Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Corpus
1
Corpus humanum vel animalium. Queritur vtrum corpus adevel humanum in sui compositione habeat aliquam partem de natura corporis celestis. Respont secundum Bona. in. ii di. xvii. ar. ii. q. i. et. ii concor. Rich. et Tho. e. di. Quod aliquid venire in compositionem alicuius potest contingere dupliciter
¶ Uno modo per essentiam propriam et secundum veritatem per modum principii materialis vel formalis. et sic nullo modo venit aliqua pars de natura corporis celestis in compositionem Ade vel humani corporis. quia corpus celeste est incorruptibile et ingenerabile et indiuisibi le. ita quod nulla eius pars potest ab eo separari. ergo etc. Nec potest dici quod veniret aliquid de celo per radiorum emissionem. Tum quia impossibile est radium separari a sua origine. Tum quia impossibile est radium venire ad alterius constitutionem: cum non sit miuscibilis. quia primo de generatione dicitur. quod mixtio est miscibilium alteratorum componentium vnio. patet in elementis. Sed corpus celeste vel radtus non potest alterari per essentiam: sicut nec corrumpi. ergo. De nique si adueniret. quid fieret de illa parte: cum corpus humanum resoluitur. Si enim corrumperetur pars illa in aliquod elementum aut constitutionem alterius corporis. puta in vermes quae ex humano corpore putrefacto generantur. sic esset corruptibile celum pro illa parte per naturam. quod est inconueniens: cum sit de natura quinti corporis id est celestis. Si autenmaneret in propria natura deorsum: tunc contra naturam maneret extra locum proprium. Si vero aliquando tenderet sursum: tunc spacium orbium celestitum aliquando ampliaretur ex hac parte addita aut condensaretur. que omnia sunt inconuenientia. ergo etc.
¶ Alio modo potest venire aliquid in compositionem alicuius secundum virtutem vel effectum virtutis sue et per comformitatem. Et sic celeste corpus secundum virtutem vel effectum venit in compositio nem corporis humani et omnium mixtorum corporum. quia virtus stellarum et orbium celestium facit infsuendo elementorum conciliationem. quod scilicet elementa veniunt ad corporis humani constitutionem secundum rem. quia actio elementorum regimen et dire ctionem habet ab influentia corporum superiorum. Et isto modo est intelligendum illud dictum Philosophi xvi. libro de animalibus. vbi dicit quod in nobis est triplex calor. Unus est elementaris scilicet igneus id est causatus per virtutem ignis. Alius est calor vitalis qui est anime id est animalis causatus virtute ale generantis. quae virtus est in se mine generantis. Et tertius est calor celestis id est causatus virtute celi per influentiam que cooperatur ad hominis generationem. Unde. ii Phys. Non hominem generat et sol id est ad generationem hominis concurrit virtus hominis et virtus solis.
2
¶ Si queratur autem. An virtus so §2. lis vel aliorum astrorum faciat in corpore humano ad anime intellectiue productionem. Respondetur secundum Rich. di. xviii. e. li. ii. ar. ii. q. ii. rasosics. ad tertium argntum quod virtus solis vel astrorum non generat animam intellectiuam. quia fit a deo ex nihilo per creationem. Uerumtamen vis generatiua patris ipsius educit de potentia materie cooperante virtute influentie celestis vegetatiuam formam sub stantialem in embryone. et quasdam dispositiones ac cidentales quae disponunt ipsam materiam ad suscipi endum animam intellectiuam: quam deus ex nihilo creat et infundit. Deus ergo laudabils.
3
¶ Sed quare deus noluit in copositionem corporis humani admiscere aliquid de natura celesti: cum tamen hominem fecerit de limo terre et elementorum commixtione vt corpore et anima in celo beatificaretur
¶ Respondetur secundum Bona. supra quod hoc idcirco quia licet factus sit homo in corpore et anima ad beatitudinem. ita tamen vt illuc ascenderet per humilitatem. Unde dedit sibi corpus constitutum de natura inferiori vt se puluerem recognoscen. humiliaretur. et per humilitatem mereretur ascendere in caelum vnde angelus superbiendo ceciderat.
4
¶ Item difficultas est. quia in corpore humano ordinauit deus fieri quinque sensus. et voluit vt homo sit microcosmus id est minor mundus ad similitudinem macrocosmi id est maioris mundi. prout dicit Plato. et etiam Aris. iiii. Phys. ac Damas. li. iii. ergo videtur quod ex quo quinque sunt sesus in homine. et etiam quia maior mum dus constat ex quattuor elementis. et quinto corper scilicet celestiqro smlitur debuit esse in homine.
¶ Respondetur secundum Bona. supra quod licet quinque sint sensus in homine. tamen vt Aug. dicit siet Gen. ad litteram. Unum elentum dominatur in duobus organis. sicut aqua sub ratione vaporis dominatur in olfatu. et sub ratione humoris in gustum dominatur. Item ignis propter luciditatem quam requirit visst dominatur in visu. Aerautm in auditum in quo fit sonus Et terra in tactu. ergo etc. Unde sic suffcut quod in quolibet organo cuiuslibet sensus dominatur aliquod corpus simplex secundum cundem Aug. Denique secundum Rich. supra non opertet vt quo ad omnia simile sit de macrocosmo et microcosmo scilicet sufficirt quo ad aliqua. quia videlicet sicut macroco smus habet celum et terram. sic microcosmus id est homo habet celum rationis et terram sensualitatis Unde Hugo de medicina anime dicit quod caelum assimulatur capiti. quia in celo deus residet. et in capite hominis mens primatum tenet. In cclo sunt tres persone. pater silius et spiritus sanctutu In capite tres potentie. Intelligentia: ratioe: memoria In celo sunt duo luminaria. sol et luna. In capite duo ocli fulgentes: vt sidera illu minantes firmamentum faciei. Hec et plura idem. Sed et caro est terra et et in terram reuertitur ergo etc.
5
¶ Utrum corpus humanum possitus sufficienterproduci a celesti influentia. Respondetur secundum Rich. in. ii di. xvii. ar. ii. q. ii quod licet opinio Auicenne fuerit vt refert Commentator super. viii. Physi corum. videlicet quod corpus humanum possit generari de terra per influentiam caelorum. sicut mus vel vermis absque actione agentis particularis vninoci. quam uis conuenientius generetur in matrice mulieris. Sed hec positio est erronea. Et iste articulus est excommunicatus per magistros et episcuntum Parisien. videlicet dicere quod homo sufficienter possit generari ex putrefactione. Denique hoc improbat Commentator supraQuod si possibile esset hominem generari ex non semine hominis tunc esset possibile quod homo generare tur ex asino vel equo. quod est falsum. Item quia de necessitate talis homo generatus ex non semine hominis diceretur homo equiuoce ab isto homine genito ex homine. quoniam quando materia fuerit diuersa. etiam forma diuersificabitur et per consequens non esset eiusdem rationis ille cum isto homine nec eiusdem anime specifice. ergo non vere homo. hec Commentator.
¶ Unde ad questionem dicendum secundum Rich. supra quod propter nobilitate corporis humani nulla causacreata potest ad hominis productionem attingere nosi per vnum modum. scilicet per generationem hominis Secus est de muribus et vermibus propter imperfecti onem corporis eorum propter quod secundum aliquos conceditur quod mures geniti per putrefactionem et per propagatio nem sint eiusdem speciei. licet alii id negent. Sed causa increata scilicet deus est potentie illimitate. ergo potuit et potest corpus humanum producere nullo alio agente mediante. Et etiam potuit efficere vt illud corpus humanum mirabiliter productum esset eiusdem speciei cum corporibus humanis que fierent per propagationem. sicut patet quod corpus Ade et Eue a deo factum fuit eiusdem spei cum corporibus aliorum hominum.
6
.i. ratur de corpore primorum parentum scilicet Ade et Eue. Dicendum est quod deus eorum corpora plasmauit immediate per seipsum. nulla celesti influentia mediante. nec cooperante agente particulari vniuoco. quia ibnullum erat tale etc. Ideo et scriptura Gen dicit quod de us fecit hominem de limo terre. nec facit mentionem de aliqua celesti influentia. Denique nulla celestis influentia per se sufficiens est ad causandum illam pro portionem formarum elementorum in materia quam requirit corpus humanum. Hec Rich. tamen influentia celi dispositiue bene facit ad huiusmodi proportionem elementorum etsi non sufficiat per se sine homine generante. vt patuit. §. i. e. ii.
7
¶ Utrum ad compositionem embryo onis in corpore humano concurrant omnes influentie planetarum et orbium celestium sicut vnum efficiens ad generationem vniuscuiusque vel sufficiat vnus llorum per se aliquid efficere. Respondetur secundum doc. praesertim Uinc. in spe. na lio xvi. c. xlviii. et. xlix. quod omne quod efficitur in mundo inferiori: omnes planete et orbes communi¬ cant in efficientia. et omnes sunt sicut vnum efficiens quia virtus inferior non agit nisi per virtutem superioris. Nec superior agere potest nisi mediante suo inferiori. Uerum tantum dicitur aliquando cffici aliquid a proprio planeta illo qui maioris virtutis est in efficiendo huiusmodi effectum etc.
¶ Notandum ergo secundum Constantinum lib. de cerebro. quod saturnus frigidus et siccus primo mense ipsum embryonem compaginat virtute siccitatis. Rgrauitatem in ea facit virtute frigiditatis sue
¶ Secundo mense conccptionis: Iupiter calidus et humidus. calefaciendo confortat et humectando replet in longi et rotundi figuram producen. Tertio mense Mars calidus et siccus calore corroborat: et siccitate contrahen te diuidit crura et a lateribus brachia. collum atque caput informat. Quarto mense Sol calidus et siccus cor et epar format et tunc creator deus animam ingerens: naturaliter embryoni motum praestat Qui to mense Uenus frigida et humida omnia interio ra format. Aures quoque. os virilia et manuum ac pedum digitos diuidit. Sexto mense Mercurius calidus et humidus eque et frigidus et siccus. supercilia componit: oculos scindit: pupillam crescere facit: capillos et vngulas producit etc. Se ptimo mense. Luna frigida et humida replens axumgias id est pinguedines in carne et superficie. venis et arteriis humiditates attribuens: toti corpori nutrimentum prestat. Et quia tunc omnia perficiutur Si ergo pregnans parturiat. septimo mense: salubre perdurat si tamen bene foueatur vt fortificetur. quia protunc adhuc membra nec bene ad plenum formata sunt. Indigent ergo alio tempore ad implendum. Et ego vidi viros robustos et sanctos qui dicebantur nati septimo mense et enutriti in arui na calida porci. facti sunt longcui. et maxima in mundo exercuere deo iuuante. Si autem praegnans mulier non peparerit septimo mense: Tunc ad octa uum mensem redibit Saturnus. Et iterata vice simul infrigidando embryonem: matrici grauitatem infert sua siccitate: humores extenuans quibus scilicet humoribus embryoni nutrimentum partus tribueretur Et propter hoc nati in octauo mense egre perdurant Nono autem mense redeunte tunc Iupiter calefaciendo infrigidata et ita replendo tenuia: embryonem corroborat Et sic maternos aperit aditus et salubris fit partus etc. Hec omnia Constan. supra. Et ad hec vide vbi Eenerare. §. iiii.
8
¶ Utrum ad compositione m corporis animalium et cuiuslibet mitti conueniant omnia clementa. Respondetur secundum Scotorlis. in. ii dist. xv. q. i. arti. iii. cum philosopho. ii lib. de generatione quod sic. Ratio. quia vt idem philosophus dicit. Ex eisdem sumus ex quibus nutrimur. Sed ex quattuor elementis nutrimur. ergo etc. Item idem dicit ex eisdem aliquid constituitur in que vltimate resoluitur. Sed mixtum vltima te resoluitur in quattuor elementa. ergo etc.
9
¶ Utrum elementa maneant in rua substantia actu in corpore animalium vel compositione. Respondetur secundum Guill. in. ii distin. xiiii. concor. Scotorls. dist. xv. quod vna fuit opinio Aui cenne. iii. Celi. quod manent secundum substantia: sed remit tuntur quo ad qualitatem. Sicut ignis non est cum tanto calore in corpore animalis: cum quanto est extra: quamuis eandem habeat substantiam. Secunda est opinio Auerrois ibidem contrarium dicentis. Secd tertia est opinio verior doctoris subtilis eadem xiiii. dist. li. ii dicentis. quod elementa nec secundum substantiam propriam: nec secundum qualitates proprias manent actu in compositione corporis animalis: sed solum in virtute manent in composito. Unde vbi philosophus reperitur. scilicet dicere elementa permanere mixto. debet intelligi in virtute tanquam in eminentiori in forma mixti. sicuti extrema manent in medio. Exemplum in coloribus: vbi color medius scilicet rubeus includit colores extremos. puta album et nigrum. non secundum realitatem. quia eque simplex est color medius sicut extremus. sed quia saluatur virtus eorum in medio. Ita est in proposito. Proinde nec humidum radicale seu aereum est nature aeree substantialiter. nec calidum radica. le est nature ignee. sed est nature cuiusdam tertie continentis in virtute has naturas. Nam sicut constat: forma elementaris nata est constituere suppositum per se subsistens in genere substantie. ergo si sunt plures forme elementares actu in mixto. sequitur quod in mixto erunt plura supposita in genere substantie. quod est inconueniens.
10
¶ Utrum qualitates elementarem in corpore humano vel animalis sint in compositione vel complexione equali. Respondetur secundum Bona. in ii. di. xvii. q. vlti. et Richar. ibidem ar. ii. q. iii. quod physici distinguunt duobus modis dici equalitatem. Prima dicitur equalitas a pondere. quam Rich. vocat equiperantie. videlicet quando miscibilia adequantur. tam in quantitate molis quam in quantitate virtutis vel saltem in altera quantitate earudem. Secunda dicitur equalitas a iusticia. videlicet que attenditur in commensuratione miscibilium secundum proportionem debitam et secundum exigentiam forme introducende. Primo modo non fuit equalitas in corpore Ade. nec potest esse in corpore humano. quamuis corpus Ade fuerit in maxima equalitate proportionis. vtpote a deo miracu lose factum: cuius perfecta sunt opera. Deutero. xxxii Uerumtamen non potest esse vt qualitates in corpore Ade vel humano aut quilibet mixto sint in equalitate a pondere siue equiperantie. Et patet Primo quia secundum physicos: vita consistit in calido et humido Idcirco corpora mortua efficiuntur frigida et sicca Oportet ergo quod in corpore viuente: maxime humanc plus sit de calido naturali quam de frigido. et plus de humido naturali quam de sicco. alas si ibi esset equa liras equiperantie: non esset aptum ad motum et ad actus vite expedite operandum. quia frigidum et siccum: sicut est terra vel lapis non est ita aptum ad motum sicut est calidum scilicet gnis. et humidum scilicet aer. Secundo quia videmus quod secundum rectam complexionem cor debet esse magis calidum quam frigidum secundum naturam. similiter et epar. sed cerebrum debet esse magis humidum quam siccum. et sic debuit esse etiam in corpore Ade etc. Tertio patet quia si in adam fuisset vel in nobis perfecta equalitas: tunc ignis siue calor naturalis no haberet consumere humidum. et sic homo non indigeret alimento. ergo etc. Uerumtamen secundo modo scilicet quo ad equalitatem a iusticia: vel secundum proportionem reperitur equalitas debita in homine. et maxime suit in Adam pro statu innocentie. quando nec in anima erat obliquitas iusticie in culpam. Hec Bona. et Richar.
11
¶ Sed que quantitas elementor rum in corporem hominis vel animalis manet amplior. an actiuorum: puta ignis et aeris. an passiuorum: puta aque et terre. Respondetur secundum Guill. in. ii. di. xiiii. quod loquendo de quantitate molis semperplus est de terra et aqua secundum similitudinem: qua de aere vel igne. id est de quantitate molis consimili terre et aque: quam de quantitate molis consimili aeri vel igni. Nam si non esset plus terre et aque: sequeretur quod consumeretur corpus animalis velocius propter ignis actiuitatem. Sed loquendo de quantitate virtuali sic ibidem est equalitas et proportio secundum quod animal est magis aut minus perfectum. Hec Guill. Ad hec Isidorus lib. Etymol. xi. dicit. quod caro ex quattuor elementis inquit compacta est. Nam terra in carne est et ossibus. sed aqua in sanguine est et humoribus. scilicet cholera phlegmate et melancholia. Ignis in calore naturali. Aer in spiratione pulmonis. Et sic in nobis queque elementa habent partem suam cui quid debetur in morte compage resoluta. Hec Isido. Constat autem quod in homine vel animali plus est secundum quantitatem molis de carne et sanguine quam de aere vel calore. ergo etc.
12
¶ Quales complexiones assignantur in hominum corporibus Nota quod vt dicunt physici. et concorditer etiam theologi. et dictat Antoninus floren. prima parte summe. titu i. ca. vi. §. 1. in fine. Ac Innocentius extra de celebra. miss. ca. In quadam. Ad compositionem corporis quattuor elementa concurrunt. et ad vegetati onem eiusdem corporis quattuor humores consimiles illis conueniunt. videlicet. Sanguis Cholera Phlegma et Melancholia. Nam quia sanguis est calidus et humidus conuenit aeri. Cholera autem sicca et calida congruit igni. Phlegma humidum et frigidum aque. Melancholia frigida et sicca terre. Unde ex his variatur complexio corporis humani. et variam habet inclinationem naturalem vel ad aliqua vicia aut passiones. vel ad virtute s vel ad aliquas scientias. prout dicit magnus Albertus. Et secundum hec assignantur quattuor princi pales completiones
¶ Prima dicitur complexio sanguinca Hec inliationem habet ad heiuolentia et heignitatem. et affabilitatem ac ad luxuriam Et talis est carno sus cantibus delectans. satis audax: et facie pulcer et iocundus vel hilaris: secundum Alber. magnum inclinatur ad naturalium scientiam.
¶ Secunda complexio cholerica. Et tales scilicet cholerici sunt hirsuti: inclinati ad iram et fallacias et ad virtutem magnanimitatis et fortitudinis Item secundum Alb. ad metaphysicam scientiam
¶ Tertia phlegmatica dictur. et tales sunt inclinati ad somnolentiam: pigritiam et incuriam ad patientiam et mansuetudinem. secundum Albertum ad scientiam moralem. et sunt timidi.
¶ Quarta melancholica. et tales inclinati sunt ad desperationem et suspicionem. auariciam pusillanimitate et ad compunctionem et modestiam. secundum Alber. ad scientiam poeticam. Denique his etiam corrstondent quattuor passiones animi. Gaudium sanguini. Spes et audacia cholere Tior phlegmati Tri sticia seu dolor melancholie. Hec ex Antonina vbi supra
13
¶ Qualiter corpus humanum infantile situari habet in materno vtero De hoc nota secundum Hypocratem in epistola de Anathonia Et Auicennam in. iii. canone et alios. quod masculinus fetus generatur in latere matricis dextero. et ibi continetur Et eius ettam motus in illa parte scilicet dextera appariSed generatio et motus femine in sinistra. Unde de signum est quod praegnans cum a statione mouetur: Si masculus in vtero fuerit. prius pedem dexterum ponit. et cum erigitur: super dexteram manum sustentatur. Si autem femina sit in vtero eius: tunc huiusmodi erunt in sinistra. Infantis autem dum in vtero est. oculi genibus superpositi sunt. vnde et genua tumen tia sunt. oculi autem concaui Ideo cognita rerum natura: nomina hec imposuit gene et genua. Et cum homo acri dolore percussus genua curuauerit oculi continue lachrymantur. Non enim vult natura obliuisci de eorum societate etc. Ratio praedictorum secundum hali est. quia masculi complexione oportet esse calidam. et femine frigidiorem. latus autenmatricis dexterum est calidius sinistro. quia vicinius epati quod est calidum vt digerat
¶ Alia ratio Spiritualis. quia deus sic ordinauit vt per virum qui est perfectior femina secundum Philosophum. significetur perfectio operis boni: quod debet habere calorem charitatis. Item oculos ordinauit super poni genibus ad significandum quod genibus flexis et cum lachrymis oculorum debemus deum adorare in hac vita penitendo de peccatis
¶ Quam parue autem quantitatis sit fetus in principio animationis philosophus. xix. de animalibus et cum eo Thomas in. iii. distin. iii. dicit Quod in primo instanti figurationis et animationis communiter homi nis fetus est tamparue quantitatis vt sit modi co maior quam formica. Licet postea paulatim crescat. In hoc datur documentum humilitatis §. A.
14
¶ Qualiter corpus humanum ve. luit deus in suis membris fore complexionatum Nota secundum Uincen. in speculo naturali cum Constantino in pantegni. quod Complexio est qualitas proueniens ex actione mutua et passione qualita tum contrariarum elementarium. que sunt calidi tas: frigiditas. humiditas et siccitas: que ad pro portionem sunt redacte in corpore. Deus autem cuique animali et pre omnibus homini donauit complexionem: temperatiorem et nobiliorem quantum in hoc mundo est possibile. Et cuique membro etiam donauit ex complexione quicquid eius actionibus et dispositionibus melius conuenit. Posuit ergo quedamsex membris calidiora: quedam frigidiora: quedam humidiora. quedam sicciora. Unde homo multum debere deum diligere et per singula membra deo a quo habet omnia deseruire. vt mereretur anime et corporis beatitudisnem obtinere.
¶ Primo cerebrum esse voluit deus frigidum et humidum: ad rationis et mamorie capacitatem Nam videmus quod huiusmodi (puta aqua) facilius capit quae sibi imprimuntur etc.
¶ Secundo voluit cor esse calidum. quia vite calorisque naturalis et motus est fundamentum. Unde cor prae omnibus membris est calidissimum. quia inde calor ad omnia membra procedit. Et secundum hocundum lib. de animalibus. et de vita et morte. Cor est primum viuens et vltimum moriens Intelligitur autehoc quo ad operationes vitales quae prius apparent in corde quam in aliis partibus postquam anima fuerit introducta.
¶ Tertio epar voluit deus esse calidum licet minus quam corsit calidum. Et est etiam humidum. quia enim est virtutis digestiue caput et principium vt cito digerat. ergo voluit esse calidum
¶ Quarto voluit ossa esse frigida et sicca. Quia firmitas totius corporis est super ea fundata. etenim frigida et sicca sunt firmiora. vt patet de terra vel lapide vel ligno siccato
¶ Quinto voluit cutem est se temperatissimam. quia operimentum est et defensio omnium membrorum ab exteriori passione. scilicet caloris: frigoris: incisionis: confixionis. et huiusmodi Receptrix etiam est humorum a natu ra de interioribus membris expulsorum Ideoque temperata dicitur. quia membra temperata dicuntur que qualibet qualitate veniente non ilico mutantur. Etsi mutantur ad proprias naturas cito re uertuntur. Est autem cutis temperatissima in ma nuum volises propter tactum vt discernat inter lene et aspcrum.
¶ Sexto voluit deus carnem simplicem esse calidam. minus vero carnem lacerti hoc est brachii partes superiores et musculos quae sunt minus caida propterneruorum commixtionem.
¶ Octauo plst ea reues adhucminus calidos. vtpote parum sanguinis habentes. Nono postea adhuc vene et arterie minus sunt calide. quia quantum ad naturam frigide sunt Decimo post alia predicta pili sunt frigidiores tamen calescunt ex hoc quod vasa sanguinis sunt. Unde vniuersaliter membra sanguine herentia sunt calida. sanguine autem carentia sunt frigida. Et humidissima sunt membra paeiguia Sicca vero pili et postea ossa. Hec ex Constantino Deus ergo laudabilis.
15
Quali mensura proportionis corpus humanum sit compaginatum debite Nota secundum Uitrubium. iii. lib. de architectura vbi dicit quod corpus hominis ita est compositum vt os caps tis a mento vsque ad summam frontem vel radices imas capillorum essent partis septime. Item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem. reliqua quoque membra suas habent commensurationes et proportiones quibus etiam antiqui pictoreo et statuarii nobiles vsi ma gnas laudes sunt assecuti. Et plura dicit ibidem que transeo pro brevitate. Idem dicit quod in corpore humano: est etiam spherica vel rotunda de signatio. quoniam ipsius corporis centrum na turaliter est vmbilicus. Nam si homo collocatus fuerit supinus manibus et pedibus expassis: circinique centrum in eius vmbilico collocatum: circumagendo rotundationem vtrorunque scilicet manuum et pedum digiti tangentur in extremis. Denique quadrata designatio inquit inuenitur in eodem. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensuraueris: eamque mensuram ad manus pansas retuleris: inuenitur eadem latitudo vti et altitudo. Hec Uitrubius.
¶ Quare autem sic deus ordinauit possunt mystice rationes dari. Primo enim quia corpus humanum est nobi issimum et templum spiritus sancti Iuxta illud
¶. Corinth. vi. An nescitis: quoniam corpora vestra templum sunt spiritus sancti qui est in vobis. Ideo voluit deus ipsum habere proportionem septiformem pro septem donis spiritus sancti. Secundo quia corpus humanum est in celo beatificandum ergo habet figuram rotundam in designatione sicut et caelum etc. Tertio: quia per crucem christidebuit homo redimi. ideo habet corpus quadra tum ad modum crucis. Et etiam quia vt lapis quadratus et viuus edificatur in ciuitate dei. Unede philosophus. i. Ethicorum. Uirtuosum hominem voeat quadratum. eo quod in quolibet latere bene sedet corpus quadratum. vt patet in taxillo. Sic virtuosus in prosperis et aduersis bene se habet.
¶ Ad hec preterea Augusti. de ciuitate dei libro xv. dicit Arca Noe habuit tricentos cubitos in longitudine. quinquaginta in latitudine. et triginta in altitudine. significat ergo ecclesiam saluatam per lignum crucis christi. Hec enim mensura inquit corpus humanum significat. cuius longitudo a vertice vsque ad vestigia sexies tantum habet quantum latitudo quae est ab vno latere vsque ad aliud latus. Et eadem longitudo habet decies tantum quantum est corpus hominis altum id est spissum: a dorso vsque ad ventrem mensurando. Subdit Quod autem ostium arca in latere accepit profeto illud est vulnus lateris christi quod lancea perforatum est militis. Hec Aug.
16
¶ Quot numerantur ossa in corpore humano et interiora. Respondetur ex isagogis hbe pocratis quod numerantur in corpore humano os sa ducenta vigintiquattuor. Alii autem numerant omnia corporis in summa esse ossa. ducenta quadraginta vnum. Sed Alber. magnus libro suo de anima libus dicit quod in homine perfecto secundum subtiliorem computationem in summa sunt ossa ducenta septuagintasex. Circa quorum coniunctionem homo pati potest sicut et christus in omnibus passus est. Musculi sunt quingenti vigintinouem. Est autem musculus membrum nexuosum in quo completur motus et habet sensum. Sunt autem multi musculi. in capite. collo. gutture. facie. dorso et aliis membris. et per. istos musculos mouentur membra hincinde. Item nerui principa les sunt septuagintaquinque qui etiam habent sensum. Arterie quoque et vene sunt multe per toum corpus et ad singula membra sanguinem de ferentes etc.
¶ Nota etiam quod membra corporis sunt in varia differentia secundum Aureo. in compen. aliosque. Primo quedam dicuntur radicalia et primaria. vt hec quattuor. cor. cerebrum. epar. et genitalia. quorum prima tria sunt ad esse indiuidui. in quibus principalem sedem habet spiritus triplex scilicet naturalis in corde. animalis in cerebro. vitalis vel nutrimentalis in epate. Sed quartum scilicet genitalia sunt ad conseruationem speciei. Secundo quedam post ista membra sunt quasi secundaria. Et praecipua sunt quinque. Primum pulmo cum arteria vocis scilicet gutturalis Et pulmo est ventilabrum cordis. ideo semper est in motu suscipiens inspiratum aerem et reddens per respirationem. Nam cor est caloris sgnei. ideo nisi refrigeraretur per pulmonis ventilabrum nimio causa lore dissolueretur. Secundum membrum est stomachus decoquens cibum. Tertium est fel quod commouet iram. Quartum est splen quod facit ridere. Quintum est ren vel etiam iecur in quo viget concupiscentia vel amor sicut in corde sapientia. vnde in Grecismo sunt tales. v. Cor sapit. pulmo loquitur. et fel commo uet iras. v. Splen ridere facit. cogit amare iecur. Tertio quedam dicuntur membra deserui. entia siue officialia. aut interius vt vene et arterie et nerui per que vehitur triplex spiritus supradictus. Aut exterius. vt manus pedes et huiusmodi Preterea quedam proprie dicuntur intestina. Nam Isido. lib. Etymo. ait. Uiscera communiter dicimus quicquid sub corio est quasi vitalia eo quod ibi vica contineatur. Sed intestina proprie dicuntur vt dicitur lib. de nat. re. que longis circulorum nexibus ordinata sunt idcirco vt susceptas digestiones ciborum paulatim egerant. Et huiusmodi intestina secundum Auicen. iii. canone. et Constantur. sunt sex.
¶ Itaque ex predictis patet quod non absurde. Qui. dam dicunt humanum corpus totali summa coputando tot partibus praesertim distinguibilibus constare quot sunt dies in anno scilicet ccclxvi. Nam numerando ossa. cclxxvi. Et cum hoc neruos principales. lxxv. et quattuor membra radicalia prima. et v. secundaria. et vi. intestina. resultat numerus. ccclxvi. qui est numerus dierum anni bissextilis. Nec sine causa deus voluit benigne talem numerum esse in humano corpore: Sed vt singulis diebus ipsum laudemus per totum anni circulum Iuxta illud psalmus. Dmine omnia ossa mea dicent Quis similis it scilicet laudando praemagnificentiam tuam Et iterum. Benedic inquit anima mea dominum et omnia quae intra mesunt scilicet viscera quaequed nomi sancto eius.
17
¶ Qualibus proprietatibus nobilitatus sit homo a deo in corporea natura prae aliis: Nota secundum Aureolum in compendio li. ii c. lvii. et. lxi. alios quem: plures proprietates nobilitatis hominis
¶ Prima quod solus homo est erecti corporis. Unde Ouidius dicit. Pronaque cum spectent animalia cetera terram Os homini sublime dedit. caelumque videre Iussit. et erectos ad sidera tollere vultus. Hec ille. Quod autem homo nunc plus infra respicit et fatigar sursum respiciendo. Similiter quod in puericia vel infantia non potest caput ponderosum erigere. Et etiam in senectute depressum gerit caput et faciem. Hec et alia huiusmodi ex pondere peccati primorum parentum incurrimus. Qui si non peccassent: liberius ad superiora erectas facies tenuissent. nec senio deprimeretur homo. nec quicquam miserie vel pene pertulisset etc.
¶ Secunda proprietas. quia solus homo est lingue vel lo quauele intelligibilis. quia factus est ad laudandum deum et nunc et in perpetuum in celo. Unde in facie habet quasi exaratum litteris. sic Non dei lauda deum. patet vbi Adam. §. viii. etc.
¶ Tertia. quia solus homo est corporis longi et lati equalis simul et circularis designationis figure celestis patet supra. §. xv. Quarta quia solus homo est communicans cunctis creatu ris. scilicet esse cum lapidibus. vegetari cum plantis. sent re cum animalibus. intelligere cum angelis. Unde et micro cosmus solus dicitur. compositus ex corporali et spirituali natura vt patuit supra. §. iiii. Denique hemo conuenit cum creatore in anima Cum celo vt dicit Hugo de medi. anime Et Ambrosi. in sensuum praecipue oculorum luciditate Cum igne in calore cordis. cum aere: in flatu pectoris inspirando et respirando Cum aqua vel mari in ventre. Sicut enim omnes aque in mariscolliguntur: sic omnes humores in ventre et inde refluunt Et sicut mare fetida eiicit: sic ven ter se per naturam purgat etc. Denique conuenit cum terra. in carne de terra facta etc.
¶ Quita quia solus homo est proprietatis rationalis per quam habet discernere inter honestum et turpe. Et cum omnia bruta non nisi vtilia et delectabilia prosequantur: solhomo prosequitur honestum. Item per hanc habet passiones ordinare et moderare ratione. et supra mundana eleuari ac intellectis theoricis speculari: in eis quoque delectari. Item per hanc habet homo solus amiciciam secundum omne genus amicicie. Et esse perfecte animal: coniugale: et ciuile: eo quod legibus ordinatis viuat. et discipline est perceptibile. ac in turpi perpetrato verecunda tur. Item esse animal mansuetum et risibile propter perfectas gaudendi rationes. vnde nec dentes mordaces nec cornua. nec vngues lacerantes aut calcitrantes homini natura dedit sicut quibusdam anima libus ferocibus nec ora magna et huiusmodi Unde vt dicit Arist. libro de animalis. Inter omnia animalia homo habet os minus respectu sui corporis.
¶ Sexta quia solus homo in suis membris habet omnimodam ordiationem legis qua membra mutuo sibi deseruiunt Nam sic sunt ordinata membra hominis vt quaedam prompte obediant libero arbitrio sine mora opere exequendo quod vult. vt patet de oculo in videndo. de lingua in loquendo. et de corde in cogitando et huiusumoi. Quedam vero impertiuntur aliis defensionem et necessariorum adquisitionem vt patet de manibus que sunt organa organorum ex. iii. de anima
¶ Quedam defectuum suppletionem. Unde videmus aliquos carentes pedibus ambulare cum manibus. et carentes manibus comedere vel laborare cum pedibus et huiusmodi. Item superiora inferioribus subueniunt. patet de oculo qui non sibi soli videt. et de capite quod ratiocinatur pro tutela aliorum. Iuferiora autem supportant superiora. patet de pedibus qui sustentant pondus totum aliorum. Minora vero pro petioribus periculis se exponunt. puta manus vel pes pro capite vel corde. Et omnia membra tanta charitate sunt connexa. vt si dolet vnum omnia condoleant. Etsi leditur vnum ab alio puta pes a manu se non vindicat de ledente. Si gloriatur vnum congaudent omnia etc.
¶ Septima quia solus homo expresse in membris habietet quasi descripta documenta salutis. Nam in facie habet figuram crucis. patet de linea nasi cum superciliis. que figura significat fidem veram crucifixi christi stem totum corpus erectum cum manibus expassis simi liter figuram habet crucis ad sercandum quod debemus esse de membris christi crucifixi per incorporationem baptismi et sacramentorum sub vno capite christo secundum Apostolum Item de est digiti in manibus et decem in pedibus. decalogi obsiu uationem sercat. Fissio quoque digitorum et palma aperta significat opera misericordie Prouer. vlti. Extendit palmas suas in pauperes. Ergo deus laudabilis.
18
¶ Quid de phisonomia membro¬ rum corporis humani: Respondetur secundum Aureolum in conpendio lib. ii ca. lviii. et. lix. sequen. phisonomice artis magistros autores scilicet Aristo telem. Auicennam. Con stantinum Philomenem. aliosque quod pro pambulo notande sunt primo generales regule. Prima regula quod humana mebra quae in proport one naturali sunt quo ad figura Colore. situm motum et quantitatem indicant mentis bonam habitudinem naturalem Et econtra membra que non habent proportionem huiusmodi debitam: indicant peruersam mentis qualitatem. Propterea plato dicebat quod que cunque similitudo animalium aliquorum est in hominibus tales homines etiam talium animalium imitantur mores puta similitudo porci indicat carnalem concupiscentiam et similitudo canis iram. leonis quoque rapina etco. Secunda regula: quod licet per signa membrorum naturalium mores hominum cognoscantur. non tamen imponunt necessitatem sed tantum ostendunt nature inclinationem nec semper denunciant affectus hominum. sed frequenter et probabiliter coniecturando.
¶ Tertia regula quod propter signa exteriora non sta tim proferendum est iudicium de moribus hominum quia forte signum est per accidens et non per naturam vel forte victum est per contrariam consuetudinem et freno rationis tenetur sicut narrat Arist. in exem plo de hypocrate et philomene et habetur supra vbi Celum. §. liii.
¶ Quarta regula quo omnis perfectio phisonomi. conesistit principaliter in oculis. Unde si oculorum iud cium confirmat ceterorum membrorum iudicium. tunc ratum dicit Aristoteles esse iudicium huiusmodi vt patet in leprosis. Si autem contrariantur tunc praeualent iudicia oculorum propter quod omnes philosophi affirmauerit oculum esse verum cordis indicium etc.
19
Secudo notandum etiam quod comivirilis sexus vel masculinus est plus vigens ratione quam femineus. et est magis studiosus et animosus et fortior secundum eosdem praefatos magistros Femine autem sunt magis timide et misericordes. Et vt dicit Egidius de regimine prin. Mulier dicitur quasi mollis aer. eo quod molliter id ist faciliter inclinatur ad passiones sequendas scilicet amoris. ire. gaudii. et communiter excedunt in talibus. vt si sunt superbe vel iracunde. vel pie. nimis tales sunt. Et consilium mulierum est inualidum propter deliberat onis defectum. Sed in casu quando aliquid debet fieri repente: ceteris paribus. est melius
20
Tertio itaque pemissis generalibus praedictis sequitur de singulorum membrorum phisonionia et Capilli secundum eos. praefatos magistros si sunt molles etrari: hebetem ingenio significat. si crispi timidum et lucri cupidum. Si subnigri et moderate tenues: bonos mores etc. Caput nimis magnum: stolidum indicat. si globosum et breue: sine memoria et sapientia Si humile et superius quasi planum: insolentem. si oblongum aliquantulum et malleo simile: prouidum.
¶ Frons nimis angusta indocilem sercat. latu: minus discretum. rotuda iracundum humilis et demissa. verecundum. Quadrata et moderate magnitudinis: sapientem et magnanimum.
¶ Oculi vt dicitur libro de naturis rerum. in homine sibiappropinquant secundum magnitudinem ipius plus quam in ceteris animalibus Et habent in se septem tunicas. Item dicit Isidorus libro etymols. concordi. cum praedictis. quod in oculis omne mentis indicium est vel turbationis vel hilaritatis animi Ideo vt physici(inquit) aiuntem easdem pipillas quas videmus in oculis morituros ante triduum non habere. quibus non visis certa est desperatio de morte. Unde de phisonomia oculorum Nota principalius. quod quando oculi varie mouentur vt modo currant modo quiescant signant mala reuolui in animo. Si sint oculi glauci splendore tantum micantes significat peruigilem nocere. oculi nigri pure: sercant sine virtute auidum lucri Si autem ibi sint guttule rubentes aliquantulum et tamen nigre apparent: sercant anim iustum pbum et ingeniosum. Hec sufficiant de huiusmodi. Tamen aduerte quod oculi prominentes nimis et rubicundi et parui. indicant linguam effrenatam et corpus instabile. Item si oculi sepe clauduntur et aperiuntur sercant timidum et imbecillem etc.
¶ Aures prominentes et valde magne significant sto liditatem et garrulitatem. et valde parue: malignitatem
¶ Gene crasse: indicant ignauiam et somnolentiam. rotunde: inuidum ostendunt etc. Uultus dependens: cogitatorem subdolum indicat Nares minores debito fures significant Labia soluta aliquantulum ab ore dependentia: in ertem designant Unde et in asinis et equis antiquis inuenitur hoc signum etc. set immitem et ipium Os oris vltra modum dilatatioe voracem indicat Mentum paruum et breue immitem indicat et inuidum hoc eim plato ad serpetes pertinere dixit. Sed prolixum alquantulum sercat minus iracundum. sed nimis prolixum dolosum. Quadratum commensuratum est bonum
¶ Uox similis voci ouium vel caprarum: stultum. Si autem in modum auium leues. si in nares incurrit significat maliuolos et mendaces.
¶ Dentes vt dicit Aristo. li. ii de animalibus plures sunt in masculis quam feminis. De quibus infra. §. xxii Ceruix nimis erecta indicat insolentem et contumace Pectus multis carnibus congestum: indociles. pectus si longius est quam venter prudentem indicat. Si pectus nimietate pilorum simul cum ventre tegatur: instabile. Si autem solum pectus habet pilos: animosum scat. chominem indicant t. Gumeri tenues et qui in acumine erecti sunt insidiosum
¶ Brachia et manus quando sunt tam prolixa vt erecto corpore extremitas medii digiti appropinquat ad genu licet forte mensura quattuor digitorum deficiat sercant humiles fortes et libales. Manus crasse si breues digitos vltra modum habent insidiosum et furem. sed intorte manus et tenues significant loqauces et voraces. higiti globatis auarum et malignum Sed digiti pruia grossi inuidum et audacem. parui et tenues stultum. Ungues albi et plani et molles ac obrubei et tenues bene perlucidi optimum ingenium sercant. vngues nimis breues malignum. Latera carnosa et dura indocilem. Hoc enim ad ranas refert Plato.
¶ Pedes grossi et valde breues infirmum. nimis prolixi dolosum. pertenues et breues malignum indicant. Qui longis passibus incedunt: naturaliter magna nimi esse solent. Sed qui celeriter incedendo se comprimit et vultum deducit atque totum corpus implicat: significat timidum: parcum: et versutum. Qui autem heues passus habet er natura eundoque accelerat: malignus esse dicitur et imbecillis. Hec sufficiant.
21
¶ Quid de colore corporis huani in cute. Respondetur secundum praenominatos magistros quod color cutis niger: versutum indicat. Albus rubeusque fortes et animosos. Color autem vehemen ter albus cum pallore: defectum virtutis significat ex nimia victoria phlegmatis Item color ignitus lucentibus oculis ad insaniam vel furiam vergit. Sed color medius inter nigrum et album qui declinat in brunum. si clarus est ostendit virum boni ingenii et bonorum morum.
22
Item quid de phisonomina longitudinis vel brevitatis vite in corpore humano Dicendum secundum Plinium. li. xi. cum Aristotele Et Rasialiosque recolligendo quod breuis vite signa sunt de tes habere raros et paucos et digitos prolongos plumbeum colorem: pluresque in manu incissuras nec perpetuas. Hec praesertim simul concurrentia cum dentium debilitate: totius corporis imbecillita tem viteque brevitatem signant. Cum autem vir habet humeros incuruos id est non curuos sed fortitrs erectos. Et plures quam trigintaduos dentes. Cum auribus amplis: significant longitudinem vite Uerumtamen talia coniecturatiue sunt intelligenda vt in dictum est in regulis generalibus supra. § xviii. Quo niam vita vniuscuiusque potest breuiari. vel malo regimine vite vel dei iudicio propter peccata. Unde psalmus. Uiri sanguinum non dimidiabunt dies suos pd est dimidium dierum vite non habebunt quantum ex periodo naturali haberent. Hinc dicit Greg. in homelia quod vitam hominis solus qui condidit deus gubernat scilicet prolongando aliis minus ad iddispositis vel breuiando praeualidis Ideo de hoc cers ta cognitio non potest in nobis fieri. nec debet quis auguria quaerere in se. vt dicit etiam Plinius supra.