Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 1
De existentia Dei in rebusiN praesenti lectione Magister duo facit: quia 1. dicit Deum esse in omnibus rebus, & ostendit ipsum esse ubique. Ideo de his duobus quaeremus. Circa 1. quaeremus tria Primo: utrum Deus sit in omnibus rebus? Secundo: de modis essendi eius, Tertio: utrum concedi debeat, quod Deus in se ipso existat?
Articulus 1
Utrum Deus sit in rebus creatis?AD 1. sic proceditur: videtur quod Deus non sit in rebus creatis: quia discurrendo per omnes modos essendi, in, non inveniemus aliquem modum, secundum quem hoc possumus concedere. Quia non est sicut genus in speciebus; nec e converso. Nec sicut totum in parte; nec e converso: cum totum sit eiusdem naturae cum suis partibus, & genus cum speciebus, in quibus est. Nec sicut forma in materia: cum forma sive accidentalis, sive substantialis aliqua dependentiam habeat. Nec sicut regnum in Rege: quia sic Deus non est in rebus, sed magis res sunt in ipso. Nec sicut aliquid in suo fine: quia cum Deus sit quid optimum, nihil est finis eius. Nec sicut locatum in loco, quia quae sunt in loco commensurantur loco, Deus est in commensurabilis rebus.
Praeterea: nobilius est agens, quod agit sine praesentia, quam quod non potest agere, nisi sit praesens: unde & Reges quia solo verbo operantur absque eo, quod ipsi sint praesentes, ex hoc, ut videtur, nobiliores existunt: non igitur oportet Deum esse in rebus, in quibus operatur: cum ipse sit nobilissimum agens.
Praeterea: quanto causa est nobilior, tanto nobiliorem producit effectum; sed nobilior & stabilior est effectus, qui potest absque: sua causa conservari, quam ille, qui sine cau sa conservari non potest: non igitur oportet Deum esse in creaturis ad hoc, quod ipsae conservetur in esse: sed propter hoc ponitur Deus in creaturis esse, ergo &c.
Praeterea: ponitur Deus esse in rebus per operationem; sed cum secundae cauae etiam operentur: cum una res non videatur susceptibilis diversarum operationum; immediate in rebus omnibus non erit Deus.
Praeterea: Deus non ponitur causa rerum nisi in triplici genere causae, scilicet, efficientis, finalis, & formalis. Ratione cause efficietis non est in re: quia ut dicit Arist. in 11. Meta. impossibile est materiam se ipsam movere: unde non est possibile, quod artifex ingrediatur opus suum, igitur efficiens est causa extrinseca rei. Nec ratione causae finalis: quia ipse non est finis intra, sed finis extra: nam finis intra est idem, quod forma inhaerens materiae, quod Deo convenire non potest. Nec etiam Deus est in rebus, prout est forma rerum: quia non est forma inhaerens, sed exemplaris: non oportet autem exemplarem formam esse in eo, cuius est forma, ergo &c.
RESOLVTIO. Deus in rebus est ratione suae causalitatis spiritualitatis, immensitatis, atque suae potentiae.
REspond. dicendum, quod, quantum ad praesens, Deus in quatuor differt ab omnibus rebus, ratione quorum arguere possumus Deum ubique esse. Nam omnia alia si sunt causae rerum, proprie causae sunt quantum ad fieri: Deus autem causa est etiam quantum ad esse. Secundo: omnis creatura comparata ad ipsum est quid grossum & materiale; solus ipse est simplex & incorporeus, ut vult Damasc. lib. 2. cap. 3. Tertio: omnis creatura est certis circunscripta limitibus; solus Deus nullo finitur termino. Quarto: nulla creatura est suae perfectiones, & sua virtus; Deus autem (ut probat Aug. 5. de Trin. cap. 10) "Non est magnus participatione: est enim sua magnitudo, sua virtus, & sua sapientia, est quidquid habet".
Ex eo quod ipsum esse causat, in ipsa re de necessitate existit. Nam licet causae fieri sint causae extrinsecae causae tamen esse de necessitate intrin secae sunt. Vnde & Ioannis 1. (ubi nos habemus) "Sine ipso factum est nihil": quod habetur in Graeco: tantum sonat quantum: "Foris ipsum factum est nihil": quod exponens Origenes ait: "Nihil dicitur fieri extra Deum: quia res non solum indigent Deo aucto re, sed etiam indigent Deo conservatore": & istam viam innuit aliquo modo Diony 5. de Div. nom, qui Deum appellat Regem saeculorum sive conservatore rerum, dicens: in ipso esse omne esse, & omnis esse ipsum substantificatorem esse: sunt enim omnia in Deo, quia conservantur ab eo, & ipse est in omnibus conservans in eis esse.
Secundo: ut direbatur, omnis creatura comparata ad Deum est quid grossum & materiale. Est enim haec differentia inter materialia & immaterialia: quia cum materialia operantur, & si sunt iuxta res, in quas actiones exercent; in ipsis tamer rebus non existunt: quia per quantitatem suam ad certum locum determina tur, spiritualia vero esse in aliquo, est, operari ibidem. Vnde Damasc. lib. 1. cap. 15. & 10. probat spiritualem sub stantiam esse alicubi est, eam operari ibe dem. Cum ergo Deus quid summe spirituale existat, & operetur in omnibus: eo quod sit propria & universalis causa, de necessitate in omnibus rebus erit Vnde idem Damasc. ibidem probat: per hoc Deum ubique esse.
Tertio: Deus est quid immensum nullo determinatus termino, de necessitate igitur in omnibus rebus erit: quia si aliqua creatura e set, in qua non esset, non esset omnino immensus & infinitus: cum non impleret omnia. Et istam viam Anselm. aliquo modo tangit Monolog. 13. qui ait: "Quia ex necessitate sic est (scilicet Divina essentia) consequitur, ut ubi ipsa non est nihil sit. Vbique igitur est, & per omnia & in omnibus Et quia absurdum est ut aliquid creatum possit exire creantis & foventis immenstatem".
Quarto: ut patet per habita, Deus est sua virtus, sua potentia: ubicumque igitur erit sua virtus & sua potentia, ibi de necessitate Deus existet, cum sua potentia sit ipse Deus. Et ista est via Hilarij 9. de Trin. & habetur 34. dist. & in dist. praesenti, qui ait: "Deus immensae virtu¬ tis vivens potestas: qua nusquam non adunt nec desit usque se omnem per sua edocet, ut ubi sua sunt, ibi esse ipse intelligatur"; ubi ergo est sua virtus & sua potentia, quae quaedam sua sunt, ibi & ipse erit. Est igitur Deus in omnibus rebus, ut patet per rationes inductas, quas viae Sactorum innuunt,
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod non omnes modi essendi, in, directe continetur in illis octo modis praenotatis: nam non solum regnum est in Rege, sed etiam Rex est in regno, non solum localiter: quia sic omnes, qui sunt in regno, in regno sunt; sed quasi praedominans regno & conservans reg num. Iste autem modus essendi, in, non directe continetur in aliquo dictorum modorum; reducitur tamen ad illum modum, secundum que regnum est in Rege: nam modus, secundum quem Rexest in regno, non directe ponit in nume rum cum modo, secundum quem regnum est in Rege. Nam regnum est in Rege, quia gubernatur & conservatur a Rege; Rex vero in regno, quia & conservat ipsum: conservari autem & conservare, gubernari & gubernare, non differunt, nisi sicut via, qua itur Athenis Thebas, & Thebis Athenas: & quia non proprie est alia & alia via, modus, secun dum quem Rex est in regno, non ponit proprie in numerumcum modo, prout regnum est in Rege: & sic accipiendo modos essendi, in, quos hominat Philosophus, ut comprehendunt modos non directe ponentes in numerum cum illis, & eos, qui reducuntur ad illos, possumus assignare Deum esse in rebus secundum aliquem modum essendi, in, quia est in eis ut Rex in regno, conservando & guber nando eos.
Ad 5. dicendum, quod extrinsecum dupliciter potest intelligiuno modo potest dici extrinsecum quidquid non connumeratur inter principia constituentia, & sic Deus est causa extrinseca rei, & sic procedebant argume ta: nam Deus non est causa rei, quod sit pars rei. Alio modo potest dici extrinse cum, quidquid est extra rem, & non conservat: rem, sive non est causa esse rei: & isto modo aedificator posset dici extra domum, & carpentarius extra arcam, Deus tamem non potest diciextra rem, imme cum quidquid dat esse rei, det ei esse per virtutem causae primae, virtus ipsius Primi magis est immediata ipsi rei, quam aliqua alia virtus: nam quanto causa est, proximior, tanto virtus eius est magis mediata, & agit in virtute plurium, & quanto causa est prior, ranto est magis im mediata: & ideo causa prima est imme diatissima rei. Et ex hoc sequitur, quod cum virtus eius sit idem, quod ipse, quod ipse sit immediatissimus rei? beno igitur est, quod Deus est magis intimus rei, quam res sibi ipsi.
Ad 2. dicendum quod causae agentes non per sui praesentiam sunt causae mediatae: Deus autem est causa immediata rerum: hec ex hoc inde ignobilior, immo quia magis causat, cum sit immediata causa & prima.
Ad 3. di cendum, quod omnis effectus, eo ipso quod effectus est, indiget ad sui conser vationem aliqua causa, & causa, sine qua esse non potest, est causa esse eius Causa vero, sine qua potest existere, so lum est causa fieri: tanto igitur nobilior causa Deus est in genere causarum, quam aliqua alia, quanto causa esse excedit causam feri. Et ad formam arguendi dicendum, quod cum implicet contradictionem, quod effectus per se subsistat absque conservante causa, non pertinet ad nobilitatem agentis hoc facere: nam quod effugit rationem potentiae, cuiut modi est atradictoria simul verificari, ad nobilitatem potentiae pertinere non popotest, cum nobilitas potentiae potentiam praesupponat.
Articulus 2
Quibus modis dicitur Deus esse in rebus?Et videtur quod inconvenienter huiusmodi assignentur: quia dicitur in libro de causis quod, "Prima causa existit in omnibus rebus secundum dispositionem unam", ergo inconvenienter assignantur diversi mo¬ di, quibus Deus est in creaturis.
Praeterea: ex hoc Deus est in rebus, quia in eis operatur, sed opera Divina distinguuntur per opus creationis & recreationis, dupliciter igitur Deus erit in rebus, non 5. modis, ut communiter assignatur.
Praeterea: videtur, quod sint plures modi, quam communiter assignati. Dicimus enim Divinam virtutem sive Deum esse in Sacramentis, sed hoc non est solum per praesentiam, essentiam, & potentiam, quia sic est in omnibus rebus. O portet autem dare specialem modum, secundum quem in Sacramentis existit: nec est in eis per gratiam adoptionis, quia sic solum est in creatura rationali: nec per gratiam unionis, quia huo iusmodi Sacramenta non sunt unita alicui Divino supposito in unitatem Personae: oportet ergo dare sextum modum.
Praeterea: Spiritus Sanctus dicitur descendisse in specie columbae, erat igitur Spiritus Sanctus in columba illa sed huiusmodi non erat per gratiam ad optionis: sicut est in sanctis viris: cum columba illa rationabilem animam non haberet: nec erat in ea per gratiam unionis, cum Spiritus Sanctus non assumpsisset columbam illam in unitatem suppositi, ut ostendit Aug. 2. de Trin. cap. 6. nec solum erat in ea per potentiam, praesentiam, & essentiam, oportet ergo dare alium modum,
RESOLVTIO. Modi generales, quibus Deus est in omnibus, sunt tres, per praesentiam, potentiam, & essentiam: duo, scilicet, per unionis, & adoptionis gratiam.
REspond. dicendum, quod & si Deus se habet uniformiter ad omnia: omnia tamen non eodem modo se habent ad ipsum, propter quod 4. de Div.¬ nom. scribitur: "Ipsa quidem (scilicet Divina Trinitas) omnibus praesens est; non tamen ei praesentia sunt omnia". Inde est quod secundum modum intelligendi sunt diversae habitudines Dei ad res: nam exrelatione, quae est in creaturai secundum rem, resultat respectus in Deo secundum modum intelligendi: & propter hanc diversitatem habitudinum assignantur diversi modi, quibus Deus in rebus existit, quorum quidam sunt generales, quidam speciales. Generales sunt illi, secun dum quos Deus est in omnibus, & isti sunt tres. Nam in omnibus est Deus per praesentiam, potentiam, & essentiam. Speciales autem dicuntur illi, secundum quos Deus non est in omnibus, & isti dicuntur duo. Est enim Deus per gratiam unionis & adoptionis non in omnibus a sed per gratiam unionis est in solo Christo. Per gratiam adoptionis est in omnibus viris sanctis. Communes au tem modi dupliciter haberi possunt. Primo considerando ea, quae cosiderantur In quolibet agente. Secundo speciali ter attendendo modum actionis Divinae. Consideranda autem sunt in quoli bet agente tria, substantia, virtus, & operatio. Nam, ut dicitur in primo Caeli & Mundi, natura apta nata taliter facit per naturam possumus intelligere substantiam. Ex eo quod dicitur esse apta na ta ad agendum datur intelligi virtus per quam disponitur quis, ut agat. Quia vero subdit: facit, operatio designatur, Dicitur enim Deus esse in omnibus per praesentiam ratione operationis, per potemtiam ratione virtutis, per essentiam ratione substantiae: est enim operans operato praesens, & maxime si sit agens immediatum: & quia Deus in onibus immediate operatur, in onibus est per praesentiam: quia vero operatio non est sine virtu te, in onibus est per virtute & potentiam, Rursum quia virtus sine substantia esse non potest, in omnibus est per essentiam Possumus tamen hos modos aliter assis are & forte melius, distinguendo de D vino opere: quia quaedam sunt opera creationis, quaedam recreationis: oper creationis se extendunt ad omnia: opera recreationis non, sed solum ad rationales creaturas: ideo secundum opera creationis possunt distingui modi generales, secudum vero opera recreationis speciales: modi autem generales haberi possunt considerando modum Divinae actionis: nam cum Deus sit agens Primum, oportet quod agat conservando res in esse. Nam cum prima rerum creatarum sit esse; oportet Primo ageti conpetere dare esse. Rursum quia ad agens grimum pertinet omnia ordinare, & in fines suos dirigere: Deus, qui agit om nibus dado esse, per modum: cognitionis operatur: nam ordinare omnia & dirigere non pertinet nisi ad eum, qui intelligendo res in esse producit. Ex, hoc etiam ulterius sequitur, quod Deus agat perlibertatem arbitrij; non ex necessitate nature: nam per se ad intellectum sequi tur libertas arbitrij: ut vult Damosc. libae cap. 14. ergo quia Deus est causa unibu dado esse, in omnibus est per essentiam, ea in esse conservando. Quia vero agit per cognitionem, in omnibus est pepraesentiam, omnia videndo. Quia vero res producit per libertatem arbitrij, et in omnibus per potentiam, rebus singulis dominando. Nam quod aliquis non sit Diis productorum & suorem operum contingit: quia non agit per libertatem arbitrij. Vnde & Damasc. 2. lib. cap. 22. ostendit, bruta non dominari suis actibus: quia non agunt ex libertate arbitrij,
Viso quomodo accipiuntur mod generales, quibus Deus est in rebus peopera creationis, videndum est quomodo accipiuntur speciales, quibus Deus in rebus existit secundum opera recrea tionis. In opere recreationis duo consideranda sunt. Primo mediater ille ho mo Christus lesus mediante quo restan rationis opera esse habuerunt: fuit enim ipsa hum ana natura assumpta a Verbo quoddam instrumentum Divinitatis, pequod nos liberavit: unde & medium nostrae lib erationis dici potest, quod s non fuit medium necessitatis, fuit tamenmcongruitatis. Vnde Aug. 13. de Trin. cap. ult, quod Si alius modus fuit possibilis nostrae tamen miseriae senandae nullus fuit congruentior. Secundo considerare pessumus ipsos homines restauratos: secundum haec duo sumuntur duo modi speciales, quibus Deus est in rebus. Nam inChristo homine nostro mediatore est per gratiam unionis, inrobis autem restauratis per ipsum, potissime autem in illis, qui efficienter & sufficienter restau rati sunt, est per gratiam adoptionis, secundum quem modum est etiam sin sanctis Angelis. Respond. ad arg. Ad 1. dicendum quod licet Deus eodem modo se habeat ad res; res tamen non uniformiter comparantur ad ipsum: & propter hac diversitatem sumuntur diversae habitu¬ dines Dei ad creaturas secundum modum intelligendi, ut ostensum est.
Ad 2. dicendum, quod, ut patet per habita, ex opere creationis sumuntur tres modigenerales, quibus est Deus in rebus; ex operibus recreationis sumuntur duo speciales: erit igitur Deus 5. modis in rebus, ut ostensum est, & non duobus tantum.
Ad 3. & 4. dicendum, quod possumus dicere Deum fuisse in illa columba, & esse in Sacramentis quodammodo per gratiam: non quia gratia esset in illa columba, vel sit in Sacramentis tanquam in subiecto; sed quia erat in illis, vel sicut in significato, vel sicut in causa, secundum quod distinximus, cum disputavimus de missione visibili: ideo modus, secundum quem Deus dicitur esse in istis, non ponit in numerum cum modis tactis.
Articulus 3
Utrum Deus dicatur esse in seipsoEt videtur quod non: quia probat Philosophus 4. Phys. quod non est aliquid in se ipso, nisi quia una pars est in alia parte: nam totum, ut vinum & amphora ratione vini, se habet, ut contentum: & totum ratione amphorae se habet ut continens: nam sicut totum movet se ipsum: quia una pars movet aliam partem, ut totum animal se ip sum movere dicitur: quia anima mo vet corpus, sic aliquod totum dicitur es se in se ipso: quia pars est in parte: Deus igitur, qui parte & parte caret: quia omnino simplicissimus, in se ipso esse non poterit.
Praeterea: ut vult idem Philosophus in eodem quarto, quod discurrendo per omnes modos essendi in, non invenimus secundum aliquem illorum modorum aliquid in se ipso existere per se non ratione partium: non igitur Deus erit in se ipso.
Praeterea: quidquid convenit alicui, convenit ei per se vel per accidens; sed ut probat in eodem quarto Phys. Nihil est in se ipso, neo per se, nec per accidens, ergo &c.
Praeterea: si Deus est in se ipso, hoc est, quia est idem sibi, sed cum quaelibet res sit eadem sibi quaelibet erit in se ipsa, quod non conceditur.
In contrarium est Aug. in lib. contra Maximinum, & habetur in littera, qui ait: "quod Deus antequam caelum & ter ram faceret, in se habitabat, & apud se habitabat, & apud se est"
REspon. dicendum, quod Diony D9. de Div. nom. istam quaestionem pertractans ostendit: Deum esse in se ipso quadrupliciter: & ut manifestetur no bis intentio sua, notandum Deum, qualibet creatura, quantum ad praesens differre quadrupliciter, propter quo ostendi potest Deum esse in se ipso, nun lam autem creatura in se ipsa proprie existe re. Est enim in re substantia & virtus:: substantia autem egreditur esse, a virtu te vero operatio, ita quod in re est 4. considerare, esse, operationem, substantiam, & virtutem. Differt enim esse Divivinum ab esse cuiuslibet creaturae: quia esse cuiuslibet creati est esse depedens; non est esse per se existens, non indigens alio conservante: Deus autem, qui habet esse unon participatum, sed est ipsum esse, nullo indiget ad sui conservationem. Nam, per se loquedo, non est intelligibile esse non esse: quod situm aliquod esse contingat non esse, hoc est, quia illud esse in alio habet esse, & est esse partici atum. Si igitur est aliquod esse purum non per participationem, cuiusmodi est esse Divinum, illud esse ad sui esse non indigebit alio: & quia nec per se, nec per accidens est intelligibile tale esse non esse. Secundo differt Deus a creatura ratione operationis. Nam cum cuilibet creato conveniat operari propter finem, cum finis cuiuslibet creaturae sit aliquod bonum aliud a se ipsa, cuilibet creato convenit operari propter aliud. Deus Dautem ipse, qui est ipsa bonitas, propter
se ipsum omnia operatur, iuxta illud Proverbiorum 16. Omnia per se ipsum ope ratus est Donis. Tertio differt ratione substantiae: nam quaelibet creatura a sua substantia recedere potest: quia quod a versione incipit, versioni subiectum est: eo ipso quod ex nihilo omnia facta sunt, in nihilum omnia reddigibilia existunt: quodlibet igitur: quia potest non esse quod est, a sui substantia recedere potest. Deus autem, qui omnino immutabilis est a sui substantia non potest discere, nes potest non esse quod est. Quarto differt ratione virtutis. Nam nulla creatura est virtus, in qua est status, cum non sit virtus prima. Virtus autem Divina est virtus in qua est status, ita quod per eam om nia alia subsistunt. Secundum haec quatuor Deus in se ipso statinam nullam crea tura stat in se ipsa ratione esse, cum non stet in se ipsa, sed indigeat Deo, in quo existat, quasi suo conservatore. Deus ad tem ratione esse in se dicitur esse: quia non indiget alio ad sui esse. Secundo creatura non stat in se ipsa ratione operationis. Nam cum finis sit illud, in quo est quies & statio: quia quaelibet creatur ra agit propter alium finem, nulla creatura in se stat. Deus autem, qui propter se ipsum omnia operatur, ratione operis in se ipso stare dicitur. Tertio creatura non stat in se ipsa ratione substantiae. Nam aliquid dicitur non stare in ali quo, vel quia ab eo remotum est, vel quia removeri potest, cum quaelibet creatura sit versioni subiecta: quia a versione in cepit, nulla creatura in se ipsa stat ratione substantiae: cum a sua substantia separari possit, non essendo quod erat Deus autem, qui omnino immobilis est nec secundum suam substantiam variari potest, in se ipso stat ratione substa tiae. Quarto nulla creatura stat in se ipsa ratione virtutis. Nam in illo est statio & quies, quod est primum in genere tali: nam cum perventum est ad primum, ibi est quies & status cum non liceat ultra procedere. Solus sautem Deus est in se ipso ratione virtuptis, cum sola virtus sua sit virtus prima. Has autem quatuor vias tangit Dionycap. praeallegato dicens: Deus manet in se ipso immobili identitate singulariter sixus supercollocatus quantum ad illud, quod Deus est in se ipso propter esse. Nam cum sit fixus in se ipso non indigens alio, a quo substentetur, in se ipso existere dicitur, est autem Deus in se ipso & in suo esse fixus immobiliter: quia ab eo variari non potest secundum identitatem: quia a suo esse realiter non distinguitur. Dicitur etiam sixus singulariter quia non dicitur in se ipso existere prop ter suum esse, communiter loquendo, secundum quod de quolibet dicere possumus, quia habet esse clausum inter proprios terminos speciei, sed singulariter Deus in se ipso existit: quia non habet est, se dependens ab aliquo quod ei singulariter convenit. Secundo addit: Deus quod secundum eandem & circa idem eodem modo operatur, & hoc quantum ad secundum quia in se ipso stat secundum operationem. In quantum secundum se ipsum sive secundum n bonitatem suam eodem modo se habendo, circa ipsam semper operatur. Tertio subdit: Ipse intransmatabilis est ex se ipso omnino: & quia totaliter est immobilis super substantialiter: quantum ad tertium: quia secundum suostantiam in se ipso manet, quia a sui substantia moveri non potest. Quarto ait: Est oninis stationis & sedis causa. quiest super omnem sedem & stationem: quantum ad quartum ut quia manet in se ipso quantum ad virtutem, prout virtus sua est causa omnis stationis: & est virtus prima, in qua est status: stat igitur Deus in se ipso modis praetactis.