Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 1
praesenti distinctione intentio Magistri specialiter versatur circa errorem eorum, qui Divinam potentiam coartabant: quod faciendo errabant dupliciter, Primo: quia dicebant Divinam poteniam finitam, & limitatam. Secundo: quia dicebant Deum agere ex necessitate: cum dicerent Deum non posse facere, quae non facit: ideo de tris duobus quaeremus. Circa primum quaeremus duo. Primo: utrum Deus sit infinitae potentiae? Secundo: utrum huiusmodi omnipotentia, vel infinitas poten tiae possit communicari creaturae?
Articulus 1
AD primum sic proceditur: videtur, quod in Deo non sit virtus infinita: nam ea, quae nobis de substantijs separatis declaratur, ex sensibilibus sunt, accepta: quia nostra cognitio incipit a sensu; sed nihil videmus in entibus infinitum: cum igitur non arguat infinitam potentiam, nisi infinitus effectus non debemus ponere Divinam potentiam infinitam.
Praeterea: cuilibet potentiae activae respondet potentia passiva: quia secundum Philosophum frustra esset activa potentia, nisi ei responderet passiva; sed activae potentiae Divinae infiniae non respondet in natura passiva potentia proportionalis illi, ergo &c. Praeterea: si esset in Deo infinita potentiam: cum potentia possit reduci ad actum quia possibile est, quo posito, nihil sequitur impossibile, possent aliquando entia esse infinita, quod est incovenies. Praeterea: Infiniti ratio quantitati competit, ut habetur. 1. Phys. & habet rationem imperfecti, ut habetur in tertio; sed talia Deo attribuere est incoveniens: ergo &c.
In contrarium est Aug. de Fide ad Petrum, qui ait: Firmissime tene, & nullatenus dubites Trinitatem Deum immensum: esse virtute, non mole.
Praeterea: Dionys. g. de Div. nom. dicit: Deum habert virtutem infinitam: quia potest infinita producere.
RESOLVTIO. Virtus Dei infinita est: quia nec est in materia recepta, nec contracta ad geĀ¬ nus, vel ad speciem, nec inniĀ¬ tur alteri virtuti.
REspond. dicendum, quod Philosophus inonmquaestionem determinat, & pertra? ctat 8. Phys. ostendit enim Deum habere virtutem insinitam: quia movet, vel movere potest in tempore infinito sIma ginatur enim, quod posse revolvere infinities caelum circa terram per infinitum tempus esse non possit sine infinitate virtutis. Nam si per maius tempus movere caelum, & plures ipsum cerca terram revolvere requirit maioritatem virtutis: ex quo ponitur in Deo potentia ad movendum per infinitum temus, & ad infinities revolvendum ipum, oportet in eo esse potentiam infinitam. Haec autem demonstratio si soum superficialiter inspiciatur, scilum videtur arguere Deum habere in finitam potentiam duratione, non vigore. Nam si aliqua virtus in movendo non lassaretur, qua ratione moveret per diem, posset movere per annum, & per infinitum tempus: propter quod aliqui crediderunt de intentione Aris. & sui Comm. esse Deum habere infinitam potentiam duratione, non vigore. Sed predicta Phi via requirit ulteriorem intel lectum, quam verba sonant. Nam cum Sol secundum ipsum per infinitum tem pus ista inferiora moveat, si hoc argur ret infinitatem virtutis, in corpore esset virtus infinita, quod est contra Pirm. Si ergo via predicta veritatem habser debet, quod movens velhabens poteltiam ad movendum in tempore infhini o, habet virtutem infinitam, subintatligendum est, quod moveat principasiĀ¬ ter, non ab alio motus, nec ab alio in esse conservatus, & sic solum Deum ponimus infinitae potentiae: quia alia ab ipso vel movent mota, vel non mover principaliter, sed secudatio, & velut tab alio in esse conservata. Et ut appareat quomodo haec arguunt infinitatem Divinae virtutis, notandum, quod infinitas virtutis tripliciter accipitur. Primo: ex eo, quod non est virtus in materia recepta: nam esse, quod recipitur in taliquo, recipitur secundum modum rel ecipientis: & ideo omne tale est finium & limitatum, cum recipiat modum & mensuram ab eo, in quo recipitur. Secundo: virtus limitata dicitur ex eo, quod est contracta ad genus, vel ad speciem: nam omne, quod est contractum ad genus vel speciem, secundum illud genus diffiniri vel describi potest: & ita esse finitum habet: quia semper diffinitum clauditur inter principia diffinientia: propter quod diffinitio a PhsopoĀ¬. Meta. appellatur terminus: eo quod diffinitum per diffinitionem finiatur, & terminetur. Isti autem duo modi finitatis quodam modo quamlibet formam materialem concomitantur, ut albedo dupliciter finita est. Primo ex eo, quod est recepta in materia: propter quod non competit sibi omnis ratio albedihis. Secundo: dato quod esset forma abstracta, adhuc finita esset: quia determinata esset ad genus & speciem. Nam icet esset infinita albedo, si esset abstra ta: quia competeret ei omnis ratio albedinis: non tamen esset infinitum ens, vel infinita simpliciter, quia non comĀ¬ eteret ei omnis ratio essendi: cum esset determinata ad aliquod genus entis. Possumus tamen, si volumus, istis duobus modis finitatis tertium superaddere, ut dicatur virtus finita, non solum quia est in materia recepta, vel quia est contracta ad genus & speciem; sed etia quia innititur alij virtuti. Nam omni virtus regulata per virtutem aliam finitatem, & mensuram recipit a virtute regulante. Si ergo esset aliqua virtus quae non esset in materia recepta, non est set contracta ad genus & speciem, non inniteretur alteri virtuti, illa virtus sim pliciter & absolure infinita esset. Dictum est enim Deum habere infinitam virtutem, quia potentiam habet ad movendum in tempore infinito: & quod moĀ¬ reat non motus: non ab alio in esse conservatus: & principaliter. In quantum movet non motus, virtus sua non est virtus in materia, quia materialia, movent mota. Inquantum movet, non ab alio in esse conservatus, non habet esse uper participationem, sed est suum esse: nam si participaret esse, indigeret alios s quod eum conservaret in ene: & quia Deus est ipsum esse, quidquid est in eo, est suum esse, sua virtus est ipsum esse, ergo in eo reservatur onis ratio essedi: igitur huiusmodi virtus nec est contract ad genus, nec ad specie. Quia vero movet principaliter virtus sua non innitur alteri virtuti: est ergo simpliciter, & ler omnem modum virtus Divina infimta propter tria praedicta. Haec aute tria Dionys. 9. de Divinom. loques de Divi na magnitudine, sive de eius virtute tanigit, dicens: Magnitudo haec tum infinita est, rum quantitate vacat, tum numero: atque eadem est prostantia, quae ex absoluta, ac praetet modum extenta natura sumitur absoluta est, quia non est in materia recepta: sine quantitate est, quia non est ad genus vel speciem contracta: sine fumeto, sine mensura existit: quia non innititur alteri virtu ti, a qua numerum & mesuram suscipiat
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod non oportet entia esse infinita ad hoc, quod arguatur Divinam virtutem infinitam esse; sed quod libet ens quanm tumcumque finitum & limitatum denecessitate arguit infinitatem illius vira tutis. Nam mota sunt ab immobilibus habentia esse per participacionem, praesupponunt quae sunt per essentiam: innicentia alijs virtutibus arguunt virtutem nulli virtuti innitentem. Cum igitur & corporalia moveant mota, indigeant conservari in esse, innitantur virtuti alij, de necessitate arguunt Divinam virtutem non motam, non ab alio in esse conservatam, non alij innitentem: per quae omnia Divinae virtutis infinitas comprobatur: ex quolibet ergo effectur illam infinitatem arguere possumus. Arist. tamen per temporis infinitatem eam infinitam esse probare voluit: quia per talem infinitatem quodam modo magis sensibiliter probatur intentum, Ad 2. dicendum, quod illa propositio intelligenda est de potentia naturali, quae agit ex suppositione materiae, sive potentiae passivae ideo nisi ei respondeĀ¬ ter passiva potentia frustra esset: sed si in Divina potentia locum non habet, iquae agit nullo praesupposito. Vel dicere possumus, quod Divina potentia, cum non ordinetur ad aliquid aliud, nec agit propter alium finem, frustra esse non potest: unde illa propositio locum habet in his, quae agunt propter alicum finem. Prima autem solutio magis est ad propositum.
Ad 3. dicendum, quod non pertinet ad aliquam virtutem prodacere effectum contra rationem eius. Vnde nulla virtus operatur motum in instanti, cum de ratione motus sit, quod mensuretur tempore: & quia contra rationem effectuum productorum vest infinitas: ideo nunquam actu infinita producta erunt.
Ad 4. dicendum,; quod consuevit distingui dupliciter inSfinitum, privative & necative: privatii va infinitas non comperit Divinae virtuti: non enim est infinita: quia sit apta nata infinitari: & huiusmodi infinitas habet rationem imperfecti, & est illa, quae potest congruere quantitati: est tamen Divina virtus infinita negative: quia non est finita.
Articulus 2
Et videtur quod sic: quia secundum Diony. 8. de Div. nom. virtus Divina est infinita: quia potest infinita producere; sed posse producere infinita est creaturae conmuncabile: potuit estim Deus ab aeterno facene mundum (ut ostendetur secundo quins) quod si sic fecisiet, Sol habuisset causalitaetem super infinitos effectus; nosi ergoest contra rationem creaturae habere potentiam infinitam. Prae terea: non est minus habere naturam infiitam, quam virtutem; sed commumcatum est creaturae alicui habere infinita naturam: quia secundum Anctorem in lib. de Causis: intelligentiae sunt compositae ex finito & infinito, sive ex esse, & natura: unde secundum psum habent naturam infinitam: ergo & virtutem, infinitam habere ponunt,. Praeterea: cuiuslibet potentiae passivae in natura debet respondere, activa potentia: cum igitur potentia materiae se extendat ad infinita, oportet, dare aliquam virtutem agentem ex suppositione materiae, quae possit omnes illos effectus de materia educere, ad quos materia est in potentia: huiusmodi, autem pon erit Divina virtus: tum quia talis virtus non agit ex suppositione materiae: tum quia Deus movet huiusmodi corpora ia mediantibus causis secundis: erit, ergo huiusmodi virtus quid creatum, igitur aliqua creata virtus erit infinita. Praeterea: sicut onipotentia respicit infinita objecta, sic & omnis scientia; sed scientia omnium communicata est creaurae, ut animae Christi, ergo & omnipotentia craturae communicari potest. In contrarium est: quia onis creatura est certis cricuscripta limitibus: unde & secundum Damasc, lib. 2. cap. 2. ipsi Angeli circunscriptibiles sunt; sed nihi tale potest habere infinitam potentiam, ergo &c.
Praeterea: potentia creandi in omnipotentia continetur: sed talis non potest communicari creaturae, ut in secundo ostendetur, ergo nec omnipotentia ei communicari potest.
RESOLVTIO. Nulli creaturae communicari potest omnipo. tentia, neque virtus infinita simpliciter: aliquis tamen modus infinitatis alicui convenire valet.
REspond. dicendum, quod, ut habiRtum est, virtus ex hoc dicitur infinita: quia non est in materia recepta: quia non est contracta ad genus vel speciem: quia in agendo non innititur alij virtuti: cum igitur haec creaturae repugnent, nulli creaturae communicari potest. Habet enim quaelibet creatura aliquam potentialitatem admixtam, propter quod virtus eius non est pemtus immaterialis: habet esse participatum & ab alio, propter quod ad genus vel peciem est contracta: agit mota, & ut instrumentum Divinum, propter quod quaelibet virtus creata virtuti Divinae innititur. Solus autem Deus simpliciter est infinitae virtutis: quia solus ipse est simpliciter immaterialis: & nec ad genus, nec ad speciem determi natur: & in agendo nulli virtuti inniti tur: quae omnia ex hoc contingunt quia ipse est actus purus. Nam ex hoc est, e summe immaterialis & nullam potentialitatem habet admixtam: quia est ac tus purus: ex hoc etiam nec ad genus, nec ad speciem determinatur: quia cum sit actus purus, & sit ipsum esse, non determinatur ad aliquod esse, sed in eoomnis essendi ratio reservatur. Rursum ex hoc habet quod in agendo nulli virtuti innitatur: quia quod alij virtuti innititur, & a virtute alia suscipit firmitatem, habet aliquam potentialitatem ad E mixtam: propter quam suscipit influer tiam virtutis, a qua roboratur. Si ergo creaturae communicari posset habere potentiam infinitam, communicari ei posset, quod esset actus purus, & quod esset Deus: quod est incoveniens.
Possumus tamen, si volumus, assiganare quatuor, in quibus Dei omnipodtentia manifestatur, quae creaturae conmunicari non possunt: propter quod omnipotentia nec ei communicari potest. Dicitur enim Deus omnipotens vel manifestatur nobis omnipotentia eius quadrupliciter. Primo, quia omnia ordinat. Secundo, quia omnia conser vat. Tertio, quia omnia producit. Quar to, quia omnia ad se convertit. Haec autem quatuor tagit Diony. 10. de Divinom. dicens: Deum esse rerum praepotete onium: Quod ipse est sedes, quae tenet omnia, qua omnia & continet, & complectitur, quantum ad primum. Et addit: & firmat, & fundat, & econstringit scilicet omnia) quantum ad secundum: & subdit: & ex se, om nia quasi ex stirpe, quae omnia teneat, in lucem profert, quantum ad tertium: & sequitur: & ad se ut ad profundum, quod omnia capit, convertit omnia, quantum ad quartum. In quantum Deus omnia ad se convertit est summe bonus sive est fini omnium, in quem omnia ordinantur. Prout vero omnia ordinat, & constriu igit, est summe unus: quia onis ordo ab unitate incipit, ut dicitur 2 1. prop. Proeli. In quantum autem omnia producit, agit nullo praesupposito & non habet esse in natura receptum. Prout autem omnia conservat & est omnibus causa essendi, est ipsum esse, in quo omnis essedi raticireservatur. Cum igitur creaturae commuĀ¬ nicari non possit, quod sit ipsa bonitas & summum bonum ei communicati non potest, quod omnia ad se convertat: Secundo cum ei non possit tribui, quod sit ipsa unitas, in qua nullus est nu merus, ei communicari non poterit, quod omnia ordinet, & suis locis dispo nat: Tertio, quia omne creatum, eo ipso quod creatum est, habet esse in natura receptum, nulli creaturae communicari poterit, quod agat nullo praesupposito, & quod omnia producat. Quarto, quia quodlibet creatum habet aliquam potentialitatem admixtam, & non est ipsum esse, nulli tali communicari poterit, quod omnia conservet, & sit omnibus causa essendi. Simpliciter ergo loquendo, nulli creaturae potest com municari omnipotentia, & virtus infinita. Aliquis tamen modus infinitatis extra communicari creaturae non est inconveniens, secundum quem modum in telligentia dicitur habere virtutem inninitam in inferius, inquantum corporalia & inferiora virtutem intelligentiae conprehendere non valent:
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod si mundus fuisset ab aeterno, virtus Solis simpliciter non esset infinita: quia semper fuisset determinata ad aliquos effectus; competeret tamen ei aliquis modus infinitatis. Sed sic esse virtutem creatam infinitam non est inconveniens.
Ad 2. dicendum, quod nulla creatura habet naturam, infinitam simpliciter, cum quaelibet creata natura determinatur: ad aliquod genus, vel ad aliquam speciem: aliquis tamen modus infinitatis potest. competere alicui naturae creatae, secundum quem modum dicimus naturam intelligentiae infinitam, quia non est recepta in materia: esse tamen eius finitum dicimus, quia est receptum in natura.
aliqua virtus creata, quae possit educere de materia omnia illa, quae est in potentia secundum rationes teminales, sicut forte est virtus intelligentiae moventis orbem, quae mediante caelesti corpore & agentibus particularibus omnia talia educit: non tamen propter hoc virtus eius est infinita: tum quia agit ex suppositione materiae: tum quia praesupponit ex necessitate ordinem secunda rum causarum: tum quia etiam limitaĀ¬ tur virtus eius ad aliquos particulares effectus. Nam ex materia omnes effectus educi non possunt. Et rursum: praesup positis particularibus agentibus, & corpore supercaelesti, non potest de materia educere omnia illa, ad quae materia est in potentia secundum ratione obedientiales, licet forte possit ea, ad quae est in potentia secundum seminaples.
Ad 4. dicendum, quod nulli ereaturae, secundum quod creatura est; conmunicata est omnis scientia simplici ter. Nam anima Christi non aequatur Verbo, simpliciter loquendo, nec in nu mero scitorum, nec indimpiditate sciendi: sed dato quod alicui creaturae possit communicari omnis scientia, non propter hoc habetur, quod ei communicari possit omnipotentia: quia scientia animae est in recipiendo: sed potentia, ut hic de ea loquimur, est in agendo: & non ita repugnat creaturae infinitas passive, ut active.