur quod ibi Quaerenda, & invenienda est in nobis, quo etiam natura nostra nihil habet melius. Et ita negatur totum hominem esse imaginem. Item 14. de Trin. cap. t2. solum in ratione ponitur imago, & intellectu; & non in homine exteriori: negatur etiam esse imaginem respectu temporalium: unde dicitur 12. quod in parte inferiori est Trinitas non imago, Prout autem anima intelligit se, vel Deum est imago formaliter, aliter tamen, & aliter:: quia prout intelligit se dicitur imago formaliter, sed mediate. Inquantum fertur in cognitionem sui ipsius, ut D est imago Dei, & quod imitatur imaginem, aliquomodo imitatur illud, cuius est imago; sed cum intelligit Deum, est imago formaliter secundum omnem mo dum, & simpliciter, prout nobis possibile est in via: & quia adhuc non perfecte est anima imago Trinitatis, cum se novit: ideo aliquando conceditur, quod respectu sui anima dicatur imago Dei, inquantum se novit, & amat: ut dicitur 14. de Trin. cap. 7. Aliquando quod so lum, ut habet pro obiecto Deum, dicitur imago: ut habetur libro eodem cap. 12. Patet igitur, quod multae trinitates sunt in nobis, & respectu omnium illarum potest aliqualiter attendi imago complete tamen attenditur, ut Deum intelligimus, & eius similitudine modo nobis in via possibili informamur.
Respond. ad arg. Ad primum dicen dum, quod non est omnino simile de oculo noctuae, & de intellectu nostro unde non concluditur, quod nullo mo do assimilemur Deo; sed arguitur quod non perfecte. Ad secundum dicendum quod cognoscimus Deum per effectus: tamen quia ibi non sistimus, sed prin¬
cipalis nostra intentio est Deo assimilar secundum modum possibilem Deum repraesentamus, licet non ita complete sicut si immediate Divinam essentiam videremus.
Ad illud, quod ulterius quaeritur, utrum anima prout habet pro obiecto se sit imago? Patet quod sic: sed non complete. Et quod arguitur de August. dicendum, quod non intendit simpliciter negare eam esse sic imaginem; sed quia prout comparatur ad se ipsam, non est ita imago, sicut prout comparatur ad Deum.