Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 3
POSTQUAM de utibilibus, & fruibili fruentibus, & utentibus. Et primo de fruetibus, post modum de utentibus inquiremus.
Articulus 1
Tvidetur, quod Deus non fruatur: quia frui dicit delectationem; sed lelectatio dicit motum, & generationem: ut probatur in 7. Ethic. in Deo autem non bus quaesivimus, restat quaerere deD ponimus motum: eago &c.
Praeterea: secundum Magistrum, si Deus frueretur nobis, egeret nobis, sed non eget aliquo, ergo Deus non fruitur.
In contrarium est: quia dicitur 12. Metaphys. quod intelligere est voluptuosum, propter comprehesionem intelligibilis ab intellectu, & unionem ad ipsum: unde & ibi dem concluditur, quod intelligere Primi est summe voluptuosum: quia intelligibili maximo, ut sibi ipsi maxime unitur: sed in maxima voluptuositate consistit fruitio, ergo &c.
VIterius videtur, quod inanimata fruam tur: nam fruitio est quietatio appetitus: cum igitur naturalia adepto fine sit eo¬
In contrarium est: quia frui est rerum ordinabilium ad beatitudinem, iuxta illudi Aug. de Doctr. Christ. Truimur rebus, quae nos Beatos faciunt, ergo &c.
Vlterius videtur, quod fruantur bruta secundum August. S3. quaest. 0. praedicta Frui quidem cibo, & qualibet corporali voluptate non adeo absurde estimantur & bestiae.
In contrarium est: quia secundum eundem 10. de Trin. Omnis qui fruitur, utitur, sed irrationabilia non utuntur; ut dicitur 83. quaest. q. dicta, ergo &c.
VIterius videtur quod fruantur peccatores: quia secundum Aug. frui utendis est peccatum, & uti fruendis, cum ergo contingat peccatores peccare secundum dicta genera peccatorum, ergo peccatores fruentur.
In contrarium est: quia frui dicit foelicitatem, vel ordinationem ad ipsam, sed peccatores non sunt foelices, nec ad foelicitatem se ordinant, ergo &c.
Vlterius videtur, quod iusti in via non ffuantur: nam secundum Aug. 10. de Trin. Erui est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei.
RESOLVTIO. Deus fruitur plene, perfecte, & per se primo: Beati proprie perfecte, & per se: Sancti Viatores & proprie, non perfecte: peccatores & per se: bruta neque proprie, neque perfecte.
REspondeo dicendum, quod secundum Aug. in lib. Confes. sicut pondus in corporibus, sic est amor in spiritibus: un de ipse dicebat: Amor meus pondus meum: eo feror, quocumque feror. Nam sicut videmus corpora per sua pondera ad locum suum, tendere, & ibi quiescere; sic & Spiritus per amorem in finem suum tendunt, & ibi quiescunt: & ideo possumus loqui de quiete Spirituum per amorem, sicut loquimur de quiete corporum per pondera. Videmus autem aliquod corpus ponderosum quiescere proprie, perfecte, & primo, sicut ipsa terra, quae immobiliter collocata est in loco suo. Aliqua autem quiescunt: quia in terra sunt, sicut corpora mixta, ubi dominatur terra: & talia non quiescunt primo: quia quies eorum est in eo quod innituntur corporiactualiter immobili, ut terrae: igitur terra quiescit primo: mixta vero quia sunt in terra, non quiescunt primo: quiescunt tamen perfecte, si perfecte adhaerent imt mobili actualiter: quiescunt proprie, quia non moventur, sicut adhaerentia. Aliquando corpus grave non quiescit perfecte, ut si non perfecte adhaereat immobili: aliquando non quiescit proprie, ut quia movetur per accidens, ut cum adhaeret mobili, ut homo in navi existens, cum per se non moveatur, sequitur quod per se quies cat: & quia movetur per accidens, per accidens non quiescit. Oravia ergo adhaeretia mobilibus non quiescunt proprie: adhaerentia immobilibus imperfecte, & siquiescant proprie, non quiescunt plene, Adhaerentia perfecte, & si quiescunt proprie, & plene, & per se, non quiescunt primo: quia non quiescunt propter se, sed quia adhaerent alij. Immobile autem, cui inhaerentia alia quiescunt, quiescit primo per se, proprie, & perfecte. Et ad simili tudinem corporum gravium quadruplici ter sic acceptorum sunt quatuor modi spirituum: quia quidam Spiritus est Divinus, quidam sunt Spiritus Beatorum, quidam sunt Spiritus Viatorum vere, quidam sunt spiritus peccatorum, & pecorum Spiritus Divinus est illud bonum immobile, cui Spiritus innitentes quiescunt, & ipse quiescit primo: quia non per aliud, sed propter se ipsum: quiescit per se: quia in se habet unde quiescat, ut bonitatem propriam: quiescit perfecte: quia perfecte continetur sub Primo: nam secundum Phil. 2. Metaph. quod est primo tale est maxime tale: quiescit proprie: quia non movetur per accidens: quia ut pro¬ batur 8. Phys. nec movetur per se, nec per accidens, nec ab intra: propter quod bene dictum est de Deo. 7. Ethic. Quod alicuius natura simplex sit, semper eius actio ea dem delectabilissima erit: unde ibi concluditur, Propter quod Deus semper una, & sim. lici gaudet delectatione. Beati enim sibi innitentes quiescunt per se: quia non moventur per amorem in bonitatem excellentiorem: & quiescunt perfecte: quia secundum eorum proportionem perfecte ei adhaerent: quiescunt proprie; quia non adhaerent bono mobili. Sancti in via minus de quiete participant; quia licet quiescant per se: quia non tendunt in aliud ponum finaliter, & proprie: quia bonum, in quod tendunt, est immobile: tamen non quiescunt perfecte; quia perfecte ipsum non possident. Peccatores autem, & bruta, quae eodem modo fruuntur, ponentes finem suum in bono mobiii, nec quiescunt perfecte: quia in mobili non est perfecta quies: nec quiescunt proprie: quia non adhaerent incommutabili bono. Et ideo improprie eis conceditur frui, inquantum adhaerent bono, quod non referunt in aliud bonum: & quia fruitio importat quietationem, ut patuit, post fruitionem Divinam fruuntur Beati plene & proprie: boni Viatores proprie, sed non plene: bruta, & peccatores nec proprie, nec plene.
Resp. ad arg. ad primum dicendum, quod delectatio non est generatio, neque motus: & probatio ad hoc habita in 7. Ethic. non est probatio Philosophi, sed a Philos. improbata. Ad secundum dicendum, quod auctoritas Magistri non tenet, nisi quando fruens, & fruibile differunt. per essentiam, quod non est reperire in Deo respectu bonitatis suae, qua fruitur.
Articulus 2
Idest utrum Deus referat aliquid in finem, vel ali¬ cui inhaereat amore non propter se, sed propter aliud.
Ltimo quaeritur de utentibus: & vi4. detur quod Deus non utatur aliquos Quia utimur his, per, quae ad Beatitudinem iuvamur: ut dicitur in 1. de Dectr. Christ sed Deus per nulla iuvatur, ergo &c. Praeterea: Vti est referre aliquid in finem: ut dicitur 10. de Trinit, sed referre videtur importare discursum; Deus non discurrit in intelligendo, ergo &c.
In contrarium est Magister in littera, qui dicit, quod si Deus non uteretur, nec frueretur nobis, non diligeret nos; sed nos diligit, & non fruitur, ergo utitur.
VIterius videtur quod Beati non utantur: quia per utibilia consequimur fine, igitur se habent quasi via; & finis se habet quasi terminus; sed adepto termino cessat via, ergo cum fruantur, non utun¬ E tur.
In contrarium est: quia uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, sed maxime Beati hoc habebunt: quia secundum beneplacitum voluntatis membra, & potentiae animae eis obedient, ergo utentur.
RESOLVTIO ARTICVLI. Deus utitur omnibus propter bonitatem suam conmunicandam; & Viatores rebus utuntur propter eam consequ ndam.
REspondeo dicendum, quod uti est Rassumere aliquid in facultatem voluntatis, & hoc per relationem ad Bonitatem Divinam, & debite: quia si aliter fieret non esset usus, sed abusus: ut vult Aug. 83. quaest. q. 30. Assumere autem aliquid propter bonitatem potest esse tripliciter: vel propter Bonitatem Divinam communicandam, vel propter eam consequendam, vel propter ipsam consecutam habendam, & possidendam. Primo modo utitur ipse Deus omnibus, quae sunt propter Bonitatem suam, non consequendam: quia eam habet, sed tribuedam; quia eam omnibus largitur. Secundo modo utuntur Viatores: nam utuntur rebus, ut Divinam Bonitatem consequantur. Et istam differentiam inter usum Viatorum, & usum Divinum tangit Magister in littera dicens, Ille nostri miseretur, ut se perfruamur, igitur utitur nobis, nostri miserendo, ut nobis suam Bonitatem in fruitionem tribuat: & postea subdit, Nos vero invicem nostri miseremur, ut illo fiuamur: & ideo Viatores utuntur rebus propter utilitatem propriam,, & Bonitatem Divinam; Deus autem modo contrario utitur nobis propter Fonitatem propriam, & utilitatem nostram. Vtendo nobis Deus propter Bonitatem suam, triplex nobis confertur utilitas, sive bonitas, ut Magister tangit. Primo quantum ad bona naturae, & quantum ad hoc dicit: Quia bonus est, sumus. Secundo quantum ad opera misericordiae, & quantum ad hoc dicit: Nostri miseretur ut se perfruamur. Tertio quantum ad opera lustitiae, & quantum ad hoc subdit: Porro etiam quia lustus est, non impune mali sumus, & in quantum non impune mali sumus, & per poenam retrahimur, bonitatem vitae consequimur. Propter bonitatem Dei possidendam, quod fuit tertio dictum, utuntur Beati: nam licet ipsam Bonitatem Divinam habeant, vtuntur tamen rebus reerendo eas in Divinam Bonitatem: nam si res assumptas in facultatem voluntatis ad Divinam Bonitatem non referrent, a fruitione cessarent: & ideo hoc quod dico propter, saltem dicit causam sine qua non: nam sine tali relatione rerum assumptarum in facultatem voluntatis in fruitione durare non possent: quia non vterentur rebus, sed abuterentur; & fruitio secum abusum non compatitur,
Respond. ad arg. ad primum dicendum, quod illud vti est Viatorum: unde bene arguitur, quod non vtitur Deus, vt Viatores; sed non quod nullo modo vtatur. Ad secundum dicendum, quod sicut Deus cognoscendo se, cognoscit omnia, & sine discursu:ita voledo bonitatem suam vult alia, & sine discursu: & quod dicitur, referret dicit discursum, non est verum de necessitate: quia simul aliquid potest ferri in relatum, & in finem.
Ad illud de Beatis dicendum, quod adepto termino cessat via: quia esse in termino non compatitur secum esse in via; sed si compateretur, non esset necesse cessare: & ideo vsus istorum, quae non compatiuntur secum fruitionem: & vsus malorum poenae, & talium cessabit in Patria: non tamen vsus simpliciter; sicut ponitur exemplum: quia licet accidentia sint via ad cognoscendam substantiam, quia conferunt mag¬ nam partem ad cognoscendum quod quid est: vt dicitur in 1. de Anim. non tamen habita cognitione substantiae cessat cognitio accidentium, sed aug¬ mentatur.