Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
Praeire voluntas sapientiam non potest. Contra: quia secundum Aug. in fine 5. de Trinit. partum mentis praecedit appetitus. Dicendum, quod partus mentis potest dupliciter considerari, vel pro¬ ut habet esse completum, vel incompletum, ita appetitus potest dupliciter con¬
siderari, prout habet esse completum vel incompietum. Appetitus incompletus praecedit cognitionem completam: quia quando volumus aliquid scire, per appetitum movemur in cognitionem cillius; sed numquam desideramus scire rem illam, nisi de ea aliquam cognitionem haberemus: unde 10. de Trin. cap. 1. dicitur, quod Rem prorsus ignotam anmare omnino nullus potest: & ita cognitio inconpleta praecedit appetitum; sed cognitio completa sequitur: quia quando aliquam rem cognoscimus incomplete, appetimus eam complete cognoscere: unde Aug. in fine 9. de Trin. Partum ergo mentis antecedit appetitus quidam; quo id quod nosse volumus quaerendo & inveniendo; quod non nisi de cognitione completa dici potest: quia postquam aliquid cempleti eognoscimus, cessat venatio, & inquititio. Notandum etiam, quod sicut incompleta cognitio praecedit incompletum appetitum, ita completa compietum
Item super illud. Nec concedendum est,: quod Deus genuerit nolens vel volens. Contra: de quolibet affirmatio, vel negatio vera; sed cum nolens, & volens opponantur contradictorie, ergo &c. Dicendum per interemptionem, quod nolens, & volens non opponuntur contradictorie: cum utrumque importet actum voluntatis: unde lapis non dicitur nolens, nec volens: quia actu voluntatis caret; quod si dicerentur contradictorie oporteret, cum contradictoria sint illa, quorum non est medium secundumse; ut dicitur 2. Post.
On this page