Prooemium
Prooemium
PRAEterea, &c. Hic Mag. movet quaestiones de gene rationis modo & tria facit. 1. movet quaestionem, & determinat eam ad alteram partem. 2. obijcit contra determinata. 3. dat intelligentiam dictorum. Secunda ibi, Sed contra. Tertia ibi, Praedicta. Circa prima: quatuor facit, quia 1. movet quaestionem utrum Pater genueritFilium voluntate, vel necessitat: 2. salvit negando utramque partem per Aug. quia non voluntate; cum voluntas sapientiam, non praecedat, quae appropriatur Filio, nec necessitate, quia in Deo non est necessitas. 3. confirmat dictum suum per responsionem cuiusdam Catholici factam cuidam haeretico, qui cum quaesivisset: utrum? Pater genuisset Filium voluntate, vel necessitate? Respondit quaerendo: utrum Pater sit Deus voluntate, vel necessitates Vt si diceretvoluntate, concluderet Patrem non esse Deum natura: si necessitate, tunc Pater miser esset. 4. concludit intentum, quod sicut Deus non est Deus, nec voluntate, nec ne¬ cessitate: ita nec genuit Filium voluntate, nec necessitate. Secunda ibi: De hoc Orosius. Tertia ibi: Dicamus ergo. Quarta ibi: Ex praedictis.
Tunc sequitur illa pars. Sed contra. In qua obiicit contra determinata: & duo facit, quia 1. obiicit dicens: quod natura & voluntas dicunt in Deo eandem rem, igitur si concedimus Deum genuisse Filium natura, debemus concedere, quod genuit eum voluntate. 2. ibi: Hoc autem. Solvit instantiam dicens, quod si natura, & voluntas sunt idem in Deo; dicunt tamen diversas habitudines: propter quod aliqua concedimus de natura, quae non concedimus de voluntate. Tunc sequitur illa pars, Praedicta. In qua dat intelligentiam dictorum. Et tria facit, quia 1. reperit verba praetacta: utrum Deus voluntate, aut necessitate genuerit Filium? 2. ibi: Ex tali. Dat intelligentiam quaestionis per distinctionem dicendo, quod voluntate accedente, vel praecedente non genuit; concomitante genuit. Tertia ibi: Dicamus. Concludit veritatem quaestionis manifestam: in quo terminatur, sententia distinctionis.
On this page