Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
VPER litteram. Super illo: Omnia, quae babet Pater. Videtur, quod male arguat: vult enim, quod si omnia, quae habet Pater, habet Filius, quod Filius sit aequalis Patri in potentia, & quod habeat omnipotentiam, ut Pater; sed in ratione committitur fallacia figurae dictionis: quia mutatur quid in quam tum: non oportet, quod si aliquis habet omnia, quae habet alter, quod habeat ea in tanta plenitudine, ut alter. Dicendum, quod si non valet gratia argumentationis, valet gratia materiae: & quia illa eadem, quae habet Pater, habet Filius: ideo oportet, quod in tanta plenitudine sit in Filio, ut in Patre, aliter non haberet illa eadem simpliciter. Item super illo: Si noluit gigner: sibi aequalem, invidus fuit. Contra: quia potest Deus creaturam facere meliorenm, quam faciat, ut potest facere meliorem animam rationalem, dando sibi plus degratia, nec tamen est invidus, si non facit. Dicendum, quod non est simile decreatura, & Filio Dei: quia ceteris crea turis esse voluntas Dei attulit; sed Filio natura dedit: & ideo creaturis non debetur aliquid nisi secundum voluntatem Divinam. Et si non datur alicui, quod sibi non debetur, non est ibi invidia; sed cum filius naturaliter habeat esse a Patre, naturaliter sibi debetur totum esse Patris. Si igitur Deus nollet illud esse ei tribuere, invidus esset
Item super illo: AEqualitatis quaestio est, qualis, aut quantus sit? Contra: proprium est quantitati, secundum eam aequalet & inaequale dici, ergo qualitati non convenit. Dicendum, quod alijs, aquantitate comperit ratio aequalitatis, prout competit eis aliquis modus quantitativus, ut secundum virtutem dicuntur aliqua aequalia, licet virtus sit in praedicamento qualitatis. Et quia inter Patrem, & Filium est aequalitas secundum virtutem, cum virtus habeat aliquomodo rationem qualis & quanti, ut dictum est, quaestio aequalitatis est qualis, aut quantus sit.
On this page