Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Deus

1

1

DEus sicut Guill. super i. di. ii. dictat secundum extracta doctoris subtilis est ens infinite intellectu alitatis: voluntatis bonitatis potentie et ens ad se summe necessarium. vnde secundum Ioa. Damasce. li. i. suarum sententiarum hoc nomen deus dicitur a triplici nomine scilicet ab Ethi quod est ardere vel a thethi quod est fouere. vel a thea ste quod est videre quia ardet charitate. fouet pietate videt omnia claritate. Item secundum Hermetem seu mercurium in li.o diffinitionum dei etc. Deus est sphera intel lectualis cuius centrum vbique est circumferetia nusquam Daet sphera quia sicut in sphera nec principium est nec finis sic deus de se dicit apo

2

¶ Ego sum alpha et o principium et finis. Dicitur intellectualis quia deus spiri ritus est vt ponit etiam idem hermes in libro de bono ad asclepium. Ex quo patet quod graviter peccauerunt Epicurei qui posuerunt deum esse corporalem vt innuit Marcus Tullius in libro de natura deorum. Dicitur cuius centrum est vbique. Centrum dei di citur creatura que est sicut punctus respectu dicitur hoc centrum est vbique. quia nullus est locus vbi non sit creatura dei. Dicitur circumferentia nusquam. quia dei maiestas comprehendi nequit. Hec Guil.

2

3

¶ Quomodo differunt isti termini de us deitas et diuina essentia in significatione. an omnino idem significent. Respondetur secundum Guil. super mo dist. quarti. iuxta doctorem subtilem ex exceptis et dist. iiii. et se. Quod isti tres termini deus. et deitas siue diuinitas. ac diuina essentia. eandem rem sim plicissimam significant. licet differenti modo secundum diuersum modum intelligendi

4

¶ Nam deus signat quoddam singulare seu quod. Cui primo mul ta praedicata conueniunt et secundo diuinis personis. sicut cum dicitur: deus creat. deus gubernat etc. itaquod intelligo (inquit) per hoc nomen deus quoddam Quod adequatum deitati: commune personis tribus. quo dammodo praeintellectum ipsis personis. nec in isto conceptum includitur incommunicabilitas nature seu ratio per sone. vnde sicut deitas est per se hoc: ita et deus. Deitas vero signat quo deus est deus Sicut enim entitas est ratio entis subiectiua sic deitas dici. et difi ferunt sicut concretum et abstractum. seu sicut quo et quod. Sicut enim deus est adequatum quod diui nitati. sic deus est adequatum quo: deo. etc.

5

¶ Di uina essentia autem quamuis sit quo simpliciter loquendo quia est ipsa deitas. Tamen in sua vltima abstractione considerata est tantummodo ipsa pro ut abstrahit a quo et quod. Hec secundum Scotis. vi de. c. Diuinus infra.

6

¶ Addo pro clariori captu. quod sicut dicit Boeti. de Ebdomadibus quod in deo ide est esse et essentia. quo est et quod est. ergo deus est sua deitas met et econuerso. Sed in creaturis aliter est. nam humanitas est quo homo est ho mo. Et non totaliter idem est quod homo. Sed hu manitas est pars formalis hominis. nec verum est dicere quod homo puta petrus vel paulus ess humanitas: et econuerso. sed deus est deitas. ergo etc. Ad idem plura vbi de Esse et essentia. et vbi de quo est etc.

3

7

¶ Utrum deum esse sit per se no tum. arguitur quod non. quia Auicenna primo Metaph. dicit deum esse non est per se notum. Sed contraest quia Boetius dicit quod deum esse. est de primis conceptionibus. Et Damascenus libro i. sententiarum sua rum. c. i. dicit. quod cognitio existendi deum omnibus naturaliter est inserta. Sed quoniam ea quorum noticia omnibus est naturaliter inserta sunt per se nota tan quam prima principia ex. ii. Meta. ergo etc.

8

¶ Ad hec respondendo praemitto praeambulum.

9

¶ Primum secundum Scotorlis. super i. dist. ii concordit Rich. ibidem quod autoritates Boetii et Damasceni praedicte et alie huiusmodi intelligende sunt de cognitione dei in conceptu communi quodam. et quo ad conditiones genera les. scilicet deum esse verum. bonum: vnum etc. quia sic deum esse est per se notum cum quilibet potest cognoscere eo quod naturaliter est menti hoc insertum. tamen deum esse. proprie non est actu per se notum sicut sunt per se nota prima principia. puta omne totum es maius sua parte. Et de quolibet affirmatio vel negatio etc. quibus intellectus noster statim de no cessitate assentit etc. non sic autem assentit statim isti quod deus est

4

10

Item ad questionem declarandam primitto secundum pambulum. Quid est propositio¬ nem esse per se notam. Ad quod respondetur secundum Scotorlis. super i. di. ii. q. i. Et Fran. Mayro. ibidem. q. i. simul. quod cum dicitur propositio per se nota. li per se. non ex cludit terminos propositionis. quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimns ex primo Poste. sed excludit quecumque alia que sunt ex tra conceptum terminorum propositionis per se note. vndeprprie per se nota dicitur propositio illa que habet euidentem veritatem ex propriis terminis originaliter et non ex alia propositione. Ratio quia euidentia veritatis vel falsitatis est perfectio propositionis. Si ergo hanc habet a se perfecte hoc habet et perseipsum. ergo est per se nota. Si autem habet ab alio non est per se euidens sed per aliud. ergo non per se nota.

11

¶ Tertium praeambulum. quod aliquam propositionem ee per se no tam contingit pluribus modis secundum Fran. supra. Primo per rationem et noticiam abstractiuam ex euidentia terminorum sicut sunt prima principia puta in logicam. De quolibet affirmatio vel negatio et denullo simul. Item in mathematica Omne totum est maius parte. Secundo per sensum et experientiam. vt est. hec nix est alba. coruus est niger et huiusmodi. Sed tamen ista vniuersalis omnis nix est alba. vel omn nis coruus est niger. non est per se nota quia deus potest conseruare niuem destruendo albedinem eius. similiter dici coruo. vnde quia noticia illius vniuersalis habetur per inductionem. ergo non habe euidentiam a se. Tertio per noticiam intuitiuam. simul et demonstrabilem atque abstractiuam. Sicut ista propositio. sol est mobilis. que ad sensum ver ficatur. nec est inconueniens quod sit demonstrabilis in scientia abstractiua. Arguendo sic. omne corpus sphericum est mobile. sol est huiusmodi. ergo etc. Hec Fran.

12

¶ Secundo principaliter ad questionem conclu siones ponuntur secundum Fran. vbi supra et Scotorlis. etc.

5

13

¶ Prima conclusio quod deum esse apud intellectum intuitiue vidente est per se notum. quia noticia talis est experimentalis simpliciter intellectui tali apud quem non contingit dubitare

14

¶ Secunda conclusio quod intellectui nostro in hac vita de lege com muni deum esse non est per se notum. quia non possumus deum intuitiue cognoscere nec possumus scire quid est. Ex quo non est per se nota propositio quod deus est. Ex hoc enim dicitur aliqua propositio per se nota quod ex propriis terminis habet euidentem veritatem eo quod praedicatum includitur in ratione subiecti. vt homo est ani mal. quod etiam cadit sub sensu. quia principiis nil notius i. Poste. ea ergo que sunt per se nota nobis efficiuntur statim nota per sensum. sicut visis to to et parte statim sine inquisitione cognoscimus quod omne totum est maius sua parte. Sed quoniam termini huius propositionis deus est: non cadunt sub sensu. nec in co gnitionem nostram quiditatiuam sed indigent demonstrari per effectus ex magis notis id est visibili bus procedendo quod ista sunt causata a deo. ergo propositio illa non est per se nota. Hec est ratio Auicene

15

¶ Tertia conclusio Scotorlis. quod deum esse simplixi trdicendum est non esse per se notum. probatio. Quia non est notum stati cogniti terminis nec termini ipsius ca dunt sub sensu immediate quod requiritur ad per senotum. ergo etc. Secunda ratio. quia nullum demonstra bile et probabile est per se notum vt patet ex praedictis.

16

¶ Sed deum esse est demonstrabile et probabile vt patet perphilosophum. viii. Phy. et per Auicen i. meta. sue. Sancti etiam et theologi probauerunt deum esse. ergo non est per se no tum. Sed perfidem quam. confirmant miracula transcendentia facultatem nature bene est notissimum. sed hoc non est de legecomni. Tertia ratio. quia vt philosophus. i. Poste. dicit per se nota sunt quo etsi exterius ore negentur numquam tamen negari possunt corde. Sed deum esse negatur a multis errantibus et insipientibus. iuxta illud psalmus. dixit insipi ens in corde suo non est deus ergo etc.

17

¶ Tertio principaliter difficultates mouentur

18

¶ Prima. quia per se est notum quod creature sunt. ergo per se notum est quod cau sa prima istarum est. quia causa et causatum cum sint relati ua posita se ponunt. ergo etc. Respondetur secundum Fran. supra. quod si esset per se notum aliquos effectus esse dei bene concluderet hec ratio. Sed hoc non est verum. dato eim quod creatu ras sit per se notum esse in mundo. non tamen per se notum est quod effectiue sunt a deo. Hec Fran.

19

¶ Alia difficul tas. quia veritatem esse est per se notu. Sed dus est veritas ergo deum esse est per se notum. Maior patet. quia sequitur ex suo opposito Nulla veritas est. ergo verum est nullam veritatem esse. ergo hec veritas est et c. respondetur secundum Scotorlis. quod veritatem esse in communi est per se notum. sed cum infertur. ergo deum esse est per se notum. non sequitur. sed est falcia consequentis a superiori ad inferius affirmando Hec Scotorlis. Nota quod fallacia consequentis fit ex eo quod consequentia creditur conuerti quae tamen non conuertitur. vt si bo est animal est. ergo si animal est homo est. non valet. sic in proposito etc.

6

20

¶ Utrum deum esse sit demonstrabie. hoc est probabile per rationes certissimas et infallibiles. Ad hoc respondendo.

21

¶ Primo pambulum prae mittitur. Notando secundum Rich. super i. dist.et. q.. Quod vt dicit philosophus. i. Poste. demonstratio distinguitur. Na quedam est demonstratioppter quid que fit per praeora vt cum demonstratur passio de subiecto per causam pu ta hominem esse discipline susceptibile. quia est rationa lis et huiusmodi. et sic non possumus demonstrare deum esse quia esse dei non habet causam sed ipsum est causa omnium Alia est demonstratio Quia est: et fit a posteriori de monstrando scilicet causam per effectum. Sicut dum anima pro batur esse in corpore per actus et operationes anime puta lo cutionem sensum et huiusmodi.

22

¶ Secundo ad quaestionem comclusio ponitur secundum Fran. Mayro. super i. di. i. q. ii et. iii. similis colligendo. Et conclusio prima est. quod deu ess demonstratione propter quid non est demonstrabile. Re quia in demonstratione propter quid diffinitio subiecti debet esse medium. probado scilicet aliquam passionem do subiecto vt patuit. sed deus non est deffinibilis sed sim pliciter simplex. nec habet causam pro medio probandi ergo.

23

¶ Conclusio secunda quod deum esse demonstratione quia est est demonstrabile scilicet prproprietates arguendo a po steriori sic. Omnis prima e ausa existit. Sed deus est prima causa omnium rerum. ergo deus existit. vnde Diony. dici quod nullam habemus viam ad ostendendum aliquid de deo. intelligendo secundum propriam vicem rationem et specificam. tamen ex effectibus habemus viam ad laudandum deum et edocemur ex creaturis etc. Hec ex Fran.

24

¶ Tertio exemplo declarando. quia experimur quod tam fideles quam etiam infideles. tam boni. etiam quam mali possunt deum cognoscere naturaliter id est per rationes naturales. et per speculum creatura rum i. Corum. iii. videmus nunc per speculum in enigma te etc. Et de hoc infra patebit.

7

25

¶ Utrum deum esse sit summe ve rum et certum ac manifestum adeo quod non possit de um non esse cogitari. Ratio questionis est quia dicit Augu. quod nullius conscientia teste potest dici deum non esse. Sed in oppositum est Damasce. dicit Intantum praualuit perniciosa hominim malicia. vt dicat peum non esse secundum illud Psalmus Dixit insipiens in corde suo non est deus. Nam et idolatra cogitat et dicit: quod non est alius deus quam idolum etc.

26

¶ Ad hec respndetur secundum Bonauem. super i. dist. viii. q. ii articuli pris mi. breviter quod intellectus humanus in cogitatione diuine veritatis posset deficere dupliciter primo ex parte ipsius intellectus. secundo ex parte intelligibilis.

27

¶ Unde posset deficere. Primo ex parte intellectus. et eius cecitatis vel ignorantie. et hoc dupliciter. vel quantum ad cognitionem quid est vel quantum ad cognitionem. si est: aut quia est. Sed quoniam vt dicit Hugo. Deus ab initio sic cognitionem suam in homine temprauit vt sicut nunque poterat comprehendi quid esset ita nunquam Quia esset: poterat ignorari. Quia ergo intellectus noster nunquam deficiet in cognitione dei. si est vel quia est: ideo nec potest ignorare ipsum deum esse. et similiter nec cogitare potest deum non esse. Sed quoniam de ficit in cognitione Quid est. ergo frequenter cogitat deum esse quod non est sicut idolum. vel non esse quod est: sicut cogitare deum non iustum esse tem. et per consequens tales cogitant deum non esse et sic intelligendum est dictum Damasceni. iuxta Psab mum. supra allegatum et huiusmodi dicta.

28

¶ Secundo posset deficere intellectus noster ex parte intelligibilis a veritate. Et hoc fit aliquando ra tione defectus praesentie. vtpote quia tale intelligibile non semper nec vbique praesens est ideo potest co gitari non esse alibi vel aliquando. Deus autem quia semper vbique totus praesens est ideo hoc modo non potest cogitari non esse vt dicit Anslm. libro contra insipientem. Aliquando fit ratione defectus eui dentie. quia tale intelligibile non est euidens vt in se nec in probando. Sed quoniam deus est summa veritas euidentissima in se et in probatione sui esse quia deum esse probat omnis veritas et intelligentia recta. et omnis natura creata. Concedendum est ergo quod tanta et tam manifesta est veritas diuini esse quod cum assensu rationis non potest cogitari non esse nisi vel propter ignorantiam cogitantis vel propter defectum intellectus qui ignorat. Quid est. hec ex Bonauen. et per hec patet ad argumenta pro et contra¬

8

29

¶ Qualiter potest certitudinaliter demonstrari et probari deum esse. Ad hoc nota secundum Fran. Mayro. super i. di. ii. q. iii. Silque Anton. summa parte. i. tie. c. vi. §. iiii. et se. Quod deum esse pro batur pluribus modis et viis.

30

¶ Primo modo mi taphysico scilicet per viam eminentie Dato enim quod nil crearetur in entibus vel nil moueretur nihilo minus adhuc secundum ordinem quem reperimus in entibus que sunt alterius rationis ostenderetur quod esset deuenire ad primum eminens et summum omn nium entium. quod est summum bonum et infini tum. Et primum ac essenciale per se bonn et vniuersa le. Et sic Ansel. in monolis nititur probare et demonstra re deum esse. dit. Deus est summu bonum quo maius excogitari non potest. Et intelligitur de maioritate vir tuali non corporali In his ei quae non mole magna sunt: dicimus id maius quod melius secundum Augu. Si et possit cogitari maius summo bono: Iam illud prius cogitatum non esset summum Et quia repuagrt sum mo fore maius aliquid: ergo per se notum est deum esse summum. Nam quanicunque oppositum praedicati repugnat subiecto est propositio per se nota. hec FranSecundo modo philosophico. per viam mundialis creature vel nature. Et hoc secundum e. Fran. ac Bonauen. super i. dist. viii. arti. i. q. ii sic. Nulla creatura fit a seipsa sed ab aliquo alio habet esse et participat boni.¬ tatem. Et illud iterum ab alio: et sic consequentur. Senon est processus in infinitum in causis efficientibus vt patet per philosophum. ii. metaphy. et Auicen. vii. me taphy. c. i. Nec potest esse circulus in causis ex primo posteriorum. oportet ergo deuenire ad aliquam causam vnam a qua omnia habent esse et bonitatem. Et illa est deus Amplius ex creaturarum magnitudie puta celi et terre ac earum perpetua stabilitate probatur deus esse virtutis et ptatis summe et infinite. Ex cri aturarum autem multitudine et ordine probatur magnitu do sapientie diuine. Ex earum pulcritudine: bonita te. suauitate et perfectione: infinitas perfectionis diuine: quia omnis virtus et bonitas in effectu: nobilius est in sua causa ergo etc.

9

31

¶ Tertio modo physico etethice per viam conditionis rationalis anime. Nam omnis anima rationalis sentit in se ista tria desideria naturaliter inser ta scilicet scire: et bonum appetere. Et quietari in vltimo fine.

32

¶ Primo inquam scire: quia i. metaph. "omnes homines naturaliter scire desiderant". Et experimur quod quanto quis nouit plura tanto desiderat scire ampliora: teste eccs. i. Non satiatur oculus visu nec auris auditu.

33

¶ Secundo. bonum appetere malum refuge re. Nam i. Ethico. dicitur quod bonum est quod omnia appetunt Et hoc adeo quod numquam conscia teste quis velit malum naturaliter: quoniam Boetius de consol. dicit quod vnicuique menti naturaliter inserta est veri summique boni cu piditas. Proinde seneca ait Si scirem homines igra turos et deos igscituros adhuc nollem peccare etc.

34

¶ Tertio pace habere vel quietari in affectione. Et hoc in tantum insertum est menti humane quod numquam potest quiescere plenarie nisi in deo. vnde Aug. lib. confes. Fecisti domine cor meum ad te. Et ideo inquietum est donec perueniat ad te. hec Aug. Sed quoniam deus et natura nil faciunt frustra: vt dicitur primo celi: opor tet ergo quod sit aliqua prima et summa veritas quam cire desiderat anima finaliter et summa bonitas quam appetit super omne id est deus. vt in ista veritate ad bonitate finaliter quietetur noster intellectus et affectus alias desiderium naturale esset frustra. Quod enim omnino nihil est hoc appeti naturaliter vel ama ri non potest. Exemplum si sit aliquis a puericia semper in firmus qui nunque nouit sanitatem. Si interrogetur quid optaret. responderet quod optaret liberari ab infirmitate. et per consequens credit esse sanitatem licet eam nunquam nouit. Sic homo semper optat summum bonum quo adepto nil amplius desideraret quamuis illud ummum bonum in speciali non nouerit tamen naturaliter desiderat. et sic praesuponit esse deum.

10

35

¶ Quarto deum esse probatur modo logico. per viam veritatis enunciatiue secundum Be nauen. vbi supra. quia omnis propositio affirmatiua et negatiua et omnis sermo enuciatiuus probat deum esse

36

¶ Declaratur primo de affirmatiua enunciatione quia omnis affirmatio ponit semper aliquid de aliquo. Et hoc vl vere ponit. vt cum dicitur homo est animal et huiusmodi vel fal se vt cum dicitur. homo est asinus et huiusmodi. Si itaque ponit vere: illo posito ponitur verum esse. et vero posito po nitur summa veritas quae est causa omnis veri. vnde Anss. libro de ve ritate dicit quod omnia sunt vera prima veri tate quia nulla veritas creata est vera per essentiam sed per participationem prime veritatis. et sic omnis vertitas asserit primam veritatem esse a qua participat esse verum Denique si affirmatio ponit aliquid de aliquo false vt dicendo homo est asinus. tunc nihilo minus adhuc praesuponit veritatem. quia sequitur. est falsa propositio ista. ergo verum est dicere ipsam esse falsam. Et sic posita ta li veritate infertur primam veritatem esse vt prius. ergo patet propositum.

37

¶ Secundo patet de negatiua enunciatione quoia pinis negatio ponit primam veritatem esse. Nam nullus sermo est magis negatiuus veritatis quam iste. Nul la est veritas. Sed vt Augu. solil. li. probat sermo iste probat et ponit primam aliquam veritatem esse. quia si nulla veritas est. ergo verum est dicere. nullam veritatem esse. Etsi hoc est verum dicere. sequitur quod aliquid est verum et sic per consequens aliqua veritas est. Et quia omnis veritas participat veritatem primam a qua causatur. ergo prima veritas est vt patet ex dictis. Hec ex Bona. sufficiant.

38

¶ Quito probatur modo theologico. scilicet per viam sacre scri pture et fidei catholice. Nam omnis scriptura ve teris et noui testamenti deum clamat. Et catholica fides ac vniuersalis sanctorum iusticia protestatur. etiam morti se exponendo pro deo vt patet in mar tyribus

39

¶ Sexto. modo legali et iuridico. vt pa tet de summa trinitate et fide catholica.

40

¶ Septio ton anagogico per viam reuelationis superne ac per ingelorum testimonia multiplicia ac per diuina miracula per que habemus infrallibilia testimo nia. quia deus et angeli beati non possunt esse testes falsitatis vt dicit Ansus. vnde ex praedictis concluditur cerissime quod deum non esse non potest quis cogita re. hoc est non potest quis credere quod deus non sit. dum modo vtatur ratione sine mentis errore. vt dicit Bona. vbi supra

11

41

DEum esse num tantummodo et non plures.

42

¶ Queritur hic. Utrum deum esse vnicum sit necessarium. ac plures deos esse sit impossibile. Cirta istam questionem tripliciter procedemus. primo conclusionem ponendo. secundo ipsam probando. tertio difficultates soluendo

43

¶ Primo inquam conclusio ponitur. quod deum esse vnicum est necessarium. et plures deos esse impossibile: est certissime demonstrabi le. Et hec conclusio secundum omnes doctores communiter declaratur. Quamuis enim Uarro lib i. q. i. dicat quod vnitas dei non est demonstrabilis sed accepta est per fidem sicut ponit rabbi Moyses. Tamen verius dici oppositum doc. subtilis quem sequuntur Scotorlis. Guil. super i. dist. ii et alii scotiste. Item Bonauen. Rich. Tho. ac communiter theologi tenent quod si recte ac cipiatur significatum huius nois deus pro simpliciter sum mo ente: necessarium est deum vnicum esse. et demonstra bile pluribus rationibus quod impossibile est plures deos veros fore. e quibus rationibus aliquas hic prosequimur

44

¶ Secundo itaque conclusio dicta probatur secundum praedictos doc. super. di. ii. primi.

45

¶ Primo ratione praeminenti ex Bonauen. et Rich. Supponitur emim quod deus sim pliciter summum ens est quo nil maius cogitari potest vt ait Ansels. monolis. Sed quoniam quod per supereminentiam dicitur vni soli conuenit. vii. Topicorum. Si ergo sunt duo vel plures dii non possunt esse eque sum mi sed vnus eorum erit summus omnim. et alii erunt inferiores illo. ergo illi alii non erunt vere dii cum sint infra. aliud in natura. quibus aliquid maius potest cogitar scilicet illud quod est summum omnium. hec Bonauen. et Rich.

46

¶ Secundo ratione omnipotentie Nam ab omnibus supponitur quod deus est omnipotens. potest ergo deus facere vt omnis potentia alia a sua nihil possit vt ait etiam Rich. li. ii. de trini. c. vlti. et clarum est. Si ergo essents duo vel plures dii diuersi in natura. scilicet A et B vnus eorum scilicet A. cum sit omnipotentissimus potest facere vt alter scilicet B nihil possit. Rursum. B cum sit omnipotentissimus potest facere vt alter scilicet A. nil pos sit. Sed cuicumque potest auferri potentia non est deus ergo nullus illorum erit deus. Quod si dicatur quod hoc argu. gumentum non concludit quia illi dii fecerunt pactum et concordiam ad inuicem vt in pace operarentur et quod vult vnus velit alius. sufficit mihi quod vnus posset facere quod alius nollet. vel destruere quod alius vellet. hec Bonauen. et Scotis.

47

¶ Tertio ratione nature infinite. secundum Bonauen. deducitur. ¶ Quia deus est infinitus et vbique totus vt patet etiam. viii. Phy. Proinde. Si ste duo dii scilicet A et B. Aut vnus est vbicumque est alius. aut non. si non. ergo vterque est limitatus. et sic neuter est infinitus. et per consequens neuter est deus. Si autem vnus est vbicumque est alter. ergo vnus erit in altero quia sunt eodem modo essendi in omnibus rebus. ergo vnus est alteri materialis et per consequens iste quae est materialis non est vere deus etc

48

¶ Quarto ratione intelligentie. secundum Scotis. et Bonauen. sicut. Quia si sunt duo dii A et B. Quero. vtrum vnus intelligit ali um aut non. Si non tunc non est perfectus. quia ignorat perfectissimum cognoscibile et ita non est deus. Si autem intelligit. Quero. quomodo. aut per essentiam propriam aut per essentiam dici intellecti. Si primo modo. ergo non est deus cum non intelligat alium deum perfectissime eo quod non ita perfecte intelligit illum sicut ille seipsum. Nam perfectior est cognitio per essentiam cogniti quam per speciem aliam nisi cognoscens contineret eminenter cognitum quod non facit in proposito. Si autem secundo modo. sequitur quod cognitio intelligentis dei est posterior deo intellecto. Et cum cognitio dei sit met deus. sedud tur quod deus intelligens sit posterior deo intellecto. et ita non est deus.

49

¶ Quinto ratione amicicie. quia si sunt duo dii A et B aut vnus diligit alium tatum quantum est diligendus. hoc est infinite quantum se aut non. Si non: sequitur quod voluntas eius est peruer sa cum non diligat summu bonum prout est diligendum scilicet infinite. et per consequens non est deus. Si sic. Cum vterque sit summum bonum vterque diligendus est amo re fruitionis. Et per consequens vterque fruitur altero tanquam alieno bono. Sed qui fruitur bono alio a se illo indiget. ergo vnus indiget a lio vt beatifice tur. et per consequens neuter est deus cum vterque sit indigens altero. Si autem dicas quod vnus scilicet A fruitur alio scilicet B Et fruitur etiam seipo. ergo hab pit duo obiecta adequata perfecte bentifica et sic erit bis beatus. quod est impossibile quia tunc esset aliquis beatus aliquo. quo non existente nihilominus beatus esset quod implicat. hec ex Guil. et Scotorlis. ac supradictis

50

¶ Ex dictis infertur quod in rationalis fuit error gentilium colentium plures deos. et pessimus error epicuriorum qui tot deos posuerunt quot sunt entia visibilia. cuilibet en ti visibili dantes proprium deum et vocabant hanc ligam Sinthoniam. Similiter error Achademicocum qui celos et planetas deos nominabant. Et error Stoicorum qui deorum inuisibilium in celis ponebant multitudine. similiter error manicheorum ponetium duo principia. Contra omnes huiusmodi fatuitates Psalmus Omnes dii gentium demonia dominus autem celos fecit

12

51

¶ Tertio difficultates soluentur

52

¶ Prima. An aliqui philosophorum posuerint vnicum tantummodo esse deum. Respondetur quod plures ph losophi posuerunt. Et patet nam Trimegistus de diuinitate ad Asclepium dicit quod vnus est mundus et vnus deus. Item Socrates athenis veneno est necatus eo quod negauit deorum pluralitatem vt refert Apuleius libro de deo Socratis. Item plato de quo Boetius libro de disciplina schola dicit platonis probata diuitas. Idemque Boetius primo libro. de tri. c. iii. dicit hoc vere vnum est in quo nul lus numerus nullum in eo aliud praeterquam id quod est esse potest. Idem. Deus (si dici libeat)s vnissimus est Preterea Aristo. xii. metaphy. Deus est substan tia eterna et actus purus simplex mouens scilicet omnis intellectuale et appetibile scilicet non sensibile. causa finalis totius vniuersi et efficiens Tandem idem Aristo. e. xii. metaph. in fine dicit Entia nolunt male dispon Non est bona pluralitas principum in eodem regno. Sit ergo vnus dominator et vnus princeps omnium Idem. viii. Ethi. c. x. dicit quod optima policia est in regno vbi vnus melius principatur. Exemplum ha bemus de rhomanis qui melius regebantur quandiu vnus principabatur quam postea factum est per duos consules et imperatores. Ad praedicta est etiam Auicen. i. meta. etc. E exemplaris ro quia omnis multitudo originem trabhit ab vnitate ergo conuenienter tota multitude vniuersitatis rerum est ab vno deo qui est princi pium omnium secundum Dio. v. de di. no. hec ex Rich. ac scotis¬

13

53

¶ Secunda difficultas. Si meliesset plures esse deos cum plura bona sint meliores paucioribus. iii. Topicuit. Et quia secundum Ans. monolis c. xv. Oen quod est melius in deo est ponendum ergo etc. Respondetur secundum Bonauen. et Rich. su quod in bonis creatis et finitis verum est plura bona esse meliora paucioribus. secus de infinito bonoNon esim melius est plures esse deos quam vnum quia hoc esset quemlibet illorum deorum fore limitatum. sed plu ra bona finita vel limitata non sunt in tantum bona quantum vnum bonum infinitum ergo etc.

14

54

¶ Tertia difficultas. Si deus cum sit omnipotens posset facere vel producere aliquo aliud summum bonum et per consequens possibile esset fore alium deum. cum in perpetuis ide sit esse et posse. iii. phys Respondetur secundum Bonauen. quod deus bene potest produ cere summum bonum de seipso. Sed hoc non erit alius deus in essentia vt patet de personis diuins Non enim potest esse alietas in natura vel essentia propte simplicitatem nature in deo. quamuis alietas in persona diuina possit esse. Sed deus de aliquo creato vel de nihilo non potest producere summum bonum simpliciter sed in genere scilicet respectu aliquorum Et hoc non propter defectum pone in deo. Sed propter defectum creature quam necesse est esse finitam vel li. mitatam. Hec ex Bonauentura vbi supra.

55

¶ Plura de vnitate in deo vide vbi de Unitate agemus.

56

Deum esse trinum et x vnum. Circa hoc queritur.

15

57

¶ Utrum in vnico deo vere et perfe ctissime sit personarum pluralitas. Ad hanc questio nem sicut ad precedente tripliciter proceden. respondetur Primo conclusionem ponendo. vicem quod in deo vero vnico est personarum pluralitas perfectissime ponenda. Et hec patet ex fide catholica et sacra scriptura que est infallibilis. nec indiget probatione rationum. tamen pro deuotione fidelium et veritatis agnitione de claratur et confirmatur pluribus modis.

58

¶ Secundo itaque declarando et probando secundum doctores praesertim Bo nauen. super i. di. i. q. ii ac Scotis. adduco plures rationes ad hanc conclusionem.

59

¶ Primam ratio Sume beati tudinis et diuine bonitatis. Quia vbicumque est summa beatitudo et summa bonitas ibi est summa charitas et summa iocunditas. Sed quia in deo est sum ma beatitudo et bonitas. ergo in deo est summa charitas et summa iocunditas. Amplius. De ratione sum me bonitatis est se communicare essentiali bonitate quia vt ait Diony. iiii. de diuins nomnibus Bonum est su ipsius diffusiuum. Et. iii. Eth. philosophus. Bonum quanto communius tanto melius et diuinius. ergo deus qui est infinite bonitatis debet se summe et infinite conmunicare. hoc autem non potest fieri creature communi cando se. quia creatura non est capax bonitatis infinite cum eidem repugnet infinitas. vt dicit Boe. lib. de Ebdo. ergo oportet quod deus se communicet in essentie diuine vnitate producedo ex se equalem sibi personam etc.

60

¶ Secunda ro Summe charitatis Idem probat. quod charltas non est priuatus amor sed ad alterum Nemo enim charitatem ad se tantum habere dicitur vt ait Grego. vnde et Rich. de trini. dicit quod amor non potest esse iocundus nec felix nisi sit qui amorem impendat et mutu um amorem rependat. Est enim proprium amoris (sine quo esse non potest omnino) scilicet ab eo quem multum diligit multum diligi velle. ergo in deitate fuit ab eterno dil gens et dilectus et condilectio. hec Rich.

61

¶ Tertia ratio Summe iocunditatis consimiliter probat. Quia non est consolatio perfecta solitario vt canitur in hymno die tr nitate quem fecit Ioannes de pechano Nullius eim boni sine socio est iocunda possessio ergo etc

16

62

¶ Tertio difficultates soluendo Prima oritur ex rationibus istis scilicet An deus pate esset eque felix et beatus dato per impossibile quod non produceret filium et spiritum sanctum. Et arguitur sic quia deus est beatus per essentiam beatitudine infinita. et sibi suf ficiente. Quare ergo necesse est ponere in deo aliam personam ad beatitudinis iocunditatem. Respondetur secundum Guil. Scotis. super i. di. xxi. quod imo esset eque felix deus pater. Sed tamen ex quo habet intellectum fecundum et vo luntatem fecundam non sterilem. Esa. vi. ergo oportet quod natura sua communicetur filio et spiritu sancto. Proinde et Bonauen. vbi supra. Ad obiectum dicit quod non propter indigentiam ponitur in deo alia persona tanquam beatificans aliam Sed propter communicationem bonitatis tanquam in beatitudine communicans. Quia nimirum licet beatitudo et deitas eque plene et perfecte sit in vna persona sicut in pluribus. non tantum ita plene declaratur in vno¬ Sed ex suma plenitudine redundat a patre in al as personas redundantia perfectionis. Nam perfecti onis est producere talem qualis ipse est in natura. Sedhoc non potest esse secundum aliam essentiam ergo opoertet quod sit secundum aliam personam. Hec ex Bonauen.

14

63

Secunda difficultas: si talis pluralitas personarum conuenire potest simplici vnitati di uine essentie. Cum pluralitas repugnet simpli citati. Respondetur secundum Bonauen. quod pluralitas que dam est per additionem scilicet alterius nature. Et talis repugnat simplicitati. Quedam est pluralitas in solam originem in eadem natura. Et talis non addi nec componit: nec repugnat simplicitati sed potius solitudini. Et sic est in proposito. et hoc secundum Scoto relis. patet falsitas erroris Auerrois. xii. Metaph Qui deridet christianos in hoc putans repugna re simplicitati diuine essentie ponere in ea plu ralitatem personarum. Nam hereticum et falsum est hoc sentire. Probatur per eundem Scotorelis. super i. dist. ii. q. ii arti. iii. sic essentia diuina est simplicissima et illimitata. Sed anima humana propter simplicita tem suam potest esse in pluribus partibus corporis sine sui diminutione et mutatione: ergo multo magis essentia diuina potest esse in pluribus suppositis etc. Preterea vna natura creata puta huanitas proaes manente sua simplicitate specifica: recipere supra se plures proprietates personales vel suppositales. ergo multo excellentius diuina natura. vide plura Distincctio. §. iiii

18

64

¶ Tertia difficultas vnde est erquod quod cum plures personas: puta petrum paulum ioan nem dicimus esse plures homines Et tantum patrem filium et spiritum sanctum non dicimus esse plures deos sed vnicum deum: Respondetur secundum Tho i. parte. q. xxxix. arti. iii. quoe ideo quia in pluribus suppositis vel personis humane nature sunt plures humanitates numero. Sein personis diuinis est vnica numero diuina essentia Unde nomina significantia diuinam essentiam substantiue singulariter et non pluraliter praedicantur de tribus personis dicendo. Deus pater deus filius deus spiritus sanctus non tamen dii tres. Sed adiectiue significantia praedicatur plu raliter. propter pluritatem suppositorum. Dicimus enim tres sa pientes tres aeternos etc. Hec Tho. Nec obstat illi in symbolo Athanm. Eternus pater eternus filius estsenus. si Ettamen non tres aeterni: quia ibi ly eterni accipitur substant ue. Sic enim non praedicatur in plurali de personis sed bene praedicatur adiectiue: subhoc sensu quod pater et filius et scilicet sunt tres persone quibus conuenit eternitas. vt dicit Tho. di xix. primi. Et Raynerius etc.

19

65

¶ Utrum in deo vnico sint tantummodo tres prersone. ita quod non possint esse plures nec paucio res. Circa hanc quaestionem arguitur Prio sic. Pluralitas vel multiplicatio personarum aut est virtutis aut non. Si non: ergo non debet poni in diuins. Si autem est virtu tis per se: ergo maior multiplicatio erit maioris virti tis: ergo plures debent esse persone quam tres. Secundo arguitur. quod pauciores sint: quia. xii. Meta. dicitur quod entia uo¬ lunt male gubernari: sed in vnicum debent reduci principium omnia. Si autem ponantur in deo tres persone non in vnum sed in plura reducentur omnia. ergo vnica debet esse persona.

66

¶ Ad hec solutio secundum Bonauem. super i. di. ii. q. iii et. iiii. Ac Guill. e. dist. ii. Quod pluritas personarum vel multiplicatio conuenit deo non quidem imperfecte: sed perfecte. Hec autem perfectio multiplicationis tantummodo in tribus consistit et non in pluribus nec in paucioribus. Deni quam talis est ista perfectio multiplicationis quod omnia entia reducuntur et in vnam personam et in vnicam essentiam. Nam filius et spiritus sanctus principiantur a patre. Et ita pater est principium totius diuinitatis secundum Aug. ergo etc

67

¶ Secundo ergo respondetur ad questionem per conclusionem. quod sicut fides catholica dicit in diuinis tantummodo tres persone sunt ita quod nec plures nec pauciores esse possunt.

68

¶ Declaratur et probatur primo ratione necessitatis secundum Bonauem. supra. Non emim possunt esse pauci ores: quia in deo est summa beatitudo et summa perfectio. Summa autem beatitudo: necessario exi git dilectionem et condilectionem. Et summa perfectio exigit duplicem emanationem scilicet per modum nature hoc est geniture: et per modum liberalitatis vel amoris hoc est spirationis. Nec reperitur nisi duplex modus producendi nobilis. Quoniam secundum philosophum. Omne agens aui agit per modum nature aut per modum voluntatis. Ad hec autem requiruntur ad minus tres persone scilicet Se nerantis patris. et geniti id est filii et spiritus sancti qui est amborum nexus amoris. Ut dicit Augusti. ergo etc

69

¶ Denique non possunt esse plures quam tres persone tantummodo. Quia summa simplicitas diuina no permittit nec patitur personas distingui: nisi secundum modos emanandi. Et iterum principalis fecunditas non per mittit personam producere nisi secundum rationem intelligendi producens sit prior producta persona

70

¶ Unde prima persona scilicet patris que est innascibilis et inspirabi lis generat et spirat. Secunda autem persona scilicet filii quia est genita et inspirabilis: ideo non generat sed spirat tantum. Tertia autem persona scilicet spiritus sancti quia spira tur et procedit ab vtroque: ideo nec generat nec spiri rat. Sed quoniam deus et persone divine sunt perfectissi me. vltra autem perfectionem omne quod est amplius su perfluit: et quod est citra deficit. Necesse est ergo tantum duas personas esse emanatas scilicet filii et spiritus sancti. et non plures nec pauciores. Et cum his necesse est esse tantummodo vnam personam a qua emanant scilicet patris. ergo impossibile est plures vel pauciores personas esse in diuinis quam tres tantummodo. Hec Bonauen.

71

¶ Secundo rone productionis Scotist. probant con clusionem dictam consimiliter. Quia in diuinis est tantum vna persona non producta sed producens. Et est tantum vna persona producta per actum intellectus scilicet filius. Et alia est producta per actum voluntatis scilicet spiritus sanctus: ergo tantum tres sunt persone in diuinis.

20

72

¶ Sed quare pater non potest per actum intellectus producere plures personas quam vnam scilicet filium. Et similiter per actum voluntatis pater et filius non possunt plures personas producere nisi vnam. scilicet spiritum sanctum: Nota secundum Richar. super i. dist. ii parte. ii q. ii rationem. Quia cum essentia sit de ratione persone. Nam persona comprehendit essentiam et relationem simul persone constitutiuam: sicut persona petri comprehendit humanitatem cum ratione propria vel conditione indiuiduali petri. Opartet ergo quod actiones personales puta: Seneratio et spiri ratio fundentur in actibus essentialibus non tendentibus ad extra: sed intra manentibus. Eo quod actio pe sonalis vel productio est aliquid ad intra. In deo autem cum sit natura pure intellectualis non sunt nisi duo tales actus essentiales scilicet Intelligere et velle. ergo in diuinis persona non producit persona nisi per modum intelligendi et volendi. scilicet dicendo verbumet spirando spiritum sanctum. Sed quoniam in diuinis non est nisi vnus actus dicendi: nec est nisi vnus actus spirandi propter essentie vnitatem sicut in deo non est nisi vnus actus intelligendi nec nisi vnus actus vd lendi. Et quia actus huiusmodi sunt perfectissimi in deo Ideo quilibet eorum equat totam virtutem potentie cuius est actus. Pater enim tam perfecto actu gene rat filium et tam perfectum quod equatur potentia genera tiue totus conatus. Et filius totam accipit substam tiam diuinam patris. vnde non potest in aliquem simi lem actum iteratum. Sed quia vnus actus dicendi non termiatur nisi ad vnum verbum: nec vnus actus spirandi nisi ad vnum spiritum sanctum: ergo in deo non sunt nisi du persone producte. et vna persona producens. Et sic tan tummodo tres persone sunt etc. Ad idem vbi Filius. §. ii

21

73

¶ Sed restat adhuc dubium quare persone divine cum sint eque nobiles et equalis bonitatis et potestatis non tamen equaliter producunt personam. Quia solus pater generat non filiu nec spiritus sanctus producit. Et tamen ad nobilitatem pe sone spectat producere personam. Respondetur secundum Richar. vbi supra. quod vnus actus essentialis puta intelligere vel velle: non potest esse ratio nisi vnius actus personalis in diuinis: nec simul nec succes siue Quod non similis patet quia tota virtus vnius actus essentia lis in vno actu personali exprimitur propter summam per fectionem personalis actus. Et sic tota virtus coequatur vt patuit. Denique quod nec successiue pate quia in deo non praeterit aliquis actus: sed in eternium permanet: ergo non potest in diuinis esse nisi vnus act dicendi: et vnus actus volendi. Et quia virtus dicendi patris tota equatur potentie generatiue. Et si militer virtus eius spiratiua est equata: non potst ergo in alium actum. Sicut si visio aliqua totaliter equaretur mee potentie visiue (scet coloris non possem aliquid aliud videre scilicet non coloratum Etsi sol illuminaret aerem toto conatum sue virtutis et aer recepit quantum potest: ita quod non potest plus recipere. Tunc sol non posset manente illo lumine in illo aere aliud lumen generare. Unde vnico actu generandi in diuinis non potest gene rari nisi vnicus filius perfectus totam accipiens substantiam patris: nec spirari nisi vnicus spiritus sanctus. Nec obstat nobilitati imo est ad no bilitatem cuiuslibet persone quod talis perfectio actuuest in singulis vel producendi vel accipiendi totam substantiam. Ita quod tota virtus producendi plures personas sit exhausta in producente: puta in patre sic quod non possit plures filios quam vnicum producere. Et sic de aliis. Proinde. Si spiritus sanctus spiraret: eodem actu spirandi spiraret quo est spiratus. Et ita non spiraret nisi seipsum quod est inconueniens. Item si generaret spiritus sanctus: non generaret nisi eodem actu quo filius est genitus a quo procedit ipse spi ritus sanctus: et ita produceret illum eundem filium a quo productus est. Denique si filius generaret cum non posset generare nisi eodem actu quo genitus est. non ergo generaret nisi seipsum quod esset summe inconueniens. Unde ex eadem nobilitate divine est sentie est quod pater generat et spirat. Et quod filius spirat et non generat. Ac quod spiritus sanctus nec generat nec spirat. Hec Richardus.

22

74

¶ Tertio praeterea difficultas est Quia sicut in deo est intellectus et voluntas vel sapientia et bonitas. ita etiam est ibi potentia. Unde est ergo quod in diuinis non ponitur persona procedens per modum potentie. sicut ponitur persona procedens per modum intellectus et sapientie scilicet filius. et per modum voluntatis spiritus sanctus. Si autem ponatur erit quarta persona in diuinis ergo etc. Re spondetur secundum Richar. vbi supra. Quod non oportet per sonam procedere per modum potentie: quia produ ctio persone est actio manens ad intra et non accipi tur secundum principium agendi in extra ad aliud. Sed potentia in diuinis est tale principium quod secundum ipsam consideratur actio ad extra: et ita secundum ipsam non est aliqua emanatio nisi extrinseca que est creatura rum. Hec Rich. Et concor. Scotist. Ad idem vbi Equalitas. §. xviii

75

¶ Ad hec. An pro quarta re sit ponenda essentia in diuis Uide vbi Res. et Re alitas. §. ix. Et vbi Essentia diuina. §. xliiii et sequentibus

PrevBack to TopNext