Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
Articulus 1
Et videtur quod non: quia quod per voluntatem, est causa rerum, movet ipsas volens & desiderans: sed ut scribitur. 12. Meta. Primum movet, ut desideratum, & amatum. Cum ergo sic movere possint quae voluntate caret, sicut videmus pomum, vel aliquod aliud bonum tanquam volitum & desideratum movere volentem, & appete tem, non oportet Deu per voluntate esse causam rerum.
Praeterea: necessariorum non est causa contingens: sed nos videmus aliquos effectus necessatios: cum voluntas sit causa contingens, eo quod agat libere, dicere aliquam voluntatem sim pliciter esse causam omnium effectuum non est possibile.
Praeterea: si Divina voluntas est causa rerum, vel est sufficiens, vel insufficiens? Non insufficiens quia in Deo nulla insufficientia esse po test. Nec sufficiens: quia posita sufficien ti causa, de necessitate sequitur effectu absque positione aliarum causarum, igtur aliae causae superfluerent: nullo erĀ¬ go modo Divina voluntas est causa rarerum.
Praeterea: Deus est causa rerum operando & producendo res, sed principium operationis videtur esse potentia: non ergo voluntas Divina est causa rerum, sed ejus virtus sive potetia. Praeterea: semper per sufficientem causam potest haberi demonstratio de effectu, ergo ad demonstrandum singula sufficit dicere, quia Deus ita vult, ergo ita est: quod est incoveniens: quia tunc tota scientia inventa deperitet.
In contrarium est Aug. 83. qq. qui dicit Divinam voluntatem sufficientem causam esse caeli & terrae.
Praeterea: om ne agens agit secundum modum natutae suae: cum igitur Deus sit intellectualis naturae, agit intelligendo: sed proprium est omnis intellectualis naturae quod agat per liberum arbitrium siveper voluntatem, ut potest haberi a Da masc. lib. 3. cap. 14. ergo Deus pevoluntatem suam est causa rerum.
REspond. dicendum, quod invisibiDDia Dei per ea, quae videmus, nobit manifestantur: videmus enim in rebus creatis duos modos actionum, videlicet, actiones per modum nature, & per modum artis: secudum utrumq;, modum manifestatur nobis Divina actio, si bene videre possumus differentiam actionis Divinae ad actionem naturae & artis. Differentia autem, quam habet Divina actio ad actio nem naturae, per quam nobis potissime innotescit Deum agere per voluntatem, sumitur ex ordine: nam natura agit, inquantum sibi ordo ab alio praestituitur: sed modus actionis Divinae est ex, peo quod ipse alijs ordinem praestituit, quod declarari potest per superius habita, ubi declaratum fuit naturam non agere nisi rememoratam ex superloribus causis, & quod omnis talis ordo proveniebat ex arte Divina intellectuali. Cum igitur ordinare non sit nisi habentis cognitionem & agentis per modum artis cum omne tale sit liberi arbitrij, & agat per voluntatem, necesse est voluntaten Divinam causam terum existere.
Vt tamen mellus apparcat veritas dquaestionis notandum, quod ex hac differentia, quam habet actio Divina ad i actionem naturae, duae differentiae oriu tur, quibo habetur, quod Divina voluntas est causa rerum. Prima est, quia actio nasiture est limitata, & non se extemdit ad om e nia. Nam eo ipso quod natura agit, ut ab e alio mota & ab alio ordina ta, praetaxatur ei actio secudum mensuram ordinanĀ¬ tis & moventis: unde & non agere libere, sed ex necessitate Nam sicut sagitta determinate varsit in terminum, a eo quod ab alio ei o rdo praefigitur, & asibi ipsi ordinem praestituere non potest: sic omne ageins per naturam habet determinatam actionem, quia tali agen ti ab alio ordo, praefigitur. Quod autem habet actionem determinatam, nisi impediatur, semper agit: ideo non oportet in taliious ponere voluntatem, per cujus im, perium determinetur ejus actio ad istum modum agendi. Cum igitur Deus, non habeat limitatam actionem sed quodam ordine ejus actio ad omnia se extendat, oportet, in eo ponere voluntatem vel liberum arbitrium, per cujus imperium progrediatur opus Hanc autem viam innuit Aug. 3. de Trin. cap. 4. qui ex eo quod Divina actio se extendit ordinate ad omnia, di cit Deum uti omnibus secundum suu libertatis arbitrium, quod non esset, nisi sua voluntas rebus causa existeret. Vnde ait: Deus fuam influentiam ordinatissimis creaturae motibus ordine omnium creaturarum sub ipso creatore mirabiliter dispositarum, primo spiritualibus, deinde corporalibus per cuncta diffundit, & utitur omnibus ad inconĀ¬ mutabile arbitrium sententiae suae. Rursum exeo quod Deus ordinem rebus instituit natura autem agit ab alio ordinata, seinitur quod agens naturale non potes agens supremum esse, cum agat motum; sed Deus ipse est supremus agens, cum omnibus ordinem instituat; sed supremum agens oporret agere libere, nam quod non agit libere, agit ab alio motum, quod agit ab alio motum, non est agens supremum: si igitur Deus est agens supremum, oportet eum agere libere, & ita voluntatie: sed quod sic agit per voluntatem est causa rerum, ipsa ergo Divina voluntas causa rerum existit. Hac petem rationem innuit etiam Aug. de Trin. eodem lib. & cap. qui primo pstendit ordinem in rebus esse ex Deo. Nam corpora inferiora per subciliora & potentiora quodam ordine reguntur, & tota corporalis natura per spiritualem, & piritualis per spiritum Domini, Acsi umuersa creatura per suum Creatorem quodam ordine regitur. Secundo ex hoc ordinon concludit Divinam voluntatem, supremam causam omnium. Dicens: Ac per hoc, videlicet quod omnia Divino reguntur ordine. Dei voluntas est prima & summa causa omnium corporalium specierum atque motionum, nihil enim sit visibiliter & sensibiliter, quod non de interiore invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut iubeatur, aut permittatur. Viso quomodo Divina voluntas est caus sa rerum, ex differentia, quam habet actio Divina ad actionem naturae: hoc idem videre possumus ex differentia, quam habet ad actionem artis. Differt. enim ars Divina ab alijs artibus: quia sub illa arte artes, singulae collocantur. Nam per artem creaturae inducuntur? solum accidentales formae: unde de hac arte loquens Commen. 1. Physicorum, ait: quod omnes formae artificiales sunt, accidentia; sed per artem Divinam in ducuntur formae substantiales: quia ab hoc principio, quod Deus est, dependent caelum & natura, ut dicitur. 12. Meta. Deus enim per intellectum suum, universam naturam mensurat, & totam naturam instituit. Est enim haec differentia inter formam naturalem, & formant artis: quia secundum formamartis, loquendo de arte creata, non convenit realiquis motus, nec est in ea aliquod inclinativum, vel aliquis appetitus ad aliquem terminum: seamnum enim per formam artis nullum habet motum, nec inest ei aliquis appetitus ad alique terminum. Sed formam naturalem sequitur propria inclinatio, ut levia appetunt locum sursum, & gravia deorsum: & quia per Divinam artem tota natura est instituta, cum appetitus & inclinatio sequatur modum naturae omnis appetitus naturalis & omne inclinativum, virtute Diviha rebus est inditum. Est igitur Deus primum inclinans sio inclinatum. Inquantum autem non inest ei inclinatio ab alio, sequitur quod libere aigit, & volendo efficiat quod efficit; prout vero omnia inclinat & omnibus instituit proprios appetitus, sequitur ut secundum voluntatem suam omnia regantur, & ei cuncta obediant. Ex hoc autem apparet quomodo Deus omnia constituit in numero, pondere, & mensura: quia inquantum omnibus dedit proprias naturas, & secundum eorum numerum eis indidit proprios appetitus, quasi quaedam pondera & quasdam inclinationes, non solum in numero & mensura res constituit, sed etiam in pondere: & quia idem est auctor naturarum, & institutor appetituum, sicut omnia a Deo producta sunt, sic omnia ejus voluntati obediunt. Ex quo apparet non solum Divinam voluntatem. esse causam rerum; sed etiam esse supremam causam. Ila etiam est via Aug. 3. Trin. cap. 9. qui ex eo quod Deus omnibus indidit proprias inclinationes & proprios appetitus, & omnia constituit in numero, pondere, & mensura, concludit Divinam voluntatem supremam causam omnium: & ostendit ea, quae videmus in rebus, non esse attribuenda fortunae, vel tantum modo alijs agentibus causis; sed Divinae voluntati principaliter. Dicamus ergo rationalem creaturam operari per artem, & Deum etiam per suam artem agere, aliter tamen, & aliter: quia Deus per suam artem intrin secus operatur, eo quod primordialiter indidit omnibus rebus proprios appetitus: creaturam vero rationalem per suam artem operari, inquantum proprias incliĀ¬ nationes & rationes seminales, quae latent intrinsecus, ad habenda extrinsecus semina, & alia quae requiruntur, ad manifesta producit. Vnde Aug. 3. de Trin. cap. 9. Aliud est ex intimo ac summop. causarum cardine condere atque ministrare creaturam, quod qui facit solus Creator est Deus. Aliud autem pro distributis ab illo viribus & facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere. Qua ergo Deus opeatur per artem, voluntarie operatur: quia ut scribitur in principio 6. Meta. Principium rerum artificialium est voluntas: irtificiatum enim & volutarium idem sunt. Quia autem sic Deus per artem operatur, ut primordinaliter naturam instituat, non solum voluntas sua est rerum causa, sed causa suprema
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod modus phorum. fuit, quod corporibus supercaelestibus dabant quosdam motores appropriatos, quos appellabant caelorum, animas, & hujusmodi caelorum animae: quia volebant assimilari causae primae, movebant corpora caelestia: ut sic movedo essent causae rerum. Ideo Deus dicitur movere sicut lesideratum & amatum: quia animae caelorum, sive motores appropriati caelestibus corporibus, desiderantes assimi lari bono Primo, movent caelos: propter quod & ipse Deus movet caelestia corpora, inquantum movet appetitum mo torum, ut moveant: quod autem sic movet, voluntarie movet. Nam bonum Primum non movet in virture alterius poni: ideo libere & voluntarie movet. Si quod autem bonum voluntate carens & intellectu, movet ut desideratum & amatum, non movet ut bonum Primum, sed ut quaedam similitudo boni primi. Ideo non est simile de pomoquod simile dicebatur. Possumus tamen, si volumus, hanc propositionem extendere ad totam naturam: movet enim Deus qualibet rem naturalem, ut deside ratum & amatum. Nam eo ipso quod omnibus rebus indidit proprium appetitum, propter quem omnia suum esse appetunt, quod est quaedam participa tio summi boni: Primum bonum alb omnibus desideratur & amatur: & quia instituendo rebus proprium apperitum, per quem aliquo modo esse Divinum & quod est optimum appetunt, secun dum talem appetitum inclinantur res & moventur secundum Divinae voluntatis arbitrium, dicere possumus Deum omnia movere, ut desideratum & amatum. Sed ex hoc non habetur, quod non voluntarie agat, immo habetur oppositum: nam ut superius est ostensum, quia Deus indidit rebus proprium appetitum, sua voluntas suprema causa rerum existit.
Ad 2. dicendum, quod Deus cum hoc, quod vult libere, vult immutabiliter: nam voluntas sua simul cum liber tate habet immutabilitatem: & quia co tingentes causae sunt causae mutabiles, Divina voluntas non est causa contingens, ut ratio supponebat.
Ad 3. dicendum, quod Divina voluntas est suflicies causa rerum, nec tamen propter hoc tollitur causalitas aliquorum entium. Non enim est ex Divina insufficientia, quod producit effectus aliquos mediantibus causis secundis: posset enim sine illis producere: sed hoc est ex Divina benignitate, quae voluit dignitatem suam communicare creaturis suis.
Ad 4. disscendum, quod potentia in his, quae a gunt per voluntatem, est principium operis in exequedo. In hoc enim videtur consistere ratio potentiae, ut sit pro. ximum principium operationis: volunĀ¬ tas enim videtur esse quasi principium primum: & ideo ratio causalitatis magis attribuitur voluntati, cujus est imperare, quam potentiae cujus est exequi.
Ad 5. dicendum, quod demonstratio habet fieri per causas proximas, quaquodammodo sunt ejusdem generis cum passione, vel saltem nunquam fit nisi per causas determinatas ad aliquod genus entium. Voluntas autem Divina est causa communis omnibus: ideo per talem causam demonstrare non possumus, potissime cum eam non cognoscamus perfecte, ut in ipsa rationem cunjuslibet propriam possimus cognoscere. Dees Meet ve xer. 3Set. DeptĀ¬