Prooemium
Prooemium
HIC solet. Hic in parte ista Magifij ster movet quaestiones de potentia generandi sive de virture, per quam fit generatio. Et duo facit: quia 1. quaerit, utrum potentia generandi sit in Patre? Secundo: utrum sit in Filio? Secunda ibi: Quaeritur. Cirea primum duo facit. Primo obiicit ad quaestionem, & solvit. Secundo adducit verba Augusti ni, quae videntur sonare contrarium. Ibi: Sed veliementer. Circa primum duo facit: quia primo movet quaestionem: utrum generare posse competat Patri? Et ostendit, quod non: quia tunc aliquid posset Pater, quod non posset Filius. Secundo ibi: Cui verfutiae solvit quod posse genera re non continetur sub omnipotentia: quia generare non est aliquid sed ad aliquid: sicut quia Filius non vult esse Pater, non vult aliquid, quod nolit Pater: quia esse Patrem non est aliquid. sed ad aliquid Tuc sequitur illa pars, Sed vehementer. In qua adducitverba Augustini, quae videmtur sonare cotrarium dicti. Et duo facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo arguit contra verba Augustini. Secunda ibi: Hic autem. Circa primum duo facit: quia pirmo adducit obiectionem Maximini, qui dicebat Filium impotentem: quia generare non poterat. Secund ibi Ad quod adducit solutionem Augustini quia Filius non genuit, non quia non potuit; sed quia non oporfuit: in quo videtur velle Aug. Cquod posse generare non sit proprium Patris, ut
videbatur Magister innuere. Deinde cum dicit, Hic autem obijcit contra dictum Aug. & tria facit: quia primo ostendit, Filium non posse gegenerare; quia si generaret, aliquam Personam Divinam generaret, sed non Patrem; quia innascibilis, nec se, quia nihil se ipsum generat: nec Spiritum Sanctum, qui nasci non potest. Secundo ibi: Quomodo igitur accipietur, ostendit se non esse sufficientem ad aperiendum intellectum Aug. Tertio cum subdit, Patest eigo sic, aperit verba Augustini secundum modum sibi possibilem, & ait quia non est intentionis Augustini quod Filius possit generare: sed non dicitur, quia non potuit: quia non repugnat potentiae; sed dicitur non oportuit: quia repugnat proprietati. Tunc sequitur illa pars, Quaeritur a quibusdaem. In qua quaerit, utrum haec sit vera, potentia generandi est in Filio? Et duo facit: quia primo facit hoc, quod dictum est. Secundo quaerit utrum sit vera opposita, quod Filius non habet potentiam generandi. Secunda ibi: Ila etiam cum dicitur. Circa primum duo facit: quia primo quaerit, quod dictum est, & solvit. Secundo obiicit contra determinata ibi: Sed centra hce.¬ Circa primum duo facit: quia primo quaerit utrum Pater sit potens generare natura, & utram huiusmodi potentiae sit in Filio? Secundo ibi: Ad quod. Respondet, quod Pater est potens generare natura, & quod illa eadem potetia, quae est in Patre, ut generet, est in Filio, ut genere¬ tur. Deinde cum dicit Sed contra. Instat & duo facit: quia primo instat: quia gignere, & gigni a non est idem, ergo posse hoc, & posse illud non erit idem. Secundo ibi: Hic distincuendum, sol vit, quod idem est posse gignere, & gigni ratione potentiae; non est idem ratione respectus.,
Tunc sequitur illa pars, ita, in qua quaerit, utrum haec sit vera, Filius non habet potentiam generandi. Et duo facit: quia primo dicit, Filium habere eandem potentiam, quam habet Pater; sed non habere eam cum illo respectu, quo habet eam Pater. Secundo ibi: Sicut dicitur Manifestat hoc per simile: quia Pater potest esse Pater, & vult esse Pater, & non Filius, & Filius potest & vult esse Filius, & non Pater: non tamen aliquam potentiam, vel voluntatem habet Pater, quam non habeat Filius, nec econverso: quia per illam eandem potentiam, & voluntatem, per quam Pater potest & vult esse Pater, Filius potest, & vult esse Filius. Et in hoc terminatur sententia distinctionis.
On this page