Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
DEinde quaeritur de perpetratione malorum, propter quam videtur aliquibus non omnia fieri quae Deus vult. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo utrum mala fieri sit bonum? Secundo utrum sit a Deo volitum? Tertio utrum mala faciant ad perfectionem universi?
Articulus 1
D 1. sic proceditur: videtur quod mala fieri sit bonum. Nam secun dum viam Platonicorum, bonum est latius ente: nam licet ens sit solum, quod habet esse & entitatem: bonum amen dicitur aliquid, non solum quia ponitatem habet: sed etiam quia ad bonum ordinatur. Nam non solum est ali¬ uis bonus quia est sanus, & ex hoc est melioris conditionis quam infirmus, ed etiam si potest sanari & habet aliuem ordinem ad sanitatem, dato quod illam non habeat, ex hoc quamdam bonitatem contrahit, & inde melioris conditionis dicitur. Haec autem via concordat cum Diony. 4. de Div. nom. qui edicit, quod non existens participat pul¬ ero & bono. Cum ergo perpetratio ma lorum ordinetur in bonum finem: quia in Divinam iustitiam: immo nihil sit in universo quod ad bonum ordinatum non sit, iuxta illud Boetij 4. de Con solatione. Modus Divinus est, quod ad bonum dirigens cuncta disponit. Ipsa perpetratio malorum, sive mala fieri habet rationem boni.
Praeterea: omne justum est bonum, sed aliqua mala fieri est iustum, ergo &c. Probatio assumptae: omnis poena a Deo data est iusta: sed secudum Creg. unum peccatum est poena alterius, quod concordat cum verbis Apost. ad Rom. 1. qui loquens de sapientibus hujus mundi ait: cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Vnde subdit. Propterea tradidit iillos Deus in possiones ignominiae. Et ibidem scribitur, Sicut non probaverunt Deum habet re in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sen sum. Si ergo mala fieri est iustum, mala fieri est bonum.
Praeteream: illud, quod est causa boni, est bonum; sed mala fiei est causa boni, ut ex malitia sudaeorum causata est passio Christi, per quam redempti sumus, ergo &c.
Praeterea: omne peccatum adeo est voluntarium, quod non est voluntarium, non est peccatum secundum Aug. sed cum voluntas sit solum boni, cum malefacere sit voluntarium, malefacere habet rationem boni¬
In contrarium est: quia ea, per quae quis fit deterior, non habent rationem poni, sed homo, faciendo mala, sit deterior, ergo &c.
Praeterea: aliqua mala sunt, quorum esse est in fieri, ut, actio peccati: si ergo talia mala fieri esset bonum, aliqua mala esse esset bonum, quod non est intelligibile.
RESOLVTIO. Mala fieri non habet rationem boni simpli¬ citer; per accidens tamen boni rationem sortiri non est in¬ congruum.
REspond. dicendumi, quod Magiter in littera de hoc recitat duam, positiones: quarum una dicit, quod mala fieri est bonum. Alia, quod non est bonum. Est autem secundum Magistrum & secundum veritatem tenendum cum secunda, & non cum prima. Quod sic declari potest: quia mala fieri sonat in quamdam operationem & quodammodo in quemdam motum. In opera tione autem tripliciter considerari potest bonitas. Primo ratione termini ad quem talis factio vel talis operatio terminatur. Secundo ratione causae. Tertio ratione naturae propric. Ratione ter mini consideratur bonitas in fieri vel in motu dupliciter. Primo ex eo, quod est via in aliquam perfectionem acquiren dam: nam cum motus, & operatio, & ea, quae sunt via in aliquid, acquirant peciem ex termino, quod est via ad acquirendum aliquid bonum & aliquam perfectionem, secundum quod hujusmodi, necesse est bonum esse. Secundo consideratur bonitas in talibus, inquantum sunt secundum naturam. Nam cum per operationem aliquam acquititur aliqua perfectio, & aliqua forma sive aliqua natura: cum omnis natura secut dum quod hujusmodi habeat rationem boni, quod est secundum naturam quid bonum existit: & ideo operationes per quas talia acquiruntur, inquantum secun dum naturam sunt, bonae sunt. Sic autem assignare bonitatem in eo, quod est masa fieri vel operari non possumus. Na cum malum non sit nisi privatio boni ut dicit Aug. in Enchi, & Dionysius 4. de Div. nom. Mala fieri vel operari non est proficere in aliquod bonum; sed deficere a bono. Ideo in talibus non possumus assignare bonitatem, ex eo quod habeant rationem viae: quia talia nor sunt via in aliquid, sed deviatio ab aliquo. Rursum in eis non potest assignari bonitas ex eo, quod sint secundum natur ram: quia per talia non acquititur natura aliqua, sed magis corrumpitur natura, vel inhabi icatur. Vnde 3. de libero arbitrio dicit Aug. Vitium non aliund malum est, nisi quia naturae adversatur. Secundo assignatur bonitas in talibus ratione causae, quod quantum ad praesens tripliciter esse potest. Primo, ratione causae exemplaris: nam quod efficitur ad similitudine alicujus boni, & ad ejus exemplar, necesse est bonum esse. Secundo, ratione causae efficientis: nam quod producitur a bono, secundum quod ho iusmodi, necesse est etiam bonum esse. Tertio ratione finis: nam quod tendit in finem & bonum, per se & directe habet rationem bonitatis: sic etiam assignare bonitatem in perpetratione malorum sive in eorum fieri non possumus. Non enim dicere possumus, quod operatio malorum sit bona: quia sit ad simisitu dinem boni. Nam facere mala secundum quod huiusmodi, non est aliquid facere, sed deficere: quia deffectus in priva tionein sonat: cum privatio non fiat ad similitudinem alicuius boni: sic assia nare bonitatem in factione malorum non est poss bile. Rursum quia mala non habent causam efficientem, sed deficientem, non possumus dicere, quod fieri malum habeat rationem boni ex suo principio. Vnde 4. de Div. nom. scribitur, quod malum non est propter virtutem, sed propter infirmitatem. Ned etiam ratione finis: quia malum est, se cundum quod huiusmodi, deviatio a fine. Tertio, assignatur bonitas alicuius secundum se, quod tripliciter esse po¬ test. Primo si sit quid per se intentum quia nihil per se intenditur nisi quod habet rationem boni. Secundo, si sit quid ordinatum: nam ipse ordo habet rationem boni. Tertio si est natura aliqua: nam omnis natura habet rationem boni. Nullo istorum mo dorum possumus assignare bonitatem, in eo, quod est mala fieri. Nam ipsa perpetratio malorum est praeter intentio nem: quia nullus ad malum respiciens facit quae facit. Non est etiam quid ordinatum: quia mala facere non est secundum ordinem operari, sed ab ordin deficere. Nec etiam est malum nati ra aliqua: quiassecundum Dionysium 4. de Div. nom. non est existens nec existem tibus. Nullo ergo modo fieri mala habet rationem boni, nec ratione termini, nec ratione causae, nec secundum se per se loquendo. Omnia autem ista tangit Dionysius 4. de Div. nom. qui loquen de malo ait: Malum est praeter viam praeter naturam, praeter causam, praeter principium, praeter finem, praeter diffinitionem, praeter voluntatem, & praeter substantiam: & quia semper motus recipit speciem a termino & factio ab eo, quod perfectionem vel acquitit, mut potest haberi a Philosopho 3. Physhaecsquae dicuntur de malo) dici possunt de factione mali, sive de eo quod est, mala fieri. Est igitur inala fieri praete viam & praeter naturam, propter quae habetur, quod non habet rationem boni ex termino. Est etiam praeter causam sive praeter exemplar, praeter principium, & praeter finem: propter quae habetur quod non habet rationem bonitatis exsua causa. Est ulterius praeter diffinitionem: quia non est quid ordinatum. Praeter voluntatem: quia non est quid intentum. Praeter substantiam: quia non est natura aliqua: per quae habetur quod Pex sui natura non habet rationem bo ni. Mala ergo fieri vel esse simplicite non habet rationem boni: per accidens autem & occasione bonorum, quae inde eliciuntur, habere rationem boni non est inconveniens.
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod ex eo, quod aliqua ordinantur in bonum, bona sunt, si per se habent talem ordinem: mala autem per se non ordinantur in bonum, sed per accidens, inquantum ex eis bona eliciuntur.
Ad 2. dicendum, quod in peccato est tria considerare. Primo actionem voluntariam inordinatam, & secundum hoc habet a rationem culpae, & est quid iniustum.
Secundo ibi consideratur desertio a Deo. Tertio retractio a maiori bono. Vnum ergo peccatum est poena peccati, non ex eo quod habet rationem culpae, sed quia habet rationem poenae, ut ratione desertionis vel retractionis amajori bono. Sic enim imaginari debemus, quod per peccatum praecedens juste aliquis a Deo deseritur: propter quod incidit in peccatum sequens: & incidendo in tale peccatum, retrahitur a majori bono: ut quia aliquis dat se dee lectationibus corporalibus retrahitur aespiritualibus, quae sunt potiora bona. Dicitur ergo peccatum sequens esse poeanam praecedentis, non ratione qua culpa est, sed ratione desertionis quae prae acedit ipsum, & retractionis a majori bono, quae ijusta sunt & habent rationem poenae.
Ad 3. dicendum, quod cum ma lum sit privatio, per se nihil potest efficere: sed si efficit, hoc est ratione boni substracti. Vnde dicitur 4. de Div. nom. Quod malum non agit nisi virtute boni. Rursum ratione boni substracti, non pertingit ejus operatio ad effectum bonu, qui inde elicitur, sed ad aliquid ei conjunctum: ut persecutio tyranorum non pertingit ad patientiam martyris, sed ad cruciatum corporis, ex quo consurgit talis patientia: igitur per accidens malum est causa boni, sed quod est causa boni per accidens, non oportet esse bonum: sicut quod est causa calefaciendi per accidens, non oportet esse calidum: potest enim frigidum per accidens calefacere.
Ad 4. dicendum, quod malum habet rationem voliti per accidens nam per se malum est praeter voluntatem, & praeter intentionem: unde in omni peccato aliud. fit, & aliud deside nratur. Nam qui inordinatam actionem facit, non desiderat inordinationem, unde habet rationem culpae, sed delectationem: non ergo per se ipsa inordinatio, & ipsum malum est volitum, se cper accidens, inquantum pec¬ cans, priusquam velit carere delectatione, agit inor¬ dinatam, actio: nem.
Articulus 2
Et videtur quod sic: quia qui potest aliqua impediri, & non impedit, videtur quod illa ei placeant, & quod ea velr: cum ergo Deus possit mala impedire & non impediat, ei placent mala, & vilt illa.
Praeterea: vel Deus vult mala seri, vel vult mala non fieri? Sed non est licendum, quod velit mala non fieri: qua tunc non fierent, cum ejus voluntati mil resistere possit.
Praeterea: si dicatur auod velle mala fieri, & velle mala nonfieri, non sunt, contradictoria: unde nec It mala fieri, nec vult mala non fieri. Outra: non potest removeri non fieri, nis ponatur fieri: quia si removeretur non fici abique positione fieri, tunc de aliqo esset verum dicere, quod nec fit, nec non fit: quod est inconveniens. Cum ergo a Divina voluntate removeatur mala non fieri: quia Deus non vult mala non fieri: sequitur quod secundum eam ponatur mala fieri.
Praeterea: sicut Deus est Auctor gratiae, ita est Auctor naturae: sed sicut culpa videtur privatio boni gratiae, ita poena videtur privatio boni naturae: sed secundum Augustinum, & secundum omnes sanctos Deus praeparat poenam, & est Auctor ejus, ergo pari ratione praeparat culpam, & infundit ipsam: & ita est Auctor mali, & vult mala fieri.
In contrarium est Magister in littera, qui probat per plures rationes, quod Deus non vult mala fieri: quia eo Auctore non sit homo deterior, & ipse non est causa tendendi ad non esse: quia ex eo quod aliquis mala facit, sit inde deterior, & tendit ad non esse, non est possibile quod Deo volente talia fiant.
Praeterea: conformare voluntatem suam voluntati Divinae non est peccatum: si ergo Deus vult mala fieri, qui mala vellet facere, non peccaret: quod est inconveniens.
RESOLVTIO Deus non vult mala sieri, ita quod sit eorum Auctor vel causa: sed eorum permissionem & ordinationem vult, & ita Divinae sub¬ duntur providentiae. iiac. 2
REspond. dicendum, quod ssicut haDbitu n est) mala fieri, per se loquendo, non est bonum sed nalum: ideo sividere poterimus quonodo Deus vult mala, apparebit quonodo vult mala sieri. Secundum Aug. 8. qq. q. 2. (Vtrum Deo B Auctore sit homo deterer) scribitur: Illo autem Auctore cum dutur, illo volente dicitur. Illa autem cint Deo Auctore, quae cadunt sub povidentia eius: quia sel. cundum Dztisc. lib. 2. cap. penult.
Eindem eni: & rerum Procreatorem & adonlistrae rem esse oportit. Si ergo quae dunt No Auctore, fiunt Deo volente, & qu e cadunt sub providentia ejus, fiun: Deo Anctore, secundum quod aliqta providentiae ejus subduntur, sic ab eo sunt volita. Si ergo declarare volunus: quomodo mala & perpetrationes eorum sunt a Deo volita, oportet nos videre quomodo tasia sunt Divinae providentiae subiecta. Modus autem, quo mala Divinae providentiae subduntur, declaratur a Dionysio aa de Divinis e nom.
Ad cujus evidentiam notandum quod Divinae providentiae aliquid dicitur esse subiectum tripliciter. Primo quantum ad causalitatem: quia ea, quae a Divina providentia causantur, ei de linecessitate subduntur. Secundo quanttum ad ordinationem. Nam quae eo sprovidente ordinantur, ejus providengtiae subiiciuntur. Tertio quantum ad non impeditionem. Nam eo ipso quod Deus aliqua per suam providentiam impedie re potest, & non impedit, dicuntur esse uprovidentiae subsecta ratione permissionis: quia per ejus providentiam permittuntur. Quantum ad primum modum, dut Dionynus probat, mala sunt improvi msa, nec Divinae providentiae subduntur: ae nam (ut argnit) Divina providentia est bcansa boni & entis: malum: autem nec est, ens per se, sicut substantia: nec in alio sicut accidens. Vnde non est existens, nec in existentibus, ut idem ibidem ait. Nec etiam malum est bonum, sed defectus boni. Si ergo in Divinam providentiam tanquam in causam reducitur solum bonum & ens; mala, quae sunt defectus boni & privatio entis, nequaquam per se secundum primum modum assig natum, ut causaliter, in Divinam providentiam reducuntur. Sed quantum ad secundum & tertium, ut quia Deus ma la ordinat, & ea non impedit, Divinae providentiae subduntur: non ergo Deus causat mala; sed malis factis bene utitur pidinando ipsa. Et hoc est quod Dionysius ait: In omnibus existentibus per Divinam providentiam malum non est provisum, sed factis malis benigne providentia utitur: ordinantur autem mala per Divinam providentiam, inquantum ex eis elicitur bonum: quod secundum Dionysium tripliciter contingit. Primo quantum ad utilitatem facientis, ut malorum, actores. Aliquando propter peccata praeterita firmiores & humiliores existunt. Secundo propter utilitatem, aliorum: quod contingit dupliciter. Quia aliquando hujusmodi utilitas est communis, ut cum ex peccato suo aliquis punitur, ex qua punitione pax & bonus status totius civitatis consurgit. Tertio huiusmodi utilitas po¬ est esse propria: ut cum aliquis ex peccato alterius detestando ipsum ferventius in Divinum amorem rapitur. Et quia secundum Dionysium spectat ad Divinam providentiam unicuique providere secundum modum suum, ut per se mobili providet, ut per se mobilia & ea, quae in actionibus suis sunt aptanata deficere, spectat ad Divinam providentiam ea vel aliqua ex eis permitte re, ut deficiant: & ita mala sunt sub Divina providentia, inquantum ab ea non impediuntur. Patet ergo quomodo mala sunt Divinae providentiae subiectas quia non subijciuntur ei, quod ab ea cau sentur: sed quia ordinantur, & non impediuntur ab ipsa. Et sicut sub Divina providentia cadunt, sic a Deo sunt volita: non enim sunt a Deo volita, quod Deus mala faciat, vel velit mala fieri: quasi sit eorum: actor & causa, sed a Deo sunt volita quantum ad eorum ordinationem & non impeditionem: vult enim mala ordinare, & non impedire ea fieri, sed permittere.
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum quod Deus vult mala non impedire, non quod ipsa mala ei placeant: sed non im peditio eorum ratione boni, quod re sultat ex tali permissione, ei placet Vn de non habetur, quod mala sint Divinae voluntati subjecta tanquam ab ea causata: sed tanquam ab ea non impe eita, vel ordinata: quod concedimus. Ad 2. dicendum, quod licet mala fieri, & non fieri sint opposita: velle tamen ea fieri, & velle non fieri, non sunt opposita: eo quod semper in tali propositione velle, quod est ibi verbum principale, affirmativum remanet: & quia solum, contradictoria sunt illa quorum non est medium, secundum se non est inconveniens quamlibet istarum falsam esse: Deus vult mala fieri, & vult ea non fieriSed si oppositum hujus, Deus vult mala fieri, acciperetur: tunc esset locutio vera quia Deus non vult mala fieri: & quia etiam falsum est, quod velit mala non fieri, verum est ejus oppositum, quod non velit ea non sieri. Vnde nec vult ea fieri, nec vult ea non fieri; sed permittit ea fieri: quia perpetratio eorum nec est contra voluntatem ejus consequentem, nec secundum ipsam, sed praeter eam.
Ad 3. dicendum, quod subtracto hoc, quod mala nonifiant, sequitur quod mala fiant; sed non sequitur quod Deus illa velit: sed quod non impediat vel permintat.
Ad 4. dicendum, quod n Deus per se loquendo, nec vult malum a naturae, nec privationem gratiae sive ma lum culpae; sed inquantum ex malo na turae ordinatur culpa, & resultat inde Divina iustitia, est a Deo volitum: & quia talem ordinem videtur importare malum po:nae, & deordinationem malum culpae, dicimus, quod Deus vult ma la poenae, & non culpae.
Articulus 3
TErtio quaeritur: utrum sit de perfe¬ ctione universi? & videtur quod sic: quia cum totum universum sit valdem bonum, siecundum Aug. quidquid est in universo facit ad decorem ejus. Non enim valde, & secundum se totum de¬ coratum esset, si aliquid esset in eo, quod ad ejus decorem non faceret.
Praeterea: secundum Boetium 4. de Consolatione. Nihil est enim quod mali causa abi ipsis improbis fiat. Et quia ipsi improbi quidquid faciunt, faciunt causa boni, multo fortius ipse Deus qui est ipsa bonitas (ut idem innuit) facit vel permittit causa alicujus boni: sed omne bonum facit ad decorem universi. Si ergo mala permittuntur causa alicuius bo ni, ipsa mala faciunt ad decorem universi.
Praeterea: bonum universi potissime videtur consistere in bono ordinis: sed malum in uni verso est ordinatum, ergo facit ad bonitatem & decorem ejus.
Praeterea: illud, quo sublato, multae perfectiones subtrahuntur, facit ad decorem universi: sed sublato malo, multae perfectiones subtrahuntur, sive sit malum culpae sive malum naturae: ut si non esset persecutio tyrannorum non esset patientia martyrum, & si non fuisset nequitia sudaeorum, non fuisset passio Christi, a qua nobis tot bona proveniunt. Sic etiam est in malis no turae: quia si non esset corruptio elementorum, non esset forma mixti, non esset anima, non essent multae perfectiones in universo, ergo omnia mala ad decorem universi faciunt,
In contrarium est: quod bonitas totius videtur constare ex bonitate partium: sed si nullum malum esset in universo, partes, in quibus malum existit, meliores essent, & ita totum universum esset melius. Sed illud, quo sublato, universum remanet magis decorum & perfectius, ad decorem & perfectionem ejus facere non potest, huiusmodi est malum, ut dictum est, ergo &c. Praeterea: quod facit ad decorem universi est natura aliqua; malum non est natura aliqua: ut ostendit Aug. in Enchiridior ergo &c.
REspond. dicendum, quod malum per se ad perfectionem & decorem universi facere non potest. Nam cum ratio ejus formaliter consistat in privatione: Et privatios secundum Philosophum 1. Phys. )de se sit non ens. Non est intelligibile malum per se facere ad decorem universi: per accidens tamen ratione boniad quod aliquo modo habet ordinem potest universum decorare. Habet enim aliquo modo ordinem ad triplex bonum, Primo ad benum quod ei substernitur Secundo ad id, quod est ei oppositum. Tertio ad illud, quod inde elicitur: secundum quodlibet illorum per accidem Tfacit ad decorem universi. Nam bonum quod malo substernitur, est natura, quae potest deficere: & quia naturae defectibiles faciunt ad decorem universi: & muti gradus bonitatis subtraherentur ab universo, si inde cunctae naturae defecti biles amoverentur: ut sit in universo universitas naturarum, quae potissim universum decorat, malum facit ad de corem eius ratione boni subtracti. Secundo facit ad ejus decorem ratione boni oppositi: quia opposita juxta se posita magis elucescunt, propter quod scribitur circa finem primi Elenchorum Contraria juxta se posita maiora, & minora meliora & priora apparent. Cum ergo malum est iuxta bonum, quod ei opponitur, bonum redditur magis commenda bile, & apparet melius. Magis enim conmendamus eos, qui se dant delectationi bus intellectualibus: eo quod multi bona sensibilia prosequuntur: quia si om nes delectationes intellectuales insequerentur, non ita innotesceret eorum bonitas facit ergo malum ad decorem universi per accidens, ut ratione boni oppositi, inquantum ipsum magis commendabile reddit. Tertio decoratur u niversum propter mala ratione boni, quod inde elicitur, ut ex eo quod aliqui malefaciunt, elicitur inde ordo ju stitiae, vel utilitas propria, vel etiam aliorum, ut in alia quaestione ostensum est. Haec autem tria tangit Aug. in Enchiridion. Nam ex eo quod mala & de fectus sunt in rebus, ratione boni subtra cti est in universo inaequalitas, propter quam est in eo admirabilis pulchritudo: eo quod constet ex omnibus bonis, Vnde ait: Ab hac summe & aequaliter & in mutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia & nec summe nec aequaliter nec immutabi liter bona, sed tamen bona etiam singula. Simul vero universa valde bona: quia ex omni¬ bus consistit universitatis aedmirabilis puldoritudo. Ergo ratione boni subtracti facit ma lum ad decorem universi: quia sine malo & sine inaequalitate universitas esse non potest. Secudo (ut dicebatur) mali: universum decorat ratione boni oppositi quod commendat. Quod etiam Aug. tangit ibidem cum ait: Malum bene ordinatum, & suo loco positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant, & laudabiliora sint, dum malis comparantur. Ter tio decorant ipsum ex eo quod ex eis per Dei providentiam bona eliciuntur. Vnde Aug. in eodem Enchirid. ait Neque enim Deus.. cum summe bonus sit, ullo modo fineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens & bonus, ut benefaceret etiam de malo.
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum. quod quidquid est in universo facit ad ejus decorem, sed non eodem modo: quia bona ad talem decorem faciunt; per se: mala vero per accidens ratione bonorum. Ad secundum dicendum, quod bonum, quod elicitur ex malis, per se decorat universum: mala autem decorant ipsum ratione talis boni. Sed hoc non est arguere, quod mala per se decorent universum, sed per accidens, quod concedimus.
Ad 3. dicendum, quod malum est ordinatum ratione bo ni, quod inde elicitur, ut ratione decoris justitiae vel propter utilitatem facien tis, vel aliorum: sed hoc non est faceret ad decorem universi per se, sed per aliud. Et per hoc patet solutici ad quartum: quia non arguitur, quod mala faciant ad decorem universi per sit, sed ratione perfectionum, quae subtralierentur ab universo sublatis malis
Ad 1. in contrarium elicendum, quod licet partes universi, quiae possunt; deficere, meliores essent, si tlles existes rent, quod deficere non possent, ipsum tamem universum non esset inde melius: quia subtraherentur ab eo multi igradus entium. Rursum ex ipsis deffactibus aliquorum magis commendabiles existunt aliorum profectus. Nam & si posset esse aliqualis comparatio inter entia, si nullum malum esset: quia esset comparatio magis boni ad minus bonum: propter quod majus bonum appareret landa, bile, eo quod excelleret minus bonum; tamen huiusmodi comparatio non adeo lucida esset, nec tot modis existe¬ ret. Commendabiliora enim apparent, potiora bona: quia discordant a malis, & minora excellunt: quam si non innotescerent nobis, prout a malis discordant, sed prout excellunt minora bona Ad 2. dicendum, quod faciens ad decorem universi per se est natura aliqua; unde cum malum non sit natura aliqua, non facit ad decorem ejus per se, quod concedimus, facit tamen per accidens modo quo dictum est.