Text List

Prooemium

Prooemium

QISTINCTIO XXXXJ. UTRVM ALIQVOD SIT MERITVM OBDVRATIONIS ET

misericordiae? Tautem quaerimus &c. Postquam determinavit Magister de praedestinatione quid sit, hic specialiter de terminat de causalitate eis Et duo facit:quia 1. facit qu dictum est. 2. quia praedestinatio aliquomodo sunta ad praescientiam, vel ad scientiam reducitur, quasdam quaestiones circa Divinam praescientiam & scientiam movet. Secunda ibi: Praeterea considerari. Circa 1. duo facit: quia 1. circa causalitatem praedestinationis, & obdurationis, quae est eius oppositum, determ nat veritatem. 2. assignat circa eam quasdam falsas opiniones. Secunda ibi: Opinati sunt tamen Circa 1. duo facit: quia 1. dicit misericordiam sive gratiam, quae est effectus praedestinationis, non cadere sub merito: obdurationem tamens quae aliquo modo potest dici effectus reprobationis, sub merito cadere. 2. ex hoc concludit opera nostra non esse causam, praedestinationis: quia si effectus praedestinationis, ut misericordia vel gratia, non potest cadere sub merito, & non causatur ab operibus nostris: quia tunc gratia non esset gratia, multo minus ipsa praedestinatio, quae aeterna, sub merito cadere potest: attamen licet ipsa reprobatio aeterna non cadat sub merito, obduratio vero sub merito cadere potest: quia cum homo suo derelictus arbittio possit male agere, per mala opera sua potest esse causa, quare induretur. Secunda ibi: Ex his aptemDeinde cum dicit: Opinati sunt. Assignat quasdam falsas opiniones assignantes causam electionis & approbationis Divinae. Et duo facit, secundum quod dupliciter aliqui conati sunt,

assignare causam. Secunda ibi: Multi vero. Circa 1. duo facit: quia 1. ostendit aliquos dixisse, causam electionis Divinae esse futuram fidem, non futura opera. 2. adducit verba Aug. quae videntur dicere futura opera electionis Divinae causam existere. Secuda ibi: His tamen adversaris Circa 1. duo facit: quia 1. dicit quosdam opinatos fuisse Deum Iacob elegisse: quia sciebat ipsum talem futurum, quod in eum credet, & huius propositionis dicit aliquando fuisse Aug qui dixit, Deum non elegisse propter opera aliquem: ut quia praesciret ipsum bene operaturum, sed propter fidem: quia praescivit ipsum crediturum. 2. dicit Aug. hanc opinionem retra: ctasse: quia cum in fide sit aliquod meritum, elect oDivina & sua gratia sub merito caderet. Nam & ipsa fides inter Dei munera computatur. Nam si credere & velle est nostrum, inquantum non sit sine voluntate nostra: est etiam & a Deo, inquantum Deus in nobis talia operatur. Sola igitur misericordia Divina electi sumus: non propter nostra merita vel opera. Secunda ibi: Sed quia in fide. Deinde cum dicit: His tamen. Ostendit Aug. aliquando sensisse electionis Divinae esse causam occulta merita nostra, quae Deus ab aeterno praevidit. Et tria facit: quia 1. recitat hac positionem Aug. dicens, eam adversari his, quae dicta sunt. 2. dicit se ignorare quid Aug. intelligere voluit: attamen credibile est per praedicta verba posua in libro retractationum Aug. hano positionem retractasse. 3. adducit positionem quorumdam volentium exponere dicta verba Aug. quorum expositionem appellat srivolam & inanem. Secunda ibi: Sed quid intelligere. Tertia ibi:. Quidam tamen ex eo. Tunc sequitur illa pars: Multi vero. In qua adducit alium modum assignandi causam; quare aliqui eliguntur, & aliqui reprobantur: dixerunt enim quidam, ab initio omnes animas simul creatas esse, & in caelo fuisse conversatas, & secundum bona merita vel mala, quae ibi gesserunt, ad corpora directas esse. Et tria facit: quia 1. hanc positionem recitat. 2. eam improbat: quia dictum est Iacob dilexi: Esau autem odio habui, cum nondum aliquid boni aut mali egissent. 3. quaerit: utrum reprobatio sit causa, quare mali sint: sicut electio est causa, quare sint boni: & solvit quod non eodem modo reprobatio est causa mali: sicut praedestinatio est causa boni. Secunda ibi: Hoc autem respuit. Tertia ibi: Sed quaeritur utrum, De inde cum dicit: Praeterea considerari. Movet quasdam quaestiones de scientia & praescientia Divina. Et duo facit: quia 1. quaerit: utrum quod Deus semel scit, semper sciat, & quod semel est ab ipso praescitum, semper sit praescitum. 2. respondet ad quaesita. Secunda ibi: De prescientia 1. Circa quod duo facit: quia 1. respondet ad quaestionem factam de praescientia dicens: quod semel est a Deo praescitum non semper est praescitum: quia quandiu est futurum potest. dici praescitum; postquam autem praesens vel praeteritum, non ulterius est praescitum 2. prosequitur quaestionem de scientia, ibi: De scientia autem. Et duo facit: quia 1. ostendit Deum non semper scire, quod semel scit: quia scit aliquem nasciturum: cum autem natus est, nescit ipsum ulterius nasciturum. 2. solvit dicens: res ipsas variari; scientiam autem Dei invariabilem esse propter quod, quod Deus semel scit, semper scit: licet ipsa tempora varietur. Secunda, ibi: Ad hoc dicimus. In quo terminatur sententia lectionis & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium