Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

QVAESTIO III. De Personis an possint dicitres rest

Articulus 1

ARTICVLVS VNICVS. Vtrum tres Personae in Divinis possint dici tes rres?

TTLtimo quaeritur: utrum tres Per¬ sonae possint dici tres res? Et videtur, quod non: quia in Divinis non plurificantur nisi relata, sed res non dicit relationem, ergo in Divinis non sunt plures res.

Praeterea: quae non differunt realiter, non sunt plures res; sed tres Personae secundum Damasc. ib. 1. capit. 11. differunt ratione, & sunt idem re, ergo &c.

Praeterea: quae relationem non important, si possunt; proferri pluraliter, hoc non est, nisi quia proferuntur adiective. Vnde concedimus Patrem & Filium esse plures entes adiective loquendo; sed cum res significet substantive, & relationem non importet, ut dictum est, non poterit dici quod Pater & Filius sint plures res.

Praeterea: nomen rei sumitur t quidditate, sed quidditas rei est idem, quod essentia, aliter enim non essent eadem principia essendi & cognoscendi, sed non concedimus tres naturas esse tres essentias, ergo nec concedere debemus esse tres res.

In contrarium est Magister in littera, qui concedit tres Personas esse tres res, & August. 1. de Doctr. Christ. circa principium, qui circa Personas dicit esse res in plurali, quibus fruendum est.

Praeterea: dicere Personas non esse plures res, est incidere in errorem Sabellij, qui ponit Personarum confusionem, ergo &c. RESOLVTIO. Tres Divinae Personae dicuntur tres res, loquendo de re relata, non de e. absolute sumpta.

REspond. ddm, quod in Divinis Raliqua proferuntur in plurali per se; aliqua autem pluraliter dicuntur non per se, sed ratione suppositorum: concedimus enim tres Personas esse tres sapientes, & tria relata; sed non eodum modo: quia sapiens in Divinis non profertur in plurali, nisi ratione suppo sitorum: & ideo si intelligatur substam ptive, falsum est ibi esse plures sapientes; sed si verificatur, hoc est adiective solum: quia quae sic significant, recipiunt numerum secundum supposita, de quibus praedicantur. Simpliciter tamer concedimus ibi plura relata. Est autem haec differentia inter ea, quae dicuntur in Divinis pluraliter per se, & secundum formam suam; & ea, quae dicuntur pluraliter ratione suppositorum quia ea, quae per se sic dicuntur, in concreto & in abstracto, adiective & substantive pluraliter proferri possunt. Vnde ibi concedere possumus plura relata, concretive loquendo & adiective & plures relationes loquendo abstna ctive & substantive; sed quae ibi: non proferuntur pluraliter per se, licet ad ective & in conereto talia possiut; proferri pluraliter; substantive tamen o & in abstracto pluraliter proferri non possunt: unde licet in aliquo sensu verificari possit ibi esse plures sapientes, non tamen verificari potest ibi esse plures sapientias:, & quia res extendit se ad omnia praedicamenta, etiam relationes vel relata res, quaedam dici possunt.

Cum ergo quaeritur: urtum Personae, sint tres res? Si locj uimur de re absolute sumpta, non. Sed si loquimur de re, relata, sic: nm res significant per modum, substantivi, absoluta autem, siostantive loquendo, non possurit pluraliter proferri: & ideo in Divinis non sunt plures res absolurae, sun tamen ibi plures: res relatae, eo quod 3 relativa in abstracto & substantive. pluraliter proferri possunt. Advertendum tamen, quod cum quaeritur: utrum sint ibi plures res. Non oportetads i stinguere, sed simpliciter concedere posiumus, quod sic: nam res non es aequivocum ad absolutum, & respectivum, sed ex eo quod potest proutroque verificari, competit ei habere plures causas veritatis. Est enim haec differentia inter aequivoca, & ea quae habent multas causas veritatis: quia quando aequivoca sunt solum vera in altero sensu, non conceduntur absque distinctione, & cum sunt vera in utroque distinguuntur ad cautelam fatuitatis, Quae autem habent plures causas veritatis, cum secundum aliquam illarum causarum verificantur, simpliciter conceduntur: ut quia hominem currere potest verificari pro Socrate & Platone, dato quod solus Plato currat, conceditur absque distinctione quod homo currit, licet pro Socrate non habeat veritatem: ita quia esse plures res In Divinis, posset verificari pro absolu tis & respectivis, licet solum res relatae ibi plurificentur, & non absolutae simpliciter plures res ibi existere concedere possumus, & si aliquo modo est ibi necessaria distinctio, hoc est inquantum analogia sapit aliquomodo naturam aequivocationis.

Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod res, quantum est de se, nec dicit quid absolutum, nec dicit quid relatum, sed est quid commune ad utrumque: & quia quae verificantur de speciali, de communi verificari dicuntur, ut quae verificantur de homine, verificantur de animali, concedimus tres personas esse tres res, ed quod sunt tria relata: unde sicut non valeret, animal de se non dicit quid rationale, ergo ubi sunt plura rationalia non sunt plura animalia, immo posssumus arguere affirmando: quia plura rationalia sunt plura animalia, ita at guere non possumus res de se relatio nem non importat, ergo cum in Divinis sint solum plura relata, non sunt, ibi plures res: immo arguere poteri mus affirmative dicendo in Divinis esse plures res: quia sunt ibi plura relata, Ad 2. dam, quod in Divinis non plurificantur relata nisi secundum rationem quidditatis, non secundum esse. Haec autem plurificatio non est nisi secundum oppositionem: quia relatum secundum suam quidditatem non respi¬ cit nisi id, ad quod refertur; d& significe quid talis distinctio realiter non potest este nisi inter opposita: unde Pater reali teridiffert a Filio, eo quod habet relationem oppositam ad ipsum: propte hoc relationes inter se realiter distinguuntur, propter oppositionem quam ad se in vicem habent. Sed cum talicomparantur ad essentiam, ad quam oppositionem non habent, differunt. ratione: & ideo tres Persona: dicuntur ratione differre: quia differunt relationibus, quae licet inter se per oppositionem realiter distinguuntur, tamen comparatae ad essentiam solum ratione differunt abipsa, & hoc attendens Damasc. ait, in Divinis Personas ratione differre.

Ad 3. ddin, quod res licet de se relationem non dicat, sicut nec ani malrationale de se importat; tamen potest sumi pro relativo, sicut & animal pro rationali: & quia relata non solum ad pective, sed etiam substantive pluraliter proferri possunt, Icet res substantive significet, potest concedi tres Personas esse plures res. Ad4. ddin, quod licet quidditas sumpta absolutem sit idem quod essentia, relate tamen accepta secundum modum significandi differt ab essentia: & ideo licet aliquo modo possimus ibi concedere plures quidditates relative, non tamen concedimus ibi plures essentias. Vei dicendum, quod relationes in Divinis ita plurificantur secudum rationem quid ditatis, quod non plurificantur secundum esse: igitur nec esse relativorum, nec esse absolutorum in Divinis plurificatur: & quia Essentia dicta est ab ea quod esse secundum August. 5. de Trin. cap. 2. non concedimus ibi plures es sentias, nec plures entes, substantive loquendo; concedimus tamen ibi plures entes adiective: sicut concedere possemus ibi esse plures magnos, & plu res sapientes: res tamen sumitur a quid ditate. Ratio autem quidditatis in Do vinis plurificatur realiter, vel ipsae relationes Divinae plurificantur realiter secundum rationem quidditatis: ideo concedere possumus ibi esse plu¬ res res, licet non concedamus ibi plu¬ res essenStiaso

PrevBack to TopNext