Dubitationes litteralis
Dubitationes litteralis
VPER litteram primo quaeritur: quia dividit rem contra signum, sed ipsum signum est res, ut dicitur in littera. Item res est communius quam signum, sed speciale non dividitur contra commune, nec idem contra se ipsum, ergo &c. Respondeo dicendum, quod licet res accepta large sit idem, quod signum; tamen si contrahatur ad significadum solum ea, quorum usus non est in significando, tunc nec est commune ad signum, nec idem quod signum. Vel possumus dicere, quod non est divisio realis, sed est divisio rationis: & tunc non est inconveniens idem esse rem, & signum diversis rationibus. Prima tamen magis est secundum intentionem Magistri: quia aliter determinat de rebus, aliter de signis,
Item dicit se prius velle determinare do rebus, quam de signis. Sed contra: per signum devenimus in cognitionem rerum, ergo tenet ordinem contrarium. Dicendum, quod verum esset, si essent signa illarum rerum, de quibus determinat. Vel possumus dicere, quod non est idem modus addiscendi rem, & tradendi doctrinam rerum.
Item dicit nos esse in medio inter utibilia & fruibilia, ergo utibilia tenent locum infimum; sed cum virtutes inter utibilia computentur, ergo virtutes sunt bona infima, & minima: cuius contrarium dicit Aug. quia dicit ea bona maxima. Dicendum, quod comparatio Aug. cum dlicit: quod virtutes sunt bona maxima etiam respectu eorum, quae sunt in nobis,
& respectu bonorum proficientium nos, vel adminiculantium nobis, virtutes sunt, potissime perfectiones. Vel possumus dicere, quod licet in genere perfectionum, perfectio sit nobilior perfectibili, ut accidens subiecto: in genere entium est modus conversus: quia in genere entium sublectum est magis ens, quam accidens; licet magis ei non competat nomen perfectionis: & ideo uno modo nos sumus supra virtutes, & alio modo virtutes sunt supra nos. Solvitur & aliter: quia respectu rectitudinis vitae est virtus maximum bonum, potentia naturalis est medium, realie sunt minima: respectu Beatitudinis Beatificans est summum, participans Beatitudinem est medium, virtus, per quam pervenitur, est minimum. Item distinguit fruens & utens a fruibili, & utibili, sed ipsum fruens, & utens, (ut homo) est utibile, ergo male. Dicendum, quod non est distinctio secundum rem, sed secundum rationem.
Item diffinit uti per usum dicens: Vti est quod in usum venerit. Sed cum utrumques dicat actum, & actus non notificetur per actum, ergo &c. Dicendum, quod totum llud, quod in usum venerit, ponitur proobiecto, sive pro utibili; & ita notificatur actus per obiectum, non per actum.
Item dat diversas diffinitiones de frui, o & uti: sed unius rei unicum est esse, ergo & una diffinitio. Dicendum, quod secudum unum modum una est notificatio rei, sed secundum diversos diversa, si una non contineat omnes modos: & ideo in 8. Metaph. commendantur diffinitiones, quas recipiebat Aristomenes, quae dabantur secundum omnes causas: unde dicta diffinitiones dantur diversimode. Diffinitiones de frui sic differunt: nam in fruitione est quinque considerare, actum, obiectum, finem, potentiam, & delectationem. Quantum ad prima tria, datur prima: Frui est amore inhaerere, quantum ad acum, alicui rei, quantum ad obiectum: propter se ipsam, quantum ad finem. Secunda datur per potentiam, cum dicitur: Huimur cognitis, in quibus voluntas &c. Tertia datur quantum ad delectationem, scilicet crui est uti cum gaudio. Similiter distinguuntur diffinitiones de uti: nam prima diffinitio diffinit uti Viatorum: quia ipsi utunur, ut obtineant illud, quo fruendum est: secunda se extendit ad comprehensores, cum dicitur: Vtimur eis, quae ad illud referimus &c. Tertia se extendit ad uti Divinum, & etiam ad fruitionem, cum dicitur: Vti est assumere &c.
Item dicit: Tollerabilius sustinemus peregrinationem nostram: quia in hac vita fruimur per peculum. Contra: Spes, quae differtur affligit ammam. Dicendum, quod ratione, qua non habemus complete Beatitudinem, affligimur; ratione, qua aliquid de ea gustamus, tollerabilius sustinemus.
Item quia dicit: Deus bonus est, sumus &c. ontra: Boet, in lib. de Hebdomadibus vult, quod si intelligeretur Deus, & non intelligeretur bonus, entia essent, sed non essent bona, ergo a Bonitate Divina est bonitas in creaturis, & ab entitate entitas. Dicendum, quod Deus est in genere causae formalis respectu entium, & in genere causae finalis: & in quantum est causa formalis omnium exemplaris per bonitatem est causa bonorum, & per palchritudinem pulebrorum: & secundum istum modum loquitur Boet. inquantum est causa salalis propter bonitatem suam, sunt omnia, & quantum ad hoc dictum est. Quia bonis est, sumus,
item dicit: quia inquantum sumus, boni sumus, ergo bonum, & ens sunt synony¬ ma, quod non est verum. Dicendum, quod hoc quo dico inquantum, dicitur propter unitatem rei, non propter unitatem rationis: quia per eamdem rem habemus esse, & bonum esse, alio, & alio modo: vel secundum quod aliqui dicunt, hoc dictum est propter convertibilitatem suppositorum: quia bonum, & ens convertuntur in suppositis.
On this page