Text List

Prooemium

Prooemium

DISTINCTIO RLV. DE VOLVNTATE DEI, QUAE ESSENTIA DEIVNAESTET aeterna, & de signis ejus.

AM de voluntate Dei. Postqua Magister determinavit de Divina scientia & ejus potentia, hic determinat de ipsius voluntate Et tria facit: quia 1. dicit quid sit Divina voluntas, & quomodo sit causa rerum, & quot modis dicatur. Secundo determinat de efficacia eiis. Tertio specialiter determinat de conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem Divinam. Secunda pars incipit, ibi: Hic oritur quaestio. In principio a6. dist. Tertia ibi: Sciendum quoque. In principio a8. dist. Circa 1. tria facit: quia primo dicit, quid sit Divina voluntas. Secundo quomodo sit causa rerum. Tertio quot modis dicatur. Secunda ibi: Hec itaque summe. Tertia ibi: Hic non ost praetermittendum. Circa primum tria facit: quia 1. dicit, quid sit Divina voluntas, ostendens ipsam esse idem, quod Divina essentia. Secundo opponit contra id quod dixerat. Nam si Deo est idem velle quod esse: tunc est quidquid vult. Sed cum velit omnia, quae facit, est omnia quae facit, quod est impossibile. 3. solvit. Secunda pars incipit ibi: Et licet idem. Tertia ibi: Ad quod dicimus. Circa quod duo facit: quia 1. solvit per simile: nam sicut idem est Divina scientia quod essentia: & tamen aliqua Deus scit, quae non est: sic idem est Divina essentia quod voluntas, & cum aliqua vult quae non est. Secundo solvit dando intelligventiam dictorum: nam in voluntate & in scien cia importatur quaedam habitudo & quidam resvectus, qui non importatur per essentiam: & ideo cocedimus Deum aliqua velle & scire, quanon est. Est tamen sensus, cum dicitur Deus scit omnia, vel vult illa, hoc est, Divina scientia, vel eius voluntas est ejus essentia, cui voluntati vel scientiae talia sunt subjecta. Secunda ibi: Et ubique Deus. Deinde cum dicit: Hoc itaque summe. Determinat de causalitate Divinae voluntatis. Et tria facit: quia 1. dicit Divinam volutatem non esse causatam ab alia: esse tamen eau sam aliorum. Secundo declarat hoc quod dixerat, videlicet, Divinam voluntatem causatam non esse, quia nihil est prius ea. Tertio decia rat aliud, scilicet, ipsam esse causam aliorum. S. cunda ibi: Qui enim cius quaerit. Tertia ibi: Voluntas igitur Dei

Tunc sequitur illa pars: Tunc non est praetermittendum. In qua determinat quot modis accipitur Divina voluntas. Et duo facit: quia primo ponit principalem significationem ejus, secundum quod voluntas dicitur ejus beneplacitum, quod semper impletur. Secundo ponit tropolo gicam ejus acceptionem, inquantum ipsa signa Divinae voluntatis ejus voluntas dicuntur. Secunda ibi: Aliquando vero secundum Circa quod duo facit: quia 1 ostendit quinque esse signa Divinae voluntatis, quorum quodlibet Divina voluntas dicitur. Nam praeceptio, prohibitio, consilium, permissio, & operatio Divina volunta dicuntur, licet sint Divinae voluntatis signa: & quia multa sunt talia signa voluntatis Divinae, voluntates pluraliter nominantur. Secundo de omnibus istis signis determinat, ibi: Ideo autem praeteptio. Et duo facit: quia 1. determinat de tribus, ut de praecepto, prohibitione, & consilio. Secundo de duobus residuis, ut de permissione, & operatione. Secuda ibi: Permistio quoque Dei Circa 1. tria facit: quia 1. ostendit prohibitionem, praeceptum, & consilium dici Divinam voluntatem; quia sunt ejus signum. 2. ostendit quomodo in scriptura ipsum praeceptum, vel consilium Divina voluntas dicuntur. Tertiae manifestat, quod non omnem tale voluntatem Deue vult impleri: quia aliquando Deus praecipit aliquid, vel consulit, quod fieri non vult, ut praecepit Abrahae, quod immolaret filium, no quod immolationem vellet, sed ut fidem eius probaret. Sic etiam & de pohibitione intelligendum est. Secunda ibi: Pro praecepto Dei. Tertia ibi: Et situt illa tria. Deinde cum dicit: Permistio quoque Dei. Determinat de permistione, & operatione. Et duo facit: quia 1. dicit tam permissionem, quam operationem aliquo modo esse signum Divina voluntatis, propter quod & mala & bona aliquo modo reducuntur ad Divinam voluntatem, aliter tamen & aliter. Nam bona sunt a Deo volita, inquantum ea operatur; mala vero non sunt ab eo volit: simpliciter: ut quia ea operetur; sed interpretative inquantum ea permittit. Secundo dat differetiam inter voluntate Divinam proprie acceptam, quae dicitur ejus benepl citum; & voluntatem Divinam figurative accentam, prout signa talis voluntatis Divina voluntas dicuntur. Nam Divina voluntas, quae ejus beneplacitum, est aeterna & semper impletur; signa tamen Divinae voluntatis sunt temporalia, & non semper implentur. Secunda ibi Quinque igitur. In quo terminatur sententia lectionis & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium