Expositio litterae
Expositio litterae
SVPER litteram, super illo: confitemur &c. Quia dicit omnem naturam Deitatis esse in singula suarum, nypostaseon. Contra: secundum Philosophu in 1. Caeli & Mundi: Iste terminus, omne, dicitur de tribus, & non paucioribus, & inde sumptum est, quod omne requirit tria appellata. Si ergo naturae Divinae additur omnis, oportet eam plurificari secundum numerum ternarium, quod est inconveniens. Dicendum, quod ibi, omne, idem sonat, quod perfectum¬
item super illud: Vnde etiam Hilarius. Notandum, quod hic introducuntur duae auctoritates Hilarij, in quarum prima quinque designantur. Primo, quod inhaesio Personarum excedit omne illud, quod in natura videmus, & quantum ad hoc dicit: Nec exemplum aliquod rebus Divinis comparatio humana pratabit. Secundo quod huiusmodi inhaesio excellit omnem rationem, & quantum ad hoc subdit: Sedquod non intelligibile est, homini, Deo possibile est esse. Tertio addit: Ipsum non habere rationem, nobis pro ratione debet esse. Nam eo ipso, quod Divina xirtus sic rationem nostram excellit, quod ad eam non attingit ratio, credi¬ re debemus Personas sibi inesse, licet illam inhaesionem plene non possimus aspicere, & quantum ad hoc subdit: id Divinae veritatis ratio consequitur, quod natura rerum pati non posse existimatur. Nam licet in alijs talem inhaesionem vide non possimus; dubitare non debem eam in Divinis esse. Quarto addit quandam manuductionem, quod Personae sibi insunt: quia quaelibet est perfect Deus, quod non esset, nisi una & eadem natura esset in omnibus. Dicitur enim hoc manuductio: quia esse plures Perlonas, quarum quaelibet sit perfect Deus, Fide tenemus; sed id ratio non concludit, & quantum ad hoc subiunigit: Quia perfecta plenitudo Deitatis est in Fiuo, quae est in Patre, Patrem dicimus esse inFilio, & Filiam in Patre. 5. subiungit extali inhaesione inter Personas unitatem & distinctionem denotari, quod habetur, cum infertur: Nec eundem utrumque, nec aliud confitemur. Ad intellectum secundae auctoritatis notandum, quod aliqua sunt in aliquo propter participationem naturae, sicut album & nigrum. sunt aliquomodo in pallido, & natura asini & equi in mulo. Rursum aliquid est in aliquo per insitionem, sicut ramus in stipite: nullo istorum modorum est una Persona in alia; sed per unitatem naturae, quod est ex eo quod una Persona ex alia oritur, & hoc est, quod dicit: Non per duplicem convementium generum coniunctionem, quasi dicens: Personas sibi non inesse, nec unam ab alia oriri, sicut duo genera conveniunt. ad productionem alicuius, ut asinus & equa ad productionem muli. Nec per insitivam capacioris substantiae naturam. Ex quo excluditur motus insertionis. Sed per naturae unitam similitudinem, quasi dicens: quod talis inhesio est propter unitatem naturalem, addit: Et per nativitatem viventis naturae. Hoc est per nativitatem Filij, qui naturaliter vivit. Ex vivente, hoc est, ex Patre. Dum res non differt, hoc est, dum in essentia non est distinctio. Dum naturam Dei non degenerat nativitas. non aliud aliquid ex Deo, quam Deus nascitur, quasi dicens, quod per nativitatem & originem communicatur natura Divina Personis: eo quod nativitas, vel processio in eis non degenerat: quia Persona, quae nascitur, habet naturam eiusdem generis cum eo, a quo procedit: non enim sic una Persona ex alia oritur, sicut vermis ex carne humana, cui non competit natura hum ana. Rursus res non differt: quia illa eadem natura, quae est in una Persona, communicatur alteri: & ideo oportet, quod Deus ex Deo nascatur, & etiam idem Deus quantum ad naturam, si non quantum ad Personam: ideo subdit: Dum nihil in his novum est: quia Personae duratione se non excedunt: Nhil alienum: quia natura non distinguuntur: Nhil separabile: quia earum est idem esse.
On this page