Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Expositio litterae
Vper litteram, super illo: Imago si perfecte implet illud, cuius est imago, ipsa coaequatur ei, non illud imagini. Contra: quia in Divinis est mutua equalitas. Dicendum quod si Filius aequatur Patri, sive imago ei cuius est imago, & e converso; non tamen est ibi mutua coaequatio: quia coaequalitas plus dicit quam aequalitas: videtur enim ex suo nomine supra unitatem magnitudinis addere modum quedam vel imitationem, & quia Filius imitatur Patrem, non e converso, & imago imitatur id cuius est imago, non e converso: ideo dictum est, quod si imago perfecte implet illud, cuius est imago, ipsa coaequatur ei, non e converso. Imago eius &c. Ista notula Hilarij inducitur ad manifestationem praedictae auctoritatis, videlicet, Si imago perfecte implet &c. Et tria facit Hilarius in ea: quia primo ponit diffinitiones imaginis, videlicet, quod imago est eius ad quod imaginatur species indifferens, & quod est rei ad rem coequandam imaginata, & indiscreta similitudo: ex quibus diffinitionibus apparet, quod de ratione imaginis est quod coaequetur & imitetur id, cuius est imago: quia est indifferes species eius rei, ad quam imaginatur: id tamen cuius est imago non coequatur imagini: quia non accipit esse per imitationem. Secundo ex his diffinitionibus concludit distinctionem personalem Patris & Filij dicens: Est ergo Pater & Filius, idest, non tantum Pater: nec tantum Filius, sed uterque, quasi dicat: Pater est distin ctus a Filio: quia imago Patris est Filius, & nihil sibi est imago. Tertio oster dit Patris & Filij unitatem in natura: quia imago, ut rei imago sit, necesse est ut habeat in se speciem & essentiam & naturam auctoris, igitur Filius habet naturam Patris, secudum quod est imago eius. Siquis innascibilem. Ista secunda notula inducitur ad ostendendum, quod omnia sunt unum propter Patrem. Ad cuius evidentiam notandum, quod intentio Hilarij est, quod in omni natura est unum aliquid non habens principium secudum naturam illam, a quo alia sumum originem, & secudum quod omnia alia sumt, unum in natura illa: & ideo qui ponit duos innascibiles, ponit duos Deos: & quia Pater est huiusmodi innascibilis, omnia sunt unum propter Patrem: est enim omnium creaturarum principium Filius, & principium Filij Pater. V. universa igitur ad unum initiale, idest, ad unum principium innitiativum, & principium omnium, ut ad Patrem referimus: qui Filius existit natus. Ex essentia innascibili, idest ex Patre, qui innascibilis est: hoc igitur gradu & hac confessione universa sumunt initium.
Dubitatur autem de eo quod dicit: Hoc gradu. Nam in Divinis non est gradus, ut habitum fuit per Hieronymum, 25. dist. Dicendum, quod licet in Divinis non sunt gradus, proprie accipiendo gra dum; sunt tamen ibi gradus, acciiendo gradum pro omni ordine: cum ibi sit ordo originis. Vel dicendum & melius, quod principium omnium creaturarum est Filius, principium Filij est Pater. Vniversa igitur referuntur ad Patrem per Filium: & quia non eodem mode referuntur universa ad Filium, & Filius ad Patrem: ideo in tali relatione sunt, quidam gradus; licet igitur inter Personas Divinas non sint gradus; connumerando tamen relationes creaturarum cum relationibus Personarum gradus facimus. Omnibus createris &c. Ista tertia notula inducitur ad ostendendum quod Pater & Filius sunt idem in natura. Ad cuius evidentiam notandum, quod creaturae emanant a Deo Patre per voluntatem: ideo tales sunt quales Deus vult eas esse; sed Filius ab eo gignitur naturaliter: & ideo talis substat, qualis & Deus est: nam sicut ex homine naturaliter procedit homo; artificialiter autem & secundum voluntatem procedit scannum, quod est diversum in natura ab homine: ita Filius, qui naturaliter procedit a Patre, est idem in natura cum ipso: unde quia ex Deo naturaliter genitus est, Deus est; creatura autem, quae vo luntarie & per modum artificiati procedit a Deo, est diversa in natura cum ipso, & hoc est quod dicit quod volunĀ¬ tas Dei: Attulit. Idest, dedit substantiam omnibus creaturis. Sed perfecta nativitas. Idest, perfecta naturalis generatio naturam dedit Filio. Ex impassibili ac non nata substantia. Hoc est, ex Patre qui dicitur impassibiliter: quia non assumpsit carnem: dicitur non nata substantia: quia ab alio non traxit originem. Cuncta ergo talia sunt, qualia Deus voluit, Filius autem, qui ex Deo natus est, talis substat qualis est Deus. Quia natura. Idest Pater Quinaturaliter gignit Non edidit, idest non produxit: Naturam. Idest, Filium ab eo naturaliter genitum: Dissimilem sui. Sed ipse Filius ex substantia Dei genitus: Antulit idest accepit super esse, vel naturam Patris. Secundum originem naturae. Idest, secundum naturalem generationem, non secundum creaturas voluntatis. Essentia. Idest non habuit essentiam voluntatis: quia non accepit esse vel essetiam per modum voluntae tis secudum creaturas, idest secudum quod creaturae acceperunt. Minus expresse &c. Ista quarta notula inducitur ad ostendendum omnia connexa esse per Spiritum Sanctum. In qua Hilarius quatuor facit: quia primo facit quod dictum est. Secundo ex habitis destruit opinionem Sabellij. Tertio exponit quoddam quod dixerat, videlicet, Patrem & Filium & Spiritum Sanctum esse per substantiam tria, eo quod poterat habere pravum intellectum. Quarto manifestat quid est eos esse per cosonantiam unum. Secunda ibi: Volens igitur. Tertia ibi: Subsistentium Personas. Quarta ibi: Quod autem dictum. Dicit ergo primo quod Pater & Filius & & Spirirus S. sunt per substantiam tria, sed per cosonantiam, idest, per amoris concordiam sunt unum: & in hoc denoratur eorum connexio per Spiritum Sanctum. In eo vero quod dicimus Personas esse unum per consonantiam, Fides Catholica minus expresse locuta de indifferenti similitudine, idest, de unitate Patris & Filij: nam Pater & Filius non solum uniuntur in amore spirato, sed etiam in natura: cum igitur eos unitos dicimus amoris concordiae, non expresse omnem eorum, indifferentem similitudinem, sive omnem eorum indifferentem unitatem demonstramus. Ex eo vero quod Persone sunt per substantiam tria in nomine cuiuslibet Personae sive unius cuiusqe: nominativorum propriam substantiam sig nificamus proprium ordinem & propriam gloriam: per substantiam possumus intelligere hypostasim: per ordinem originem: per gloriam proprietatem. Distinguutur enim Personae realiter, per hypostases, origines, & proprietates. Deinde cum dicit: Volens. Destruit oppinionem Sabellij dicens quod Sancta Synodus cogregata cotra sabellianos: Volens eorum impietatem perimere, Idest, eorum errorem destruere: quia ponebant distinctionem Personarum in nominibus tantum; quia tres Personae erant tripliciter nuncupatio, cui triplici nominiinihil respondebat in re: & non erat subsi stens causa uniuscuiusque nominis. Nam cum Personae non re, sed solo nomine & ratione differrent: ille idem qui est Pater erat Filius & Spiritus Sanctus, & habet bat utriusque nomen: ut ergo ille errot destrueretur dictum est esse tres Personas, esse per substantiam tria; ut non solum intelligeretur inter eas nominalis differentia, sed realis, Tunc sequitur illa pars: Subsistentium. In qua exponit quomodo intelligendum sit per substantiam tria. Ad cuius evidentiam notandum, quod substantia aliquando accipitur pro natura, aliquando pro supposito. In proposito autem Personas subsistentium, hoc est, Personas de numero subsistentium sive Personas subsistentes, per substantias intelligimus. Sunt ergo tres Personae per substantiam tria; non quod sit differens substantia & disSimilis essentia Patris & Filij, sed indistincta Persona. Vult ergo Hilarius, quod in proposito accipitur substantia pro Persona, non pro: natura. Deinde cum dicit: Quod autem. Exponit quid est, esse per consonatiam unum. Nam hoc non habet calumniam, cum ipse Spiritus Paraclitus sit id, in quo uniuntur Pater & Filius per consonantiam, hoc est, per amoris concordiam. Vnio ergo per consonantiam dicit unionem in amore spirato: non in essentia vel potius quam in essentia: nam si per unionem Patris & Filij secundum consonantiam, intelligimus unionem in amore essentialiter sumpto, hoc est, secudum quamdam similitudinem inquantum amor essentialiter sumptus appropriatur Spiritui Sancto propter similitudinem. psius ad eius proprium: & ideo oportet nos talem unitatem dicere non esse essentiae vel substantiae; sed per simisit udinem essentiae vel substantiae: quia amor essentialiter sumptus appropriatur Spiritui Sancto, in quo neciutur Pater & Filius: & consonantiam propter similitudinem quam habet ad proprium eius. Cum Deum Patrem &c. Ista quarta notula inducitur contra erroremArrij & Sabe. lij: & ideo duo facit Hilarius, secundum quod duos errores destruit. Secunda ibi: Non Religiosa. Destruit primo errorem Arrij dicens, quod cum Deum Patrem confiremur, & Christum Dei Filium praedicamus, si eos duos Deos dicimus, inreligiosa est confessio nostra: nam cum sit nature indifferentia inter Patrem & Filium, & sit tantum unum nomen eorum, secundum quod sunt naturaliter unum, oportet quod sint unum in genere essentiae, in quo destruitur ertor Arrij, qui cum poneret Filium creaturam etiam genere, secundum eum dis erebat essentia Patris ab essentia Filij. D einde cum addit: Non religiosa: Excludit errorem Sabellij dicens: Quod religiosa: unitas nominis, secundum quod Patri & Filio competit unum nomen, quia uterque Deus: Non ademit, idest, non abstulit Personam genite essentiae, idest, Personam Filij, qui est essentia & est genitus, Personam videlicet: Constitutam, idest productam & generatam: Et essentia indifferentis naturae, idest, ex Patre, qui a Filio natura non differt quasi dicens, quod unitas naturae non aufert distinctionem Personarum, quod est contra Sabellium. Vn de subdit, quod unica ac singularis Dei ubstantia per unionem nominis inteligatur: cum unum nomen essentiae. Est supple: Vtriusque, idest Patris & Filij: habent enim uterque, idest, Pater & Filius unum nomen essentiae: quia uterque dicitur Deus, & ideo addit quod unus Deus predicatur sive dicitur in utroque, id est, in Patre & Filio: ob indissimilem substantiam indiscretae naturae. Nam Pater & Filius sunt unus Deus: quia est indissimilis substantia, & indiscreta natura, idest, in utroque. In quantum autem proles sunt habentes talem naturam destruitur error Sabellij: prout autem unus Deus praedicatur in utroque destruitur error Arrij. Item su per illo: A Charobdi, & Scoplla liberaberis. Notandum quod in partibus Siciliae est, quaedam insula in mari, quae vocatur Charyodis: Scylla est quaedam rupes ibi h dem in terra sita iuxta mare, & aquamaris inter utramque transit, & nautae si absque naufragio inde transire volunt, oportet eos inter dicta duo transire, non adhaerendo Scyllae nec Chatybdi: immo aliquando quomodo unum vitare volunt, in aliud incidunt: propter quod dictum est: Incidit in Scyllam volens vitare Charobdim: per praedicta duo Magister in telligit duos errores Arrij, & Sabellij. Si igitur sine periculo de fide sentire volumus, sic debemus vitare Arrium ponendo unitatem essentiae, quod non adhaereamus Sabellio confundendo Personas: & sic debemus vitare Sabellium distinguendo Personas, quod non adhaereamus Artio separando substantiam. Et sic faciedo liberabimur aCharybdi, & Scylla, errorem Arrij & Sabellij evitando.
On this page