Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
SVPER litteram quaeritur de ratio& nibus Mag. ponit enim duas rationes, iquod Spiritus Sanctus, vel Filius se ipsum det, sive mittat. Prima talis: li Pater Filium dare potest vel mittere, & Filius hoc non potest, aliquid potest Pater, quod non potest Filius. Secunda talis: si Pater dat Filium, & Filius non dat se ipsum, aliquid Pater operatur, quod non operatur Filius. Sed contra: quia cum Pater possit generare, & generet; Filius nec possit, nec generet: non tamen concludi potest, quod aliquid possit, vel operetur Pater, quod non possit, nec operetur Filius, ergo a simili nec hoc concludi poterit. Dicendum, quod non est simile de generatione, & missione: quia genitum refertur ad gignentem per relationem, quae est in ipso; sed ad hoc, quod Persona dicatur mittere, sufficit, quod habeat auctoritatem super opus, ex quo consurgit respectus, qui terminatur ad Personam missam, ratione cuius dicitur mitti, & ideo si aliqua Persona esset in Divinis, quae non mitteret, illa non operaretur, ut Magist. arguit.
On this page