Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Prooemium
DISTINCTIO SRTVI VTRVM CONCEDEN DVMSIT OMNIA ESSE IN DEI ESSSEN: tia, vel in Deo per essentiam; ut omnia dicuntur esse in Dei cogni¬ tione, vel praescientia,
OLET autem quaeri. Postquam e Magister ostendit scientiam Dei esse respectu omnium? quia omnia scita ab alique sunt in ipso prout ab ipse sciuntur: ideo hic determinat de existentia rerum in Deo. Et duo facit: quia 1. determinat quomodo sunt res in Deo. 2. quod modo Deus est in rebus. Secunda ibi: Et quantum demonstratur. In principio 37. dist. Circa 1. duo facit: quia 1. quaerit utrum omnia debeant dici in Deo, eo quod sint in eius essentia? 2. specialiter movet quaestionem de malis: utrum ma, la sint in Deo? Secunda ibi: Post praedicta. Circa primum tria facit: quia 1. quaerit: utrum omnia debeant dici esse in Divina essentia, cum sint in eius scientia vel praescientia? 2. solvit dicens, quod propter aliam & aliam habitudinem importatam per scientiam & essentiam concedere possumus omnia esse in Divina scientia: non in eius essentia. 3. confirmat quod dixerat per Aug. Secunda ibi: Ad quod dicimus. Tertia ibi: Vnde Aug. Tunc sequitur illa pars: Post praedicta. In qua specialiter movet quaestionem: utrum mala sint in Deo? Et duo facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. ex solutione quaestionis prae¬ tactae dat intelligentiam illius verbi: Quod eax ip. so& per ipsum & in ipso sunt omnia. Secunda, ibi: Proinde si diligenter. Circa primum tria facit: quia 1. quaerit utrum mala sint in Deo? Innuens rationem quod sic: cum sint a Deo cognita. 2. ad ducit: rationem in contrarium: quia non sunt in Deo, nisi quorum actor; non igitur mala sunt, in Deo: quia non est actor eorum. 3. solvit quaestionem factam. Secunda ibi: Si quis enima Tertia ibi: Quia licet ea noscat. Circa quod duo facit: quia 1. solvit dicens, quod licet bona sint in Deo, quia sunt scita ab eo; mala tamen non sunt in ipso, licet sciantur ab ipso; quia non eodem modo sciuntur ab eo bona & mala, propter quod aliquando contingit, quod reperitur mala esse abscondita a Deo. 2. contra solutionem suam instat, ibi: Sed quomodo praedicta. Et tria facit: quia 1. ostendit mala non esse abscondita ab eo; cum ea puniat. 2. dat intelligentiam dicti dicens: mala non esse abscondita a Deo; quia ea ignoret, sed quia ea nescit per approbationens ut bona. 3. recolligit in brevi omnia dicta dicens tantum bona esse in Deo, non mala, & omnia esse scita a Deo bona & mala; non tamen eodem modo utraque, quia bona approbat, non mala. Secuda ibi: Cognoscit ergo Deus. Tertia ibi: Et inde est. Tunc sequitur illa pars: Proinde si diligenter. In qua dat intelligentiam huius Ex ipostendit pro quo distribuattibi omnia dicens: per omnia ibi in telligi non indifferenter bona & mala, sed bona solum, quod co firmat per Aug. qui exponit omnia, idest, naturas omnes. Malum autem non est natura aliqua. 2. postquam exposuit auctoritatem praetactam, quomodo sumendum sit, omnia, ibi, exponit quom odo accipiendum sit: Ex ipso, & per ipsum, & in ipso. Ibi: Praeterea sciendum. Et tria facit: quia primo ostendit intelligi Trinitatem Personarum dicens: ex ipso dictum esse propter Patrem: per ipsum propter Filium: in ipso propter Spiritum S. & quia hic secunsi, & per ipsum isunt emnia. Et duo ffacit: quia 1.
dum munum modum exponendi sper appropriationem dicta sunt, de qualibet Persona verificatur, quod ex ipsa, & per ipsam, & in ipsa, sunt om nia. Secundo: quia dixerat omnia ex Deo esse, ne aliquis crederet verificari posse omnia de ipso esse, dat differentiam inter esse ex ipso & de ipso dicens: ex ipso esse omnia quorum actor est, de ipso tamen esse ea solum, quae de substantia eius sunt. 3. epilogat recolligens in summa quae dixerat. Secunda ibi: Illud etiam hic. Tertia ibi: In praemissis apertum. In quo terminatur sententia lectionis & distinctionis.
On this page