Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Expositio litterae
Vper litteram super illo: Qui illuminat Qomnem hominem. Notandum non solum intelligendum esse, quantum ad lumen gratiae, sed etiam de lumine naturali intellectus: propter quod benedictum est, quod verum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est. Indidit enim Deus animae nostrae suas potentias: unde ipsum lumen rationis, per quod omne verum iudicamus, nobis, aDeo est inditum; & cum vera judicamus, a Deo est: cum deficimus, est nobis ab ipsis.
Item super illo: Est enim aliquid quod in se bonum est. Notandum, quod haec distinctio boni ex hoc provenit: quia ad rationem boni simpliciter debent omnes conditiones concurrere: quia bonum constat ex tota causa, malum autem exparticularibus defectibus. Ideo ad hoc, quod opus sit bonum, debet esse de genere bonorum, & bona intentione factum: & si hujusmodi bonum sumitur ex actibus ad alios ordinatis, ad hoc squod habeat completam rationem boni, debet esse bonu in comparatione ad aliud, & ex hoc sumitur quadrimenbrit distinctio boni. Nam est aliquod bonum st quod habet omnia illa tria: ut quia est
bona intentione factum, & est de genere bonorum, & valet in comparatione n ad aliud: ut cum datur eleemosyna prop ter Deum pauperi, ibi concurrit bona dintentio, quia fit propter Deum: bonum opus, quia eleemosyna: & valet u alteri, quia pauperi. Aliquando const currunt ibi non omnes conditiones, quod potest esse dupliciter: quia vel concurrit ibi una solum, ut quod valeat in s. comparatione ad aliud, & sic mala sunt, bona, non per se, sed per accidens ratione boni ad quod ordinantur. Aliquam do concurrunt ibi duae solum, quod dupliciter esse potest: quia vel est ibi bonum opus cum bonitate intentionis absque bonitate in comparatione ad aliud, & sic est praedicatio facta propter Deum non credenti: auticum bono opere non concurrit ibi bonitas intentionis: & sic est eleemosyna data pauperi propter inanem gloriam. Et ita illa quadrimenbria distinctio, quam ponit Magister, rationalis est, si considerantur jam dicta.
Item super illo: Nullo sapiente homine actore fit homo deterior. Contra: non omne peccatum est ex ignorantia, sed aliquod committitur ex certa malitia, ergo potest esse, quod aliquis sit sciens & sapiens, & tamen exemplo suo alij deteriores fiant, & ipsemet per mala opera sua in malitia augmentetur. Dicendum quod ibi sapiens accipitur pro prudente secundum quod prudens praesupponit virtutes morales: secundum quem modum loquitur Philosophus circa finem 6. Ethic. quod manifestum, quoniam impossibile est prudentem esse non existentem bonum.
Item super illo: Non ergo Deo actore malum fit. Videtur Magister arguere quod si homine sapiente non fiunt ma la, quod multo magis Deo sapiente non nunt. Sed contra: locus ille est a minori: quia argumentum trahitur a minori ad majus, a sapientia hominis ad sapientiam Dei; sed a minori arguimus semper affirmando, ipse arguit negando, ergo non bene arguit. Dicendum, quod icet sapientia Dei sit maior sapientia, nominis, modus tamen arguendi magis est a maiori, quam a minori: quia magis videtur, quod homo debeat deficere per sapientiam suam, quam Deus. Potest tamen ibi esse a minori: quia minus debemus negare defectum ab homine quam a Deo. Et sic non arguemus negando; sed affirmando: ut si negamus lefectum ab homine sapiente, debemus negare a Deo. Item super illo: Deinde idem Aug. Notandum, quod haec ratio differt a riori: quia ista fundat se super bonitate Dei, prima vero super ejus sapientia.
Item super illo: Quia ipse non est causa tendendi ad non esse. Contra: ipse non solum vivere facit, sed etiam occidit,. iuxta illud Deuteron. 32. Eco occidam & vivere faciam. Dicendum, quod non esse nunquam est intentum ab aliquo agente, sed semper est intentum esse, ad quod sequitur aliquod non esse, ut ignis intendit inducere formam suam in passum, ad cujus introductionem sequitur passi corruptio. Sic Deus intendit conservare ordinem naturae & justitiae, ad quem sequitur quod aliqui corrumpantur, aliqui puniantur.
Item super illo: Tendit vero ad non esse qui operatur malum. Contra secundum Diony. 4. de Div. nom. Per malum non corrumpitur aliquid existentium, sed quod est substantia & natura, ergo facientes malum non tendunt ad non esse. Dicendum, quod per malum culpae, de quo ibi videtur loqui secuncundum quod hujusmodi, non tolsitur natura, sed inhabilitatur & tollitur gratia: & ideo qui sic nale agit, tendit ad non esse: & si non ad non esse naturae; tamen ad non esse gratiae.
On this page