Text List

Prooemium

Prooemium

DISTINCTIO XXXJ DE QVIBVSDAM, QVAESECVNDVM SVESTANTIAM DE Deo Dicuntur, quae specialem efflagitant tractatum, scilicet, de scientia, & praescientia, & providentia, & dispositione, praedestinatione, voluntate, & potentia.

VM SVE supra. Postquamr Magister determinavit de unitate essentiae, & distin tione Personarum, in quibus principaliter consistit materia primi libri, antequam accedat ad secudum librum, in quo de creaturis est determinaturus, determinat de quibusdam attributis Divinis, secundum quae respectu creaturarum Deus causa & principium nominatur. Deus autem non est agens ex necessitate naturae sed per intellectum: & quia in agentibus per intellectum non solum requititur virtus & potentia, ut possint agere; sed & scientia & voluntas, ut sciant & velint: & ideo parte ista quae contra totum superius praecedens cum divisa fuit de tribus praedictis Magister determinat, scilicet, de Dei scientia, potentia, & voluntate. Vnde duo faci:: quia 1. dicit talem tractatum esse necessarium. 2. de praedictis exsequitur. Secunda ibi: statim post: Sciendum est igitur. Circa quod tria facit, secundum quod de tribus determinat: quia 1. determinat de Dei scientia. 2. de eius potentia. 3. de voluntate ipsius. Secunda ibi: Nunc de potentia Dei agendum, in principio 42. dist. Tertiae ibi: Iam de Dei voluntate: in principio a5. dist. Circa primum duo facit: quia 1. determinat de Dei scientia. 2. specialiter determinat de Dei praedestinatione, quae quaedam species Divinae sci¬ entiae videtur esse, ut accipiamus speciem pro¬ omni eo, q od secundum specialem modum aliquid nominat. Secunda ibi: Praedestinatio vero. In principio 40. dist. Circa primum duo facit: quia 1. determinat de Divina scientia. 2. ostendit quomodo ipsa se habeat ad res scitas. Secunda ibi: Nunc ergo ad propositum. In principio. 38. dist. Circa 1. duo facit: quia 1. ostendit scientiam Dei esse respectu omnium. 2. huius occasio: equaerit quomodo omnia in scietia Dei existunt: Secunda ibi: Solet hic quaeri. In principio 36. dist Circa primum duo facit: quia 1. separat scientiam Dei a praescientia, praedestinatione, & ab alijs huiusmodi. 2. propter praetacta quandam quaestionem movet. Secunda ibi: Hic considerare. pportet. Circa primum duo facit: quia 1. dat differentiam inter praescientiam, providentiam, dis positionem, & praedestinationem, ostendens tamen omnia dicta in hoc convenire: quia non sunt respectu omnium. 2. ostendit Divinam sapientiam sive scientiam ab omnibus praetactis differre; eo quod a Divina scientia respectu omnium est. Secunda ibi: Sapientia vero vel scientia. Deinde ca dicit: Hic considenari. Movet quamdam quaestionem circa praetacta. Et duo facit: quia 1. quaerit: utrum in Deo esset praescientia vel praedestinatio, si nihil futurum esset? Et ostendit quod non: quia talia solum: respectu futurorum dicuntur. 2. obijcit ad partem contrariam, ibi: Ad ad hoc autem a quibusdam. Circa quod duo facit, quia 1obijcit in contrarium. Secundo obiecta solvit. Secunda ibi: Ad hoc iuaeta. Prima pars dividitur in partes tres, secundum quod tres rationes adducit ad ostendendum esse impossibile praescientiam in Deo non fuisse, dat etiam quod nihil futurum esset: Prima ratio talis: praescientia Dei est idem quod scientia, & scientia idem quod essentia. Si ergo potuit praescientia non esse in Deo, potuit in eo non esse scientia & essentia, quod est inconveniens. Secunda talis: praescire in Deo est idem quod scire, & scire idem quod esse. Si ergo Deus potur non praescire, potuit non scire & non esse, quod est inconveniens. Tertia talis: sidem est Deum esse praescium, & Deum esse Deum: quia praescientia Dei ipsam deitatem & Dei natura dicit. Si ergo potuit Deus non esse praescius, potuit Deus non esse Deus, quod est inconveniens Secunda ibi: Addunt quoque. Tertia: ibi: Item cum idem. Deinde cum dicit: Ad hoc iueta. Solvit. Et duo facit: quia 1. facitquod dictum est 2. ostendit sapientiam & scientiam in Deo fuisse etiam si ni¬ hil futurum esset. Secunda ibi: Scientia veroi Circa primum duo facit: quia 1. dicit praescientiam, dispositionem, praedestinationem quemdam respectum importare ad praescita, disposita, & praedestinata. 2. ostendit propter talem respectum, Deum potuisse non esse praescium, non disposuisse, & non praedestinasse, non quod variabilitas intelligatur ex parte Divinae scientiae, sed ex parte connotati, sive ex parteeffectuum, Secunda ibi: Cum ergo dicis.

Tunc sequitur illa pars: Scientia vero vel sapientia. In qua ostendit scientiam & sapientiam in Deo esse ab aeterno, etiam si nihil futurum esset: quia talia non solum dicuntur respectu futurorum & temporalium; sed etiam respectu aeternorum. Et tria facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. dicit omnia esse in Dei scientia & omnia in eo esse vitam. 3. ostendit omnia esse Deo praesentia. Et quod ipse notat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt. Secunda ibi: Praeterea omnia diligentes. Tertia ibi: Inde est etiam. In quo terminatur sententia lectionis & distinctionis,

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium