Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 1
HIC quaeruntur tria: primo de his, TIin quibus reperitur imago. Secundo de partibus imaginis. Tertio de repraesentatione Trinitatis per imaginem in nobis. Circa primum in praesenti quaestione.
Articulus 1
D primum sic proceditur: videtur quod in Angelo non reperiatur imago: quia imago expresse repraesentat id, cuius est imago; Angelus autem cum sit creatura, non potest expresse repraesentare Deum, ergo &c.
Praeterea: imago sumitur ex eo, quod unum est expressivum alterius, & originatur ab alio per modum naturae; sed omnia creata processerunt a Primo per modum voluntatis: comparantur enim ad ipsum, ut artificiata ad artem, ergo in nullo talireperitur imago, Angelus est huiusmodi, ergo &c.
Praeterea: in Trinitate increata una Persona procedit ex altera sed unus Angelus non procedit ex altero, ergo &c.
In contrarium est: quia ut scribitur in princ. 15. de Trin. imago est in eo, inquo homo excellit pecus, sed hoc est in eo, inquo attingit Angelos, ergo in eis multo fortius invenitur imago.
Vlterius videtur, quod in homine non sit imago: quia imago potissime habet esse in creatura intellectuali; homo autem secundum Dionys. de Div. nom. est rationalis, ergo &c. In contrarium est Aug. in Sermone de imagine, qui ponit hominem esse imaginem Dei.
Vlterius videtur, quod in muliere non sit imago Dei: quia secundum Apost. 1. ad Corinth. 12. Vir est imago Dei, mulier autem viri, ergo &c. In contrarium est quod dicitur 12. de Trin. cap. 7. Ad imaginem Dei quip pe naturam ipsam humanam factam dicit, scilicet Cenesis, quae sexu vtroque completur¬
RESOLVTIO. Imago Dei in Angelo, & homine reperitur; magis tamen simpliciter in Angelo, quam in homine.
RESpondeo dicendum, quod imago Din hoc distat a vestigio: quia vestigium representat id, cuius est quantum ad communia, sed imago repraesentat etiam quantum ad personalia: nam Hercules per vestigium eius non cognoscitur, nisi quia homo; sed per imaginem cognoscitur secundum quod talis persona, & secundum istum modum repraesentatur vestigium Trinitatis in creaturis, quando per communia declaratur Trinitas: sed tunc repraesentatur imago Trinitatis in creaturis, quando per propria, ut per personalia designantur tres Personae.
Personae autem Divine per originem distinguuntur, vel per relationes originis: unde, & Damas. 1. lib. cap. 2. ait: Confitemur, quod Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus omnino unum sint excepta ingeniti, & generationis, & processionis proprietate. Et ideo si volumus accipere personalia, per actus notionales, oportet nos accipere ea: ac tus autem notionales radicaliter sunt ex actibus ad se conversivis, & ideo dicimus, quod Pater intelligendo se generat Verbum, in quo se intelligit: & Pater & cilius spirant Spiritum Sanctum, quo se diligunt: converti autem ad se ipsum non competit alicui corpori:ut Proclus probat. Sola autem natura intellectualis est, illa, quae est ad se conversiva: propter quod & Plato assimilavit intellectum circulo, non sensum: solum igitur illuo erit imago Trinitatis, quod habet operationem supra se conversivam: cum solum tale possit repraesentare Trinitatem quantum ad personalia, huiusmodi autem est natura intellectiva, solum igitur intellectivum erit imago Dei: unde Damas. lib. 3. cap. 14. Quid est enim secundum imaginem nisi intellectus? Quasi dicens nihil.
Intellectivum autem tripliciter potest sumi: quia ex hoc aliquid est intellectivus, ex eo quod habet actionem suam corpori non communicatam: unde & in 3. de Ani. intellectus describitur, simplex, immaterialis, non corpus, nec virtus in corpore. Huiusmodi autem actionem habere, est tripliciter. 1. quod nec per se, nec periaccidens communicet actionem, talem corpori, & huiusmodi intellectualis Angelus est. 2. quod huiusmodi actionem non communicet per se, sed peaccidens, & huiusmodi intellectualis est homo, qui non intelligit sine phatasmate,
3. modo potest dici tale, si in aliquo communicet tali actionem sic, & phantasia dicitur intellectualis: quia communicat aliquo modo in actione intellectus, & huismodi intellectuale est solum per accidens. Et ex hoc apparet, quod inte creaturas magis reperitur imago Dei in Angelo, quia maxime intellectualis: post Angelum autem homo quantum ad sus intellectivum dicitur imago. In sensuautem humano non reperitur imago, ni si valde extense accipiatur imago: quia proprie non competit ei actus intellec tus. In irrationalibus autem nullo modo reperitur imago, nisi forte secundum aliqua accidentia imaginis: quia non conmunicant actionibus intellectus.
Respondeo ad arg. Ad 1. ddm. quod illud expresse reprae sentare non debet sumi simpliciter, sed in genere: unde suf ficit, quod expresse repraesentet secun dum modum possibilem creaturae.
Ad 2 dicendum, quod bene arguitur, quod Angelus non sit ita imago Dei, sicut Filius Patris: sed ratio non arguit, quod nullo modo sit imago.
Ad 3. dicendum, quod repraesentare Trinitatem secundu quod una Persona oritur ab alia, est per accidens ad imaginem, ut apparebit.
Ad illud quod querebatur ulteriu, utrum in homine esset imago? Patet quod sic. Et quando arguitur quod homo non est intellectualis, sed rationalis: non arguitur, quod nullo modo sit imago, sed quod non est imago, sicut Angelus: nam esse rationale non tollit per omnem modum esse intellectuale. Ad vertendum tamen, quod licet Angelus per se magis sit imago Trinitatis, quam homo: homo tamen quantum ad aliqua est magis, quam Angelus. Nam anima humana est tota in toto corpore, & tota inqualibet parte, sicut Deus in toto mundo: sicut narrat Aug. in Sermone de imagine, hoc autem non convenit Angelo. Possemus, si vellemus, assignare alias adaptationes: quia sicut omnia al uno Deo, ita omnes homines ab uno homine; non tamen Angeli omnes al uno Angelo: & cetera talia quae le¬ ctoris inventioni, & iudicio relinquantur
Ad illud, quod ulterius quaeritur: utrum in muliere reperiatur imago? Patet quod sic. Nam cum non sit distinctio secundum speciem inter virum, & mulierem, non magis est per se intellec tualis vir, quam mulier; sed per acciden potest esse, inquantum omnes homines processerunt ab uno homine, non at una muliere. Item mulier facta fuit prop ter virum, non vir propter mulierem: sicut dicimus, quod omnia procedunt a Deo, & propter Deum sunt; sed ista su accidentalia imagini: unde & Aug. in lib. de Trin. ostendit, quod non est distinctio inter virum, & mulierem in eoquod sunt ad imaginem. Et per hoc patet solutio ad obiectionem: quia secun dum illas conditiones accidentales loqui tur Apostolus.