Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 1
CIRCA misionem Filij invisibilem quaeremus duo; de visibili autem non quaeremus: quiade ea poterimus in tertio disputare. Primo ergo quo remus de missione Fili invisibili secundum se. 2. de ea quae remus per comparationem ad eos, ad quos sit missio. Circa primum quaeremus tria. 1. utrum Filius mittatur invisibiliter? 2. utrum eius missio se¬ paretur a missione Spiritus San¬ cti? 3. utrum eius missio aeterna dici possit?
Articulus 1
AD primum sic proceditur: videtur quod Filio non competat mitti: quia si mitteretur, hoc non esset, nisi ratione operis, igitur aliqua Persona operaretur per Filium; sed operari per aliud dicit distinctionem quantum ad virtutem, cum sit una virtus totius Trinitatis, Filio non competet mitti etiam invisibiliter, cum nullum opus etiam invisibile aliqua Persona, operetur per ipsum.
Praeterea: secundum August. 4. de Trin. cap. 20. Muttiest Filio cognosci, quod ab illo, scilicet Patre, sit, sed talis cognitio nobis non. inest: quia tunc certitudinaliter sciremus nos habere charitatem, cum non mittatur nisi in operibus gratuitis, ergo &c. Prae¬ terea: Filius ex suo nomine non habet, quod procedat in aliud, ut in obiectum sed solum quod procedat ut amor, sed ex hoc dicebatur Spiritus S. mitt ex eo, quod tendebat in obiectum crea tum, ergo Filius mitti dici non debet
Praeterea: opera gratuita, secundum quae Divina Persona dicitur mit eti, appropriantur Spiritui Sancto, sol ergo Spiritui Sancto mitti competer
Praeterea: cap. 20. scribitur: Mis ius dicitur Filius: eo quod apparuit huic mundo Verbum, caro factum. In quo innuit missionem visibilem eius, & addit: Vel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur Propter quod innuit invisibilem: mittis tur ergo visibiliter, & invisibiliter.
sed mediatione suppositi. REspond. dicendum, quod Persona mitti dicitur secundum unum modum, eo quod aliquis respectus, qui consurgit ex opere operato, per ipsam terminatur ad eum, ratione cuiu ei competit mitti: nam licet Pater & Filius idem opus operentur; ex illo tame opere quidam respectus termina tur ad Patrem, secundum quem dicitur mittere, & quidam ad Filium, secundum quem dicitur mitti. Sed si quaereretur ulterius, cum sit idem opus, quare magic respectus terminatur ad Patrem, ut dicatur mittere, quam ad Filium: vel ad Filium, ut dicatur mitti, quam ad Patrem? Dici debet hoc esse: quia Pater operatur per Filium; non Filius per Patrem: nunquam ergo huiusmodi respectus, qui ex opere consurgit, terminabitur ad Personam Divinam, ut mitti dicatur, nisi per illam Personam Persona aliqua operetur; non tamen exhoc concludi potest, quod solum Persona, quae per Personam operatur, eam mittat: nam si scutum dealbari non posset, nisi ab alio haberet esse; non tamen oporteret, quod solum ille scutum dealbaret, qui illud fecisset: sic ergo ex parte ista licet Persona mitti nor possit, nisi ab alio trahat originem; non tamen solum qui eam producit eam mittet, sedqui super effectum auctoritatem habet, huiusmodi personam mittere proprie dici potest, cum tantum tame est ex verbis habitis declaratum, quod nunquam aliqua Persona mittitur, nisi per eam alia Persona operetur. Operari autem unum agens per aliud, cum Iy. per mediationem importet, dupliciter, potest intelligi, secundum quod supe rius mediatio dupliciter est distincta Nam mediatio aliquando est ratione virtutis: aliquando ratione agentis, sive ratione suppositi, cui competit agere Dicimus enim Solem agere mediante homine, & hominem mediante Sole: sed prout homo agit per Solem est ib mediatio secundum cirtutem, inquan tum virtus eius virturi solis innititur esed inquantum Sol agit mediante ho mine est ibi mediatio ratione suppositi. Nam ex eo, quod homo agit, So agit: cum homo a Sole aliquam vir tutem recipiat. Haec autem duplexm diatio in missione, quae competit crea turis, reperitur: nam cum servus a do mino mittitur, est ibi mediatio ratione virtutis & ratione suppositi: quia ser vus agit per dominum secundum me diationem virtutis; sed dominus agi per servum secundum mediationem suppositi: igitur in hac missione, & ser vus procedit a domino, & est minor ipso: quia eius virtuti innititur. Ista autem duplex mediatio in missione Personae Divinae locum non habet: n licet sit ibi mediatio ex parte supposi ti: quia suppositum Patris est aliud asupposito Filij; non tamen est ibi mediatio ex parte virtutis: quia eadem est virtus omnium Personarum. Erit igitur missio in Divinis secudum quod nna Persona operatur per aliam, ita quod y per praedicat mediationem sup. positi, non virtutis: licet ergo sit eadem virtus Patris & Filij, tamen quia illam virtutem: habet Filius a Patre, sequitur Patrem per Filium operari. Cun igitur omnia invisibilia, quae mentem perficiunt, appropriata Filio operetur Pater per Filium, ipsa Persona Filij invisibiliter mitti dicitur, quod declarare volebamus.
Ex hoc autem apparet causa, quare Filius mitti dicitur: nam prout inter mittentem, & missum erat media¬ do secundum virtutem, missus mittente mi nor erat; non autem prout erat ibi me diatio ratione suppositi: & quia inter Patrem & Filium non est mediatio secundum virtutem, Pater non mittitrilium eo quod Filius sit minor illo: quia est ibi mediatio secundum supposita, quae mediatio esse habet, ex eo quod una Persona trahit originem ab alia: ut quia Pater est gignens & Filius genitus. ater mittit; Filius mittitur: non quia ssse maior, ille minor. Et ista est sentia Aug. 4. de Trinit, cap. 20. qui ait APatre missum Filium. Non quia ille maior est, ille minor; sed quia ille Pater, ille Filius, ille genitor, ille genitus, & in principio 3. de B Trin. scribitur: Non ideo minorem Patre Filium, quia ille misit, hic missus est, nec ide minorem utroque Spiritum Sanctum, quia al illo, & ab illo missus in Evangelio legitur.
Resp. ad arg. Ad primum dicendum, quod operari per aliud non semper dicit distinctionem quantum ad vit tutem, ut est per habita manifestum: & & ideo operatur aliqua Persona, ut Pessona Patris, per Personam Filij; non propter mediationem virtutis, sed ranone mediationis suppositi.
Ad 2. dicendum, quod mitti Filium est cognosci, quod ab alio sit, non quod sem per ille, ad quem mittitur, actualiter & certitudinaliter cognoscat Personam missam, sed quia donum, quod in eo efficitur per missionem Filij, de se est aptum natum ducere in cognitionem eius: & hoc est quod quidam dicunt e: bene, quod non requititur ad rationem talis missionis, quod sit ibi cognitio actualis ipsius Personae, sed tantum habitualis.
Ad 3. dicendum, quod licet Filius non tendat in creaturam tanquam in obiectum, ut tendit amor; respicit tamen creaturam inquantum habet rationem causae respectu donorum appropriatorum Filio, quae ipse creatura efficit: & quia secundum talia dicitur mitti, sufficit talis respectus ad ra tionem missionis.
Ad 4. dicendum, quod licet omnia dona secundum rationem communem dicta approprientur Spiritui Sancto: quia omnia dona ex amore dantur; tamen secundum specialem possunt appropriari Filio, ut dona sapientiae, quae perficiunt intellectum, & quia etiam secundum talia incitamur in amorem Dei, talia dona appellantur gratuita, quibus Filius mitti dicitur.
Articulus 2
Et videtur quod sie: quia sicut sehabet missio visibilis ad visibilem, sic se habet invisibilis ad invinbilem; sed potest esse missio visibilis Fisij absq; mis¬ sione visibili Spiritus Sancti: quia secundum Aug. 2. de Trin. cap. 5. Fillum a Patre exire, & venire in hunc mundum, hob est miti, sed non semper apparebat visibiliter Spiritus Sanctus, quando apparebat visibiliter Filius, ergo c. Praeterea: non est idem effectus appropriatus Filio, qui est approptiatus Spiritui Sancto. Cum igitur aliud, & aliud sit donum sive effectus, poterit esse missio Filij absque missionespirirus Sancti, & e conve so.
Praeterea: amor dicitur primum donum, ergo dona appropriata Spiritui Sancto erunt dona prima, sed primum potest esse absque posteriori, ergo poterit esse missio Spiritus absque missione Filij.
Praeterea: videtur, quod dona Filij sint priora, quam dona Spiritus Sancti: quia sicut se habet intellectus ad voluntatem, sic se habent dona, quae perficiunt intellectum quae sunt appropriatae Filio, ad dona quae perficiunt voluntatem, quae appropriantur Spiritui Sancto; sed intellecius in suo actu praecedit voluntatem, non voluntas intellectum: quia Toluntas praetre sapientiam non potest, ut dicit August. in question. ad Orosium, ergo dona, sepcundum quae mittitur Filius, sunt prio¬ ra donis; secundum quae mittitur Spiritus Sanctus, sed primum potest esse absque posteriori, ergo &c. Eraeterea: ad hoc idem facit: quiae videmus aliquos illumihatos secundum intellectum, depravatos secundum voluntatem, & aliquos bonos & devotus, non industres, nec habentes donum scientiae.
In contrarium est: quia, ut dictum est, non propter quaelibet opera dicitur mittiFilius; sed propter opera gratuita, sed u nunquam sunt talia opera sine missione spiritus Sancti, ergo non est missio Filij absque missione Spiritus.
Praeterea: lecundum Aug. 5. de Trin. cap. 4. Sciri otest, quod non diligitur, non diligi quod nescitur, ergo non est donum amoris absque dono sapientiae: non igitur mittitur Spiritus Sanctus absque Filio; nec missio Filij absque missione Spiritus, ut probatum est: igitur istae duae missiones inseparabiliter coniunguntur.
AREspond. dicendum, quod refert quaerere utrum missio Filij separetur a missione Spiritus, vel e converso, & utrum hae missiones habeam esse distinctum? Videmus enim aliqua realiter insepatabiliter esse coniuncta, ut natura corporalis cum conditionibus materiae, quae tamen realiter habet esse differens & distinctum: sic & missiones inseparabiliter se: tenent; tamen ad se invicem distinguuntur. Nam sicut est in vita politica, sic suo modo est in spirituali: nam politica virtus, quae perficit intellectum, nunquam est sine virtutibus, quae perficiunt appetitum. Huius ratio potest haberi ex eo quod dicitur 7. Ethic, quod malitia est corruptiva principij: est enim omnis malus ignorans, ut scribitur 3. Ethic. Ideo nullus, qui habet malitiam in appetitu, prudens dici debet: quia secundum eundem Phil. non est prudens nisi sit bonus: unde & circa finem 6. Ethic. probatur prudentiam, quae est virtus, ad virtutes alias esse connexam: licet igitur homines mali aliquam industriam ivel versutiam habere possint vel aliquam speculativam scientiam; prudentiam tamen, quae est regula agendorum, habere non possunt: nam a fine sumitur omnis ratio agendi: & quia mali iudicant esse finem, quod non est finis, de necessitate consequitur eos error. Et sicut prudentia est connexa virtutibus perficientibus appetitum, eo quod malitia est corruptiva principij sive cogmtionis finis, & reddit hominem ignotantem: ita virtutes aliae sunt connex¬ rudentiae, eo quod prudentia est regula agendorum:, sic etiam suo modo est & in vita spirituali; nam licet mali homines aliquam cognitionem astrorum vel aliorum habere possint; cognitionem tamen illam, secundum quam mit titur Filius, habere non valent: est enim ista cognitio, ut Deum tanquam fine ultimum cognoscamus; sed ille apprehendit aliquid ut finem, in quo finem suum constituit, & ratione cuius alia operatur, & quia mali homines finem suum ponunt in creatura, non in Deo: propter quod fruuntur utendis, & utuntur fruendis, in quo est tota perversitas, ignorantes dici debent, & cog
nitione, secundum quam mittiturFilius, sunt privati. Non igitur potest esse missio Filij absque missione Spiritus Sancti: quia practice loquendo, ut hic loquimur, non est cognitio Dei, ut est finale bonum, propter quod alia operamur, secudum quam cognitionem mittitur Filius absque dilectione eius, secundum quam mittitur Spiritus Sanctus. Licet ergo aliqua cognitio speculativa de ipso haberi possit absque amo re; non tamen separatur missio Filij a missione Spiritus Sancti, quia secundum illam missionem Filij non habetur: & sicut missio Filij nunquam est sine missione Spiritus Sancti, sic nec e converso. Nam licet boni homines in cognisione astrorum, & in alijs curiositatiIbus non sint docti; in cognitione tamem
Dei sub ratione finis, secundum quem omnia agunt, docti sunt. Nam qui Spiritu Dei aguntur, hi Filij Dei sunt, & quia secudum talem cognitionem Dei, secundum quam ipsum constituimus ut finem nostrorum agendorum, mittitur Filius, quam cognitionem habent quantumcunque simplices, si sunt bonis cum constituunt sibi Deum ut finem omnium agendorum, nunquam est missio Spiritusabsq: missioneFilij, nec e converso. Hoc enim concordat verbis Canonis: nam sapientiae primo scribitur: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Ex quo habetur, quod non est missioFilij absque missione Spiritus: quia sapientia illa, secundum quam mittitur Filius, quae est in eo quod Deum cognoscimus ut finem. in quo quemdam saporem, & quandam dulcedinem constituimus, non datur malis homin bus, ad quos non mittitur Spiritus Sanctus. Et ibidem statim se quitur: Spiritus enim Sanctus dsciplinae effugiet fictum, & auferet se, a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Ex quo habetur quod missio Spiritus non est absque mis sione Filij, qui mittitur secundum dona perficientia intellectum: & quia hae missiones inseparabiliter coniunguntur, unus effectus, ut santificatio creaturae, utrique missioni tribuitur. Nam 15. de Trin. cap. ultim. scribitur, quod Spiritus Sanctus a Patre & Filio procedit ad sanctificandum creaturam. Et a de Trin. capit. 20. exponit Aug. illud sapientiae o. In animas sanctas se transfert, amicos Dei & Prophetas constituit, de missione Filij: sanctificare ergo animas, & ire in animas sanctas competit immissioni Filij & missioni Spiritus propte earum inseparabilitatem.
Advertendum tamen quod licet huiusmodi missiones sint inseparabiles, sunt tamen distinctae & diffe rentes: nam ut habitum est, non est missio in Divinis, nisi quia una Persona per aliam operatur: operari unam Personam per aliam non dicimus, nisi ex eo quod una ab alia procedit. Radicalis ergo ratio in missionibus ex processionibus oritur, & quia Filius procedit ut natus, Spiritus Sanctus ut donum, vel ut datus, missio Filij est distincta a missione Spiritus Sancti. Nam, sicut arguebamus quod ex nova relatione in creatura non magis terminaretur respectus ad Filium ut mitteretur, quam ad Patrem, nisi quia per Filium Pater operatur, ut quia ille gignit, ille gignitur: sic ex donis perficientibus intellectum non duceremur in cognitionem Filij, secundum quae dicitur mitti, nec ex donis perficientibus appetitum, secundum quae mittitur Spiritus, surgeremus in cognitionem eius, nisi quia Filius procedit uti natus, vel ut verbum, & per modum intellectus: Spiritus Sanctus procedit ut datus, vel ut donum, & per modum voluntatis. Quae omnia innuit August. 4. de Trin. cap. penult. qui ostendens differentiam inter missionem Filij & Spiritus Sancti ait: Sicut enim natum esse est Filio a Patre esse, ita mitti est Filio cognosci quod ab illo sit. Et sicut Spiritui Sancto donum Dei esse est a Patre procedere; ita mitti est cognosci, quia ab illo procedat. Sunt er¬ go praedictae missiones distinctae & difterentes, licet nunquam a se invicem separentur.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod non est simile de missione visibili & invisibili: quia non est tanta unio in signis, quanta est in donis interioribus.
Ad 2. dicendum, quod non omnia, quae habent esse distinctum & differens, de necessitate separantur a se invicem: nam, ut apparuit in solvendo, licet missiones praedictae sint differentes; una tantum sine alia esse non habet.
Ad 3. dicendum, quod missio Filij, & missio Spiritus Sancti dupliciter considerari possunt, vel ratione notionis, quae in missione importatur, vel ratione effectus. Ratione notionis una est prior alia, sicut generatio est prior spiratione, quam prioritatem superius declaravimus, qualiter ibi est, & qualiter non. Sed si consideramus eas ratione effectus, tunc est distinguendum: quia ipsa dona, secundum qua: datur Filius, ut perficientia intellectum considerantur in se, vel ex parte eius cui sit datio, licet non tempore, natu rali tam en intelligentia sunt priora do nis, secundum quae datur Spiritus: qui notitia simpliciter praecedit amorem. Sed si consideramus eas ex parte dam tis, cum amor sit primum incitativum ad dandum, dona, secundum qua datur Spiritus, sunt priora donis intelectus. Ex quo apparet quomodo missiSpiritus praecedit missionem Filij, & converso: & quia per omnia ista non ponitur prioritas quantum ad duratio nem, cum non possit separari una missio ab alia: & quia nisi tempore vel duratione praecederet illam, non arguitur illas duas missiones separari a se invicem; sed esse distinctas. Propter quod patet solutio ad 4. Quintum solvitur per ea, quae in generali solutione sunt, dicta.
Articulus 3
Et videtur quod sic: quia secundum Cregorium eo mittitur Filius, quo & generatur sed generatur aeternaliter, ergo & mit¬ titur.
Praeterea: 4. de Trin. capit,. pemult. scribitur ab Aug. Quenmadmodum qui genuit, & qui genitus est, ita & qui missit, & qui missus est unum sunt, & ibidem scribitur: Pater mittit, & Filius mittitur: quia iste genuit, ille est genitus, sed iste genuit ab aeterno, & ille est genitus: ergo &c. Praeterea: Filio non potest competere aliqua innovatio, cum sit Deus; sed si ipsa Persona Filij mitteretur ex tempore, cum tempus dicat quid novum, accideret ei innovatio, ergo &c. Praeterea: cum missio Filij non separetur: a missione Spiritus, si missio Spiritus est, aeterna, erit aeterna missio Filij. Quod Spiritus ab eterno mittatur, sic patere, potest: quia ex hoc dicitur mitti: quia procedit ab uno in aliud tanquam in obiectum, & tanquam ab eo, in quo requiescit. Sed cum Filius sit obiectum aeternum, & Spiritus Sanctus procedat a Patre, & requiescat in Filio, iuxta illud Damasc. 1. lib. cap. 10. Credimus in Spiritum Sanctum qui Dominus est, et vivificat, qui ex Patre procedit, & in Filio conquiescit, Spiritus Sanctus mittitur ab aeterno, ergo &c.
In contrarium est: quia omnis mis sio Filij vel est visibilis, ut cum mittitur in carnem: vel invisibilis, ut cum mittitur in mentem, sed nec ab aeterno fuit caro, nec mentes, ad quas mit titur, nulla ergo eius missio est aeterna: Praeterea: August. 4. de Trin. cap. 20. ostendit quamlibet missionem Filij esse temporalem dicens: Non ergo eo ipso quo de Patre natus est, missus dicitur Filius: sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum. Ex quo colligitur missionem eius visibilem non esse aeternam, & subdit: Vel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur: ex quo habetur, quod eius mis sio invisibilis est etiam temporalis.
RESOLVTIO. Missio Filij temporalis est: quia non semper fuit: sed aliquo modo valet diciaeterna; inquantum per eam illuminati, & Divini amoris do¬ no inflammati temporum varietates transcendentes ad conditiones trahimur aeternorum.
REspond. dicendum, quod aeternum aliquid dupliciter dici potest. Dicuntur enim aliqua aeterna, eo quod se¬ per sunt, & sic solus Deus est aeternus? quia omnia citra Deum secundum Fidem nostram esse caeperunt, & ex hoc ostendit Damasc. 1. lib. cap. 8. omnen creaturam temporalem esse. Secundo modo dicitur aeternum, non eo quod caruerit essendi initio; sed quia a varietatibus temporum est semotum, & sic universalia sunt aeterna, non quod non inceperint esse; sed quia sunt abstracta a conditionibus materiae, quae sunt hic & nunc, ratione quarum variabilitas temporum habet esse. Nam sicut destructis primis impossibile est aliquod aliorum remanere: quia ad de bstructionem Sortis sequitur per accidem¬
corruptio universalis in Sorte, sic generatis primis, per accidens omnia alia generantur: ideo si non semper fuerunt, individua, non semper fuerunt universalia: habuerunt ergo universalia essen di initium; licet varietati temporum, non subdantur. Cum ergo quaeritur utrum missio Filij sit aeterna? Si loquamur de aeternitate, secundum quod dicit initialem carentiam in essendo, planum est nullam missionem Filij aeternam esse: cum probatum sit per Aug. & per rationem missionem Filij tam visibilem, iquam invisibilem essendi initium habuisse. Sed si accipitur aeternum pro eo, quod a variatione temporis est semotum, sic missio Filij potest dici aeterna.
Sed quomodo hoc sit, non est evidens. Nam, sicut supra tactum fuit, in volendo est motus animae adres: un de & amor dicitur ponere hominem extra se, & collocare ipsum in ama to, maxime si est excellens: igitur ama tum non trahitur ad conditiones amam tis; sed amans ad conditiones amati, & inde est, quod prohibemur amare vilia, ne simus viles, & movemur ad quaeD rendum caelestia per amorem, ut caele¬
stesdici possimus. Sed in intelligendo est, motus rerum ad animam: & ideo intelligendo materialia non efficitur intellectus materialis; sed potius ipsa materialia prout in intellectu esse habent, immaterialiter coexistunt: unde & vilia non prohibemur scire: quia exeo quod vilia intelligimus non vilescimus, cum non trahamur ad conditionem vilium; sed ipsa vilia nobititantur: quia trahuntur ad conditiones nostras: tamen per accidens prohibe¬
mur a consideratione vilium, inquantum per considerationem talem a consideratione retrahimur altiorum; & quia per missionem Filij illuminamur secudum intellectum, non videtur quod per talia dona trahamur ad conditiones aeternorum, cum intellectus in intelligendo non trahatur ad conditiones intelligibilium, sed e converso; sed quia, ut habitum est, nunquam est mit sio Filij sine missione Spiritus, & nu quam illuminamur illuminatione, se cundum quam mittitur Filius, nisi inflammemur per donum amoris, secun dum quod mittitur Spiritus Sanctus. Sed cum per amorem trahamur ad conditiones amati, nunquam mittitur Filius ad nos, nisi varietatem temporum, transcendentes trahamur ad conditionem aeternorum: & secundum hunc modum Aug. 4. de Trin. cap. 20. ostendit missionem Filij non esse temporalem dicens: cum autem Filius ex tempore cuiusque profectus mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum, & subdit causam: Quia nos secundum quod mente aliquid aeternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus: & omnium iustorum Spiritus etiam adhuc in carne viventium, inquantum Divina sapiunt, non sunt in hoc mundo; est ergo missio temporalis Filij: quia non semper fuit, & est aeterna inquantum per eam ab istis temporalibus abstrahim ur & ad conditiones trahimur aeternorum,
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod auctoritas Creg. potest tripliciter exponi. Primo, ut loquatur de temporali generatione, & tunc quo genitus est, missus est: quia pro tanto dicitur missus: quia earnem assumpsit. 2. exponitur, quod illud, quo, sit ablativi casus, & sit sensus, quo, id est, quo, & tunc est verum: quia a quo ge neratur, mittitur. 3. modo exponitur quod loquatur de missione habituali, non actuali. Possumus tamen, & aliter dicere distinguendo inter Creg. & Aug. quia Cregorius dicit quod quo genitur est, mistus est. Aug. dicit contrarium, quod non eo, quo natus est, misius est: & ideo possumus diceret quod illud quo potest designare ordinenm durationis in mittendo, & tunc est locutio falla: quia est sensus, quod s ab aeterno gignitur, quod ab eterno mit tatur, quod negat Aug. ut patuit. Vel potest designare rationem missionit, & tunc est locutio vera: quia est sensus, quod Filius non habet, quod mittatur, nisi ex eo quod gignitur: & ista est sententia Aug. 4. de Trin. cap. 20. qui ait: Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est: ita Pater misit, Filius missus est. Ergo tota ratio missionis Filij est generatio eius Et per hoc patet solutio ad 2.